Acta S. Sebastiani martyris 20.1
SS. Zoes. Tranquillini et aliorum coedes. 73. Verum quia multum est si velimus ea prosequi quae et quanta per eos fecerit Christus, qualiter unusquisque ad palmam martyrii venerit tantummodo explicemus.
PL 17, 1051D聖なるゾエ、トランクィリヌスほかの人々の殺害。73. しかし、彼らを通してキリストが行ったことの数々を語り尽くそうとすれば多すぎるので、各人がどのように殉教のヤシ〔勝利の印〕に至ったかだけを説明しよう。
Acta S. Sebastiani martyris 20.2
Beatissima Zoe in Apostolorum natale dum ad Confessionem Petri apostoli oraret, ab insidiantibus paganis arctatur, duciturque ad patronum regionis Naumachiae, et compellitur Martis statunculo, quod illic stabat, thuris guttas incendere.
PL 17, 1052Aいとも福なるゾエは、使徒たちの祝日〔natale。殉教の記念日〕に、使徒ペトロの告白所〔Confessio。殉教者の墓所の上の礼拝所〕で祈っていたとき、待ち伏せていた異教徒たちに捕らえられ、ナウマキアの地区の守護者〔patronus regionis〕のもとへ連行され、そこに立っていたマルスの小像に乳香の粒を焚くよう強いられた。
Acta S. Sebastiani martyris 20.3
Tum illa respondit: Mulierem Marti sacrificare compellitis, ut ostendatis Martem vestrum mulieribus delectari. Sed ille impudicissimae Veneri potuit pudorem eripere, mihi vero tropaeum fidei in fronte portanti non poterit praevalere.
PL 17, 1052Aそのとき彼女は答えた。「諸君は女にマルスへいけにえを献げさせようとしている。諸君のマルスが女たちを喜ぶことを示すためなのか。だが、あの者は恥知らずきわまるウェヌスから恥を奪うことはできても、額に信仰の勝利の印を帯びている私に打ち勝つことはできない」。
Acta S. Sebastiani martyris 20.4
Non enim ego meis contra eum viribus luctor; sed in Domini mei Jesu Christi virtute confidens, et vos et illum pariter ridendo contemno.
PL 17, 1052A「私は自分の力であの者と戦っているのではない。私の主イエス・キリストの力に信頼して、諸君もあの者も等しく笑って侮るのだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 20.5
Tunc patronus regionis misit eam in custodiam obscurissimam, et per quinque dies fecit eam nec lumen videre, nec cibum nec potum accipere.
PL 17, 1052Aそこで地区の守護者は、彼女をまっ暗な牢に入れ、五日のあいだ、光を見ることも、食べ物も飲み物も受け取ることもできないようにした。
Acta S. Sebastiani martyris 20.6
Solum vox ejus qui eam illic incluserat audiebatur dicentis: Ibi morieris fame, et siti, et caecitate, nisi te libaturam repromiseris diis.
PL 17, 1052B彼女をそこに閉じ込めた者の声だけが聞こえた。彼はこう言っていた。「あなたは飢えと渇きと盲目のうちにそこで死ぬ。神々に献酒すると約束し直さないかぎり」。
Acta S. Sebastiani martyris 20.7
74. Sed cum pertransissent sex dies suggesserunt de ea praefecto saevienti: qui jussit eam a collo et capillis in arborem excelsam suspendi et subter fumum ex sterquilinio adhiberi. Statim autem ut suspensa est, in confessione Domini emisit spiritum.
PL 17, 1052B74. しかし六日が過ぎると、人々は荒れ狂う長官に彼女のことを報告した。長官は、彼女を首と髪で高い木に吊るし、その下で肥やしの山からの煙を当てるよう命じた。ところが、吊るされるやいなや、彼女は主の告白のうちに息を引き取った。
Acta S. Sebastiani martyris 20.8
Illi autem auferentes corpus ejus saxo ligaverunt et Tiberis alveo immerserunt, dicentes: Ne Christiani corpus ejus tollant, et faciant sibi illam deam.
PL 17, 1052B彼らは彼女の遺体を取り去って石に縛りつけ、ティベリス川の川床に沈めて言った。「キリスト教徒が彼女の体を持ち去って、彼女を自分たちの女神に仕立てないようにだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 20.9
75. Igitur celebrato martyrio ejus, venit in somnis B. Sebastiano, et narravit ei qualiter martyrium Domini suscepisset. Quod cum narrasset S. Sebastianus, proripuit se S. Tranquillinus, dicens: Feminae ad coronam praecedunt, ut quid vivimus?
PL 17, 1052B75. こうして彼女の殉教が果たされると、彼女は夢で福なるセバスティアヌスのもとに来て、主のための殉教をどのように受けたかを語った。聖セバスティアヌスがそれを語り終えると、聖トランクィリヌスは飛び出して言った。「女たちが冠へ向かって先に進んでいる。我々は何のために生きているのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 20.10
Ipse quoque descendens Apostolorum natalitii octavo die, ad B. Pauli Confessionem accessit: nihilominus et ipse perpessus insidias tentus est, et a populo lapidatus mortuus est, et corpus ejus Tiberino gurgiti mancipatum est.
PL 17, 1052C彼自身も、使徒たちの祝日から八日目に降りて行き、福なるパウロの告白所に近づいた。やはり彼自身も待ち伏せに遭って捕らえられ、民衆に石で打たれて死に、その体はティベリスの渦に委ねられた。
Acta S. Sebastiani martyris 20.11
76. Item Nicostratus et Claudius una cum Castorio et Victorino et Symphoriano, dum corpora Sanctorum per ora Tiberina requirerent, a persecutoribus tenti sunt, et ad Urbis praefectum perducti.
PL 17, 1052C76. 同じく、ニコストラトゥスとクラウディウスは、カストリウス、ウィクトリヌス、シュンフォリアヌスとともに、聖なる人々の遺体をティベリス川の河口あたりで探していたとき、迫害者たちに捕らえられ、首都長官のもとへ連行された。
Acta S. Sebastiani martyris 20.12
Erat judex Fabianus, qui eos hortabatur ad sacrificandum, et per decem dies minis eos et blanditiis agens in nullo penitus potuit commovere. Tunc fecit de iis suggestionem imperatoribus, qui jusserunt eos usque tertio torqueri.
PL 17, 1052C裁判官はファビアヌスであった。彼は彼らにいけにえを献げるよう勧め、十日のあいだ、脅しと甘言で彼らに迫ったが、まったく動かすことができなかった。そこで、彼らのことを皇帝たちに上申し、皇帝たちは彼らを三度まで拷問にかけるよう命じた。
Acta S. Sebastiani martyris 20.13
Cumque nulla ratione tormentis compulsi cederent, jussit eos in medio mari praecipites dari. Immensis igitur arctati ponderibus, pelagi fluctibus dati sunt, et in loco mundo inter aquas coronam martyrii celebrarunt.
PL 17, 1052D拷問に強いられても、彼らがどうしても屈しないので、彼は彼らを海の真ん中へ投げ落とすよう命じた。こうして彼らは莫大な重りに縛られて海の波に与えられ、水のあいだの清い場所で殉教の冠を祝った。
Acta S. Sebastiani martyris 20.14
Insidiabantur itaque infideles fidelibus, et iniquo furore vexati christianum non poterant nec nomen audire.
PL 17, 1052Dこうして不信の者たちは信者たちを待ち伏せし、不当な怒りにさいなまれて、キリスト教徒という名を聞くことさえできなかった。