作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Acta S. Sebastiani martyris

Caput VII 第VII章

Anonymous · Acta S. Sebastiani martyris · PL 17, 1031B · 11 sectiones

Acta S. Sebastiani martyris 7.1

1

Sebastiani oratione et miraculis, consersi Zoe et Nicostratus. 23. Igitur cum haec beatissimus Sebastianus, indutus chlamyde, succinctus baltheo, ex suo ore proferret, subito per unam fere horam splendore nimio de coelo veniente illuminatus est, et sub ipso splendore, candidissimo pallio amictus est ab Angelis septem clarissimis, et juvenis apparuit juxta eum dans ei pacem, et dicens: Tu semper mecum eris.

PL 17, 1031B

セバスティアヌスの祈りと奇跡によって、ゾエとニコストラトゥスが回心する。23. こうして、いとも福なるセバスティアヌスが、外套をまとい、帯を締めたまま、これらのことを口から語っていると、突然、ほぼ一時間にわたり、天から来たこの上ない輝きに照らされた。その輝きのもとで、いとも輝かしい七人の天使に、真っ白な外衣をまとわされた。そして一人の若者が彼のそばに現れ、彼に平和を与えて言った。「あなたはいつも私とともにいるだろう」。

Acta S. Sebastiani martyris 7.2

2

24. Haec autem gerebantur intra domum Primiscrinii, nomine Nicostrati, apud quem custodiebantur Marcellianus et Marcus.

PL 17, 1031C

24. これらのことは、記録官長〔primiscrinius。長官の役所の記録・文書を司る官の長〕ニコストラトゥスという者の家の中で行われていた。その家でマルケリアヌスとマルクスが拘束されていた。

Acta S. Sebastiani martyris 7.3

3

Qui Nicostratus habebat uxorem, nomine Zoen: haec ante sex annos aegritudinis nimietate facta est muta, prudentiam tamen audiendi et intelligendi non solum non amiserat, verum etiam melius quam prius habuerat aurium officium obtinebat.

PL 17, 1031C

このニコストラトゥスには妻がおり、名をゾエといった。彼女は六年前、重い病のために口がきけなくなっていた。しかし聞いて理解する力は失わず、むしろ以前よりもよい耳の働きを得ていた。

Acta S. Sebastiani martyris 7.4

4

Haec itaque cum intellexisset omnia, quae B. Sebastianus dixerat, et tantum lumen circa eum vidisset; cumque omnes tremefacti miraculi stupore tenerentur, innuebat manu omnibus, ut quasi exprobrandi essent, qui tam evidenti assertioni non crederent, et genibus ejus advoluta rogare eum manuum indiciis coepit.

PL 17, 1031C

そこで彼女は、福なるセバスティアヌスの語ったすべてを理解し、彼のまわりにこれほどの光を見たので、また皆が奇跡に驚いて震えて立ちすくんでいたので、これほど明らかな断言を信じない者はいわば責められるべきだと皆に手で合図し、彼の膝にひれ伏して、手振りで彼に願い始めた。

Acta S. Sebastiani martyris 7.5

5

Sed S. Sebastianus cum videret eam cordis secreta linguae expressione declarare non posse, causas hujus silentii percunctatus, didicit sermonis illi copiam nimia vi infirmitatis ablatam.

PL 17, 1031D

だが聖セバスティアヌスは、彼女が心の秘めたことを舌で言い表せないのを見て、この沈黙の理由を尋ね、病の激しさのために彼女から言葉を操る力が奪われたことを知った。

Acta S. Sebastiani martyris 7.6

6

Tunc B. Sebastianus dixit: Si ego verus Christi servus sum, et si vera sunt omnia quae ex ore meo haec mulier audivit et credidit, jubeat Dominus meus Jesus Christus, ut redeat ad eam officinm linguae, et aperiat os ejus qui aperuit os Zachariae prophetae sui; et fecit crucem in os ejus.

PL 17, 1031D

そこで福なるセバスティアヌスは言った。「もし私がキリストのまことの僕であり、この女が私の口から聞いて信じたことがすべて真実であるなら、私の主イエス・キリストが命じるように。彼女に舌の務めが戻り〔底本は officinm。officium と読む〕、自らの預言者ザカリアの口を開いた者が、彼女の口を開くように」。そして彼女の口に十字を切った。

Acta S. Sebastiani martyris 7.7

7

Atque ad hanc vocem S. Sebastiani, exclamavit mulier voce magna, dicens: Beatus es tu, et benedictus sermo oris tui: et beati qui credunt per te Christum Filium Dei vivi.

PL 17, 1031D

セバスティアヌスのこの声に、女は大声で叫んで言った。「あなたは福なる者、あなたの口の言葉は祝福されている。あなたを通して、生ける神の子キリストを信じる者たちも福なる者である」。

Acta S. Sebastiani martyris 7.8

8

Ego enim vidi oculis meis angelum ad te venientem de coelo, et librum ante oculos tuos tenentem, ex cujus lectione universa sermonis tui oratio decurrebat.

PL 17, 1032A

「私は自分の目で、天からあなたのもとに来る天使が、あなたの目の前に書物を持っているのを見た。その朗読から、あなたの言葉の語りがすべて流れ出ていた」。

Acta S. Sebastiani martyris 7.9

9

Benedicti qui in omnibus quae locutus es credunt, et maledicti qui dubitaverint vel in uno verbo ex his omnibus quae audierunt: quoniam sicut aurora superveniens universas tenebras noctis excludit et omnium oculis lumen, quod nox caeca negaverat reddit; ita lux sermonum tuorum omnem caliginem, omnemque ignorantiae caecitatem extersit, et oculis recte credentium serenum post noctis tenebras diem reddidit: a me autem non solum incredulitatis tenebras exclusit, verum etiam sermonis mei ostium, quod per sex annos clausum erat, patefecit.

PL 17, 1032A

「あなたが語ったすべてを信じる者たちは祝福され、聞いたこれらすべての言葉のうちたとえ一語でも疑う者は呪われる。夜明けが来ると夜のあらゆる闇を締め出し、盲いた夜が拒んだ光をすべての目に返すように、あなたの言葉の光はあらゆる暗さ、あらゆる無知の盲目を拭い去り、正しく信じる者たちの目に、夜の闇のあとの晴れた昼を返した。私からは、不信仰の闇を締め出しただけでなく、六年のあいだ閉ざされていた私の言葉の戸口を開いた」。

Acta S. Sebastiani martyris 7.10

10

25. Videns autem Nicostratus, vir ejus, quod esset tanta virtus Christi in sua uxore celebrata, coepit pedibus ejus advolvi, et indulgentiam petere, pro hoc quod imperiali et praefectorio jussu Sanctos Dei habuisset in vinculis: et auferens ex manibus eorum ferreos nexus genua eorum amplexus, coepit rogare ut dignarentur abscedere, dicens: O quam beatus essem si pro vestra mereri possem salute constringi!

PL 17, 1032B

25. 彼女の夫ニコストラトゥスは、キリストの力がこれほど自分の妻に現されたのを見ると、その足もと〔ejus はセバスティアヌスと取った。ゾエとも取れる〕にひれ伏して赦しを求め始めた。皇帝と長官の命令によって、神の聖なる者たちを鎖につないでいたことのゆえである。そして彼らの手から鉄の枷を外し、彼らの膝を抱いて、立ち去ってくれるよう願い始めて言った。「ああ、もし私が、諸君の救いのために縛られるに値するなら、どれほど福なる者であろう」。

Acta S. Sebastiani martyris 7.11

11

Forsitan sanguinis mei effusione abluerer, ut mortem illam poenarum aeternarum evaderem, et ad illam vitam pertingerem, quam nobis Deus per os domini mei Sebastiani manifestare dignatus est.

PL 17, 1032B

「おそらく私は自分の血を流すことで洗われ、永遠の刑罰というあの死を逃れ、私の主セバスティアヌスの口を通して神が我々に示すことをよしとしたあの生に至るだろう」。