作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Acta S. Sebastiani martyris

Caput X 第X章

Anonymous · Acta S. Sebastiani martyris · PL 17, 1035A · 11 sectiones

Acta S. Sebastiani martyris 10.1

1

Omnes a Polycarpo ad baptismum praeparati. 31. Post haec S. Sebastianus abiit ad Polycarpum presbyterum, ubi erat causa persecutionis occultus, et narravit ei omnia quae gesta sunt.

PL 17, 1035A

全員がポリュカルプスによって洗礼に備えさせられる。31. このあと聖セバスティアヌスは司祭ポリュカルプスのもとへ行った。そこに彼は迫害のために身を隠していた〔occultus の主語はポリュカルプスと取った〕。そして起こったことをすべて彼に語った。

Acta S. Sebastiani martyris 10.2

2

Quibus auditis S. Polycarpus gratias egit Deo, et una cum eo venit ad domum Nicostrati primiscrinii, et videns turbas credentium, salutans eos cum omni gaudio dixit: Beati omnes vos, qui audistis vocem Domini nostri Jesu Christi dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam.

PL 17, 1035A

これを聞いて聖ポリュカルプスは神に感謝を献げ、セバスティアヌスとともに記録官長ニコストラトゥスの家に来た。信じる者たちの群れを見て、大いなる喜びをもって彼らに挨拶して言った。「諸君は皆、福なる者である。我々の主イエス・キリストの声を聞いたのだから。その声はこう言っている。『私のもとに来よ、労する者、重荷を負う者は皆。私が汝らを休ませよう』」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.3

3

Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum, et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28 seqq.) .

PL 17, 1035B

「『私の軛を汝らの上に負え。そして私から学べ、私は柔和で、心のへりくだった者だから。そうすれば汝らは魂の安らぎを見いだす。私の軛は負いやすく、私の荷は軽いからである』(マタイ11:28以下)」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.4

4

Vos itaque fratres nostri, quos nondum baptismatis unda diluit, et consecrando Deo omnipotenti charissimos filios fecit, pro hoc quod a proposito sancto revocare conati estis beatissimos milites Christi, opus vobis erat poenitentia, ut per ipsam ad indulgentiam veniretis.

PL 17, 1035B

「それゆえ、我々の兄弟である諸君、まだ洗礼の水が洗い清めず、全能の神への奉献によっていとも愛する子らとしてもいない諸君には、いとも福なるキリストの兵士たちを聖なる志から引き戻そうと試みたことのゆえに、悔い改めが必要であった。それによって赦しに至るためである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.5

5

Nunc autem quia ad tantam gloriam accessistis, ut etiam ad passionem a qua dolenter alios revocare voluistis, ad ipsam desideretis gratanter velle currere et libenter amplecti, sciatis vos et ad indulgentiam pervenisse, et ad palmam attingere.

PL 17, 1035B

「だが今や、諸君はこれほどの栄光に近づいた。かつて悲しみつつ他の者たちを引き戻そうとしたその受難そのものへ、喜んで走りたい、進んで抱きしめたいと望むほどである。それゆえ知るがよい、諸君は赦しにも達し、ヤシにも手を届かせつつあるのだと」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.6

6

Vetus hoc est artificium Christi. Nam ipsum quem vas electionis suae dignatus est et voluit magistrum gentibus dare, qui non solum fidelium animos a pietatis proposito revocabat, sed etiam nolentes a Christo discedere lapidibus obruebat; hunc nobis ipse Dominus apostolum condonavit, tribuitque nobis ex Saulo Paulum, ex apostata fecit apostolum, et dedit Ecclesiae suae ex persecutore doctorem.

PL 17, 1035C

「これはキリストの古くからの巧みなわざである。すなわち、自らの選びの器であり、諸国民に教師として与えることをよしとし、また望んだその人は、信じる者たちの心を敬虔の志から引き戻していただけでなく、キリストから離れようとしない者たちを石で打ち殺しさえしていた。この人を主自らが使徒として我々に与え、我々のためにサウロからパウロを授け、背教者から使徒をつくり、迫害者から教師を自らの教会に与えたのである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.7

7

Amator passionis factus est is, qui persecutionis auctor exstiterat: et qui in alienis afflictionibus prius gratulabatur, in suis postmodum persecutionibus laetabatur.

PL 17, 1035C

「迫害の張本人であった者が、受難を愛する者となった。そして他人の苦難をかつては喜んでいた者が、のちには自らの迫害を喜んだのである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.8

8

Ipse ergo qui tunc in apostolo suo virtutem istam exercuit, ipse et nunc de ipso inferorum conclavi, et ex ipsis draconum faucibus animarum vestrarum captivitatem eripuit, et vobis nunc a tenebris ad lucem remeantibus aeternae vitae januas patefecit.

PL 17, 1035D

「それゆえ、そのとき自らの使徒においてこの力を行使した者その人が、今もまた、冥界そのものの奥の間から、竜どものまさにその喉元から、諸君の魂の捕らわれを奪い返し、闇から光へ帰ってくる諸君のために、永遠の生命の門を開いたのである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.9

9

Quia ergo omnes daemones, qui sunt tenebrarum filii, contristantur, unde et omnes sancti angeli, qui sunt filii lucis, gratulantur; accedat unusquisque vestrum, et det nomen suum, ut hodierno die usque ad vesperam percurrente jejunio, festivum baptismatis sacramentum opportunum tempus inveniat.

PL 17, 1035D

「それゆえ、闇の子らである悪霊どもがことごとく悲しんでおり、そのゆえにこそ光の子らである聖なる天使たちがことごとく喜んでいるのだから、諸君の一人一人が進み出て自分の名を届け出よ。今日、夕べに至るまで断食が続くなかで、洗礼という祝いの秘跡がふさわしい時を見いだすようにするためである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.10

10

Justum est enim, ut lux a mortali mundo abscedens ad nostras mentes immortales accedat, ut qui in isto saeculo volutati in luto tenebrarum sumus, aqua sanctificationis abluti ac mundati, et sinceritate induti alacres pergamus ad Christum.

PL 17, 1035D

「というのも、死すべき世から去りゆく光が、我々の不滅の精神に近づくのは正しいことである。この世にあって闇の泥にまみれてきた我々が、聖別の水で洗われ清められ、純真さをまとい、勇んでキリストのもとへ進むためである」。

Acta S. Sebastiani martyris 10.11

11

Haec et his similia prosequente S. Polycarpo universi gavisi sunt, et unusquisque nomen suum festinabat priusquam interrogaretur offerre.

PL 17, 1036A

聖ポリュカルプスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、皆は喜んだ。そして一人一人が、尋ねられる前に急いで自分の名を差し出した。