Acta S. Sebastiani martyris 12.1
Errores Gentilium coram Chromatio Urbis praefecto confutati a Tranquillino. 38. Diebus igitur acceptae dilationis expletis, Agrestius Chromatius urbis Romae praefectus ad se Tranquillinum patrem Marcelliani et Marci venire jubet.
PL 17, 1038A異邦人たちの誤りが、首都長官クロマティウスの前でトランクィリヌスによって論駁される。38. こうして、与えられた猶予の日々が満ちると、ローマの町の首都長官アグレスティウス・クロマティウスは、マルケリアヌスとマルクスの父トランクィリヌスに、自分のもとへ来るよう命じる。
Acta S. Sebastiani martyris 12.2
Quem cum de suorum perquireret arbitrio filiorum, Tranquillinus respondit: Ad referendas beneficiis vestris gratias nullus mihi oris sufficit sermo.
PL 17, 1038B長官が彼に、息子たちの意向について尋ねると、トランクィリヌスは答えた。「あなたの恩恵に感謝を返すのに、私の口のどんな言葉も足りない」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.3
Nisi enim currentes sententias vestri frena moderaminis tenuissent, et ego filios amisissem, et me patrem filii non haberent.
PL 17, 1038B「駆け出していた判決を、あなたの統治の手綱が抑えてくれなかったなら、私は息子たちを失い、息子たちは父である私を持たなかったであろうから」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.4
Congratulantur mihi omnes, quos tenet paternus affectus, et pungit charitatis stimulus; etiam vestra, credo, quod mihi congaudeat celsitudo, quando morituris vita collata, et anxiis laetitia reddita, sollicitis securitas restituta.
PL 17, 1038B「父の情愛に捕らえられ、愛の刺激に突かれている者は皆、私とともに喜ぶ。あなたの高い位もまた、私とともに喜んでくれると私は信じる。死にゆく者たちに生命が与えられ、不安な者たちに喜びが戻され、気遣う者たちに安心が取り戻されたのだから」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.5
39. Tunc praefectus aestimans filios ejus suas velle idolis inclinare cervices, ait: Venienti ergo die debita numinibus a filiis tuis thura reddantur: per quae et tu filiis perseveres incolumis, et tibi filii condonentur.
PL 17, 1038B39. そのとき長官は、彼の息子たちが偶像に首を垂れようとしていると思い、言った。「それでは、来たる日に、神々に負うべき香が、あなたの子らによって捧げられるように。それによって、あなたは子らとともに無事でいられ、あなたに子らが与えられるであろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.6
Audiens haec Tranquillinus dixit: Illustrissime virorum, examinis vestri libram si velitis erga me et filios meos aequa lance pensare, agnoscere poteritis hoc Christianum vocabulum magnae esse virtutis. Praefectus dixit: Insanis, Tranquilline.
PL 17, 1038Cこれを聞いてトランクィリヌスは言った。「いとも高名な人よ、あなたの吟味の秤を、私に対しても私の子らに対しても等しい皿で量ろうと望むなら、キリスト教徒というこの名が大きな力を持つことを認められるであろう」。長官は言った。「正気を失っている、トランクィリヌス」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.7
Tranquillinus respondit: Insaniam passus sum, et animae et corporis; sed statim ut credidi Christo, et animae meae recepi et corporis sanitatem.
PL 17, 1038Cトランクィリヌスは答えた。「私は狂気を患っていた、魂のも体のも。だがキリストを信じるやいなや、魂の健やかさも体の健やかさも取り戻した」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.8
40. Praefectus dixit: Ego, ut video, ad hoc inducias sceleratis filiis tuis dedisse cognoscor, ut non solum tu illos ab errore non tolleres, sed illi te suis erroribus irretirent.
PL 17, 1038C40. 長官は言った。「私は、見たところ、あなたの不届きな子らに猶予を与えたのは、あなたが彼らを誤りから引き離さないばかりか、彼らがその誤りであなたを絡め取るためだった、と私には見て取れる」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.9
Tranquillinus dixit: Per gloriam vestram, nomen ipsum erroris discutite, et videte quae opera erroris nomine nuncupentur. Praefectus dixit: Tu dic quae opera erroris nomen accipiant.
PL 17, 1038Cトランクィリヌスは言った。「あなたの栄誉にかけて、『誤り』という名そのものを吟味し、どのような行いが『誤り』の名で呼ばれるのかを見よ」。長官は言った。「あなたこそ、どのような行いが『誤り』の名を受けるのか言え」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.10
Tranquillinus dixit: Primus error est viam vitae relinquere, et per viam mortis gratanter incedere. Praefectus dixit: Et quae est via mortis?
PL 17, 1038Dトランクィリヌスは言った。「第一の誤りは、命の道を捨てて、死の道を喜んで進むことである」。長官は言った。「死の道とは何か」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.11
Tranquillinus dixit: Non tibi videtur via mortis esse, mortuis hominibus Deitatis nomen imponere, et figuras eorum per ligna et lapides adorare? 41. Praefectus dixit: Ergo non sunt dii quos colimus?
PL 17, 1038Dトランクィリヌスは言った。「汝には、死んだ人間たちに神性の名を付け、その像を木や石によって拝むことが、死の道に見えないのか」。41. 長官は言った。「では、我々が崇めている者たちは神々ではないのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.12
Tranquillinus dixit: Intantum non sunt dii ut legatur in codicibus publicis, et quam male sint nati, et quam iniquos et crudeles et sceleratos parentes habuerint; et quam inique et dolose et fraudulenter vixerint; et quam miserabiliter mortui sint.
PL 17, 1039Aトランクィリヌスは言った。「神々でないどころか、公の書物には、彼らがいかに悪しく生まれたか、いかに不正で残酷で悪辣な親を持ったか、いかに不正に、狡猾に、欺瞞に満ちて生きたか、いかに哀れに死んだかが読まれるほどである」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.13
Numquid antequam Saturnus Cretensibus imperaret, et filiorum suorum carnes comederet, Deus in coelis non erat, aut Creta insula habebat regem, et coeli Deum non habebant?
PL 17, 1039A「サトゥルヌスがクレタの人々を支配し、自分の子らの肉を食らうより前には、天に神はいなかったのか。それともクレタ島は王を持っていながら、天の神を持たなかったのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.14
Valde errat qui putat Jovem filium ejus, imperare fulminibus, homuncionem in quo malitia et libido regnabat. Quem non persecutus est, qui patri non pepercit? Aut quam sordem non exercuit, qui suam germanam accepit uxorem?
PL 17, 1039A「その子ユピテルが雷電を支配すると考える者は、大きく誤っている。悪意と情欲が支配していた、取るに足りぬ小男にすぎないのだ。父を容赦しなかった者が、誰を迫害せずにおいたであろうか。自分の姉妹を妻に迎えた者が、どんな汚れを行わずにおいたであろうか」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.15
In foro, in plateis, in domibus, atque in omni loco quotidie legimus, quia sordidissima Juno quod et soror et conjux fuerit gloriatur: et rapti Ganymedis honor turpissimus atque incestissimus ab ipsis, a quibus Jovis colitur, non negatur.
PL 17, 1039A「広場でも、大通りでも、家々でも、あらゆる場所で、我々は日々読んでいる。いとも汚らわしいユノが、自分は姉妹でも妻でもあったと誇っていると。また、さらわれたガニュメデスの栄誉という、いとも恥ずべく、いとも淫らなことが、ユピテルを崇めるまさにその人々によって否定されていない」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.16
Non ergo erras, vir sublimissime, qui tales colis, quales Romanae jubent leges pro sui facti qualitate damnari, et relicto Deo omnipotente qui in coelis regnat, lapidi dicis, Deus meus es tu: et ligno dicis: Adjuva me?
PL 17, 1039B「それゆえ、いとも高き人よ、汝は誤っているのではないか。ローマの法がその所業の性質に応じて断罪せよと命じるような者どもを崇め、天に君臨する全能の神を捨てて、石に『汝は私の神である』と言い、木に『私を助けよ』と言うのだから」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.17
42. Praefectus dixit: Ex quo coepistis blasphemare deos, et a cultura eorum recedere, ex eo diversis cladibus Romanus orbis opprimitur. Tranquillinus respondit: Non est verum.
PL 17, 1039B42. 長官は言った。「諸君が神々を冒瀆し、その崇拝から退きはじめて以来、ローマの世界は様々な災厄に圧迫されている」。トランクィリヌスは答えた。「真実ではない」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.18
Nam si recenseas decadas stylo Livii digestas, illic invenies Jovi thura ponentes, una die viginti tria millia Romani exercitus juvenes cecidisse.
PL 17, 1039B「リウィウスの筆で十巻ずつに編まれた書〔decades〕を調べてみよ。そこに、ユピテルに香を供えていたローマ軍の若者二万三千人が、一日で倒れたことが見いだされよう」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.19
Sed et illud non es immemor, quod Senonenses Galli etiam Capitolium occupaverunt et omnem Romanam manum suis ludibriis subjugarunt.
PL 17, 1039B「また、セノネス人のガリア人がカピトリウムまで占領し、ローマの全軍勢を嘲弄のうちに屈服させたことも、汝は忘れてはいまい」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.20
Diversas fames, et inenarrabiles pestes, diversas captivitates, diversas effusiones sanguinis Romanus orbis passus est, antequam unum colerent homines Deum. Nunc vero ex quo invisibilis et verus Deus coepit a credentibus coli, aucta pace exsultat Romanum imperium.
PL 17, 1039C「様々な飢饉、言い表しがたい疫病、様々な捕囚、様々な流血を、人々が唯一の神を崇めるより前に、ローマの世界は被った。だが今や、見えない真の神が信じる者たちによって崇められはじめて以来、平和は増し、ローマの支配は喜びに躍っている」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.21
Sed quod pejus est, Deus, qui hoc praestat, non cognoscitur; sed creaturae ejus ascribitur, quidquid a Creatore praestatur.
PL 17, 1039C「しかしさらに悪いことに、これを与える神は知られず、創造主から与えられるものは何であれ、その被造物に帰せられている」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.22
43. Praefectus dixit: Si ille colendus est, qui humanis commodis aliquid praestat, nullus nisi sol habebitur deus, qui aspectu suo terrae viscera vegetat, ut semina suscepta parturiat, et genuinae sobolis grana in culmo restituat, atque universis salutis nostrae utilitatibus, et lumen et restaurationem pariter tribuat et vigorem.
PL 17, 1039C43. 長官は言った。「人間の益になる何かを与える者が崇められるべきだとするなら、太陽のほかに神とされるものはなくなろう。太陽はその眼差しで大地の内を活かし、受けた種を産ませ、茎の上に本来の子孫の粒を戻し、我々の安寧に資するあらゆるものに、光と回復と活力をひとしく与えるのだから」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.23
Tranquillinus respondit: Et in hoc error est infinitus. Nam si hodie per servum suum quispiam clientibus suis tribuat quod rogatur, infinita stultitia est, si neglectus ille qui praestitit, servus per quem praestiterit honoretur.
PL 17, 1039Dトランクィリヌスは答えた。「ここにも限りない誤りがある。今日、ある人が自分の奴隷を通して、求められたものを被保護民たちに与えるとしよう。そのとき、与えた当人が顧みられず、それを通して与えた奴隷が敬われるなら、限りない愚かさである」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.24
Et ut aliquam hujus dicti comparationem exhibeam; numquid cum naves Romanis alimenta deferunt, navibus potiusquam regibus gratiae referuntur?
PL 17, 1039D「この言葉に何かたとえを示すなら、船がローマ人に食糧を運んでくるとき、王たちにでなく船に感謝が返されるであろうか」。
Acta S. Sebastiani martyris 12.25
Si ergo non navigantibus, sed imperantibus, homines quod annonantur ascribunt, quanto magis soli Deo agendae sunt gratiae, cujus nutu et haec omnibus usibus nostris elementa deserviunt, et sol ipse quotidie terrae marique pariter et clauditur in fine diei, et in diei iterum renovatione aperitur?
PL 17, 1039D「人々が配給される食糧を、航海する者にでなく支配する者に帰すのであれば、ましてただ神にこそ感謝は捧げられるべきではないか。その意向によって、これらの元素も我々のあらゆる用に仕え、太陽自身も日ごとに陸にも海にもひとしく、日の終わりに閉ざされ、日が新たになるとき再び開かれるのだ」。