Acta S. Sebastiani martyris 5.1
Opum deliciarumque usus. 15. Cumque specialiter ita esse probaverint, restat, ut interrogent, cur a Creatore divitiae factae sint, si ejus lege contemnendae sunt, vel quare quadrupedum et volucrum atque repentium varietas a Creatore facta sit, si singulis renuntiandum est: cur autem ab ipso Creatore medullitus genuina delectatio ad incitamentum est libidinis fundata corporibus, si usus ejus auctori non solum eum faciat reum, sed etiam perpetuis tradat incendiis.
PL 17, 1028A財と歓楽の用い方。15. 「彼らが、そのとおりだと一つ一つ確かめたなら、次のことが残る。すなわち、もし造り主の法によって財が軽んじられるべきなら、なぜ財は造り主によって造られたのかと問うこと。また、四つ足の獣、飛ぶ鳥、這うものの多様さは、もし一つ一つ捨てられるべきなら、なぜ造り主によって造られたのかと問うこと。さらに、もしその用い方が、用いる者を造り主に対して罪責ある者とするだけでなく、永遠の火に引き渡すのなら、なぜ造り主自身によって、骨の髄から生来の快楽が、情欲をかき立てるために体に据えられたのかと問うことである」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.2
Interrogatur ergo: Cur a Creatore divitiae datae sunt, si contemnendae sunt? Respondemus: Istae divitiae a Creatore factae, alloquuntur quodammodo amatores suos, dicentes: Sic nos amate, ut a vobis numquam separemus.
PL 17, 1028A「そこで問われる。『財が軽んじられるべきなら、なぜ造り主によって与えられたのか』と。我々は答える。造り主によって造られたこの財は、自分を愛する者たちにいわば語りかけて言う。『我々を、〔我々が〕諸君から決して引き離されないように愛せ〔底本は separemus。separemur と読む〕』」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.3
Sequi vos morientes non possumus; antecedere autem vos viventes possumus; sed si ipsi jubeatis.
PL 17, 1028B「『我々は、死にゆく諸君に従うことはできない。だが、生きている諸君に先立つことはできる。ただし、諸君自身が命じるならば』」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.4
Cupidus foenerator et avarus agricola, unus aurum tradit homini quod duplicatum recipiat, alius diversa semina terrae committit, ut si possit fieri quod simplem tradit centuplum quaerat recipere: et debitor aurum creditori reddit duplicatum, et terra semen reddit centuplicatum.
PL 17, 1028B「貪欲な金貸しと強欲な農夫がいる。一人は人に金を渡して、倍にして受け取る。もう一人は地にさまざまな種をゆだね、もしできるなら、一粒で渡したものを百倍にして受け取ろうとする〔底本は simplem。simplum と読む〕。債務者は金を倍にして債権者に返し、地は種を百倍にして返す」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.5
Proh nefas! fenus debitor feneratori reddere praevalet; et terra agricolae suo restituere centuplicata semina potest; Deus divitias suas si a te acceperit, eas tibi amplificatas reddere non potest?
PL 17, 1028B「ああ、ゆゆしいことだ。債務者は利子を金貸しに返すことができ、地は農夫にその種を百倍にして返すことができる。神は、自分の財をあなたから受け取ったなら、増やしてあなたに返すことができないのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.6
16. Inquiris nunc: Cur divitias mihi dedit, si a me ipsi reddendae sunt? Tradidit eas tibi, ut scias quanta sit in eis requies, quanta voluptas, quantus luxus, quantaeque possunt esse deliciae, ut per haec habens charitatem cum divitiis tuis, ipse eas tradas custodiendas Domino nostro Jesu Christo.
PL 17, 1028B16. 「あなたは今問う。『なぜ神は私に財を与えたのか。それを私から神自身に返さねばならないのなら』と。神があなたに財を渡したのは、財のうちにどれほどの安らぎ、どれほどの快楽、どれほどの贅沢があり、どれほどの歓楽があり得るかを、あなたが知るためである。そしてそれらを通して、あなたが自分の財とともに愛をもち〔per haec habens charitatem cum divitiis tuis の係りは定かでない。財とともに愛をもつ、と取った〕、あなた自身がそれを、守ってもらうために我々の主イエス・キリストに引き渡すためである」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.7
Quas si ipsi nolueris credere, aut edacitas gulae eas invadet, aut luxuria libidinum mater tibi eas eripiet, aut sine dubio, quod nosti optime, mors ex improviso aggrediens ita tibi illas extorquet, ut tu illas ulterius in toto nec habere praevideas, nec videre.
PL 17, 1028C「もしあなたがそれを神自身に委ねようとしないなら、食欲の貪りがそれを奪うか、情欲の母である放蕩があなたからそれを奪い去るか、あるいは疑いなく、あなたがよく知るとおり、死が不意に襲って、あなたからそれを、あなたがもはや持つことも見ることも全く予見できないほどに、もぎ取る」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.8
Numquid si transires per medias acies barbarorum, et invenires fortem virum qui te semper dilexit, qui tibi etiam sacculum pecuniis donaverat plenum, dicentem tibi: Da mihi custodiendas pecunias quas dedi tibi; quia isti barbari insidiantur ut eas tibi auferant, quas dum tibi abstulerint suis te gladiis laniabunt; numquid non pedibus ejus advolutus rogares eum, ut eas ipse susciperet, de quo certus esses quod et ampliora quam acceperat redderet, et te ipsum ab hostibus liberaret?
PL 17, 1028C「もしあなたが蛮族たちの軍勢のただ中を通っていて、あなたをいつも愛し、金の詰まった袋まで与えてくれた強い人に出会い、その人があなたにこう言ったとしよう。『私があなたに与えた金を、守るために私に預けてくれ。この蛮族たちはそれをあなたから奪おうと狙っている。奪ったあとは、剣であなたを切り裂くだろう』と。あなたはその人の足もとにひれ伏して、その人自身がそれを引き受けてくれるよう願わないだろうか。その人なら、受け取った以上のものを返し、あなた自身を敵から解放してくれると確信しているのだから」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.9
Restat nunc ut divitiis vestris tutorem possitis habere Christum. 17. Ad delicias veniamus.
PL 17, 1028D「あとは、諸君の財にキリストを保護者としてもてるようにすることである。17. 歓楽に移ろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.10
Qui habet aures audiendi, audiet eas dicentes sibi: Si vere amatores nostri estis, illi nos commendate, qui nos vobis integras illibatasque in illa regione restituat, in qua vobiscum jugiter manere possimus: in ista enim vita si vobis nostrum voluerimus occupare servitium, quasi hic expertae, ibi vobis omnino negabimus nostrae, servitutis officium.
PL 17, 1029A「聞く耳をもつ者は、歓楽が自分にこう語るのを聞くだろう。『諸君がまことに我々を愛する者なら、我々を、かの地において無傷で損なわれないまま諸君に返す者に託せ。その地でなら、我々は諸君とともに絶えずとどまることができる。この生で我々が自らの奉仕を諸君のために尽くそうとしても、ここで〔奉仕を〕味わい尽くした者として、あそこでは我々の奉仕の務めを諸君に全く拒むことになる〔この句の構文はやや崩れている。nostrae は servitutis officium にかかると取った〕』」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.11
Dimittite nos interim servire morituris, quia idcirco breviati sunt dies mortalibus, ut immortalibus jugiter famulemur. Sic enim scriptum est (Matth. XXIV, 22) : Propter electos breviabuntur dies, ut servitus nostra non sit longa.
PL 17, 1029A「『その間、我々を死ぬ者たちに仕えさせよ。死ぬべき者たちのために日々が短くされたのは、我々が不死の者たちに絶えず仕えるためだからである。実に、こう書かれている(マタイ24:22)。「選ばれた者たちのゆえに日々は短くされる、我々の奉仕が長くないように〔ut servitus nostra non sit longa はマタイ24:22 の句に無い語で、聖句に続けた語とも見えるが、刷りのまま引用の中に入れた〕」』」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.12
Injustis quidem servimus festino cursu: impiis, sceleratis et turpibus servimus, non sponte; sed propter eum qui nos subdidit. Liberabimur tamen a servitute corruptionis, et revocabimur ad libertatem gloriae filiorum Dei.
PL 17, 1029A「『実に我々は不義の者たちに、急ぎ足で仕えている。不敬虔な者、悪事を働く者、卑しい者たちに、進んでではなく、我々を服従させた者のゆえに仕えている。だが我々は朽ちるものへの隷属から解放され、神の子らの栄光の自由へと呼び戻される』」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.13
Omnis itaque delectatio, futurae vitae servata, non perditur; neque enim repositi thesauri existimantur ab eo qui eos absconderat in terris, interesse; sed magis tanto securius se eos habere confidit, quanto eos occultius et tutius collocaverit.
PL 17, 1029B「こうして、来たるべき生のために取っておかれたあらゆる楽しみは、失われない。地上に宝を隠した者は、蓄えられた宝が失われたとは思わない〔底本は interesse。interisse と読む〕。むしろ、より隠れた安全な場所に置いたほど、いっそう安んじて、それを持っていると信じる」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.14
18. Sint ergo repositae omnium deliciarum affluentiae, ut non contingantur in ista vita, quae praeterit: quia si hic in usu fuerint, in illa vita, quae numquam praeterit, amittentur.
PL 17, 1029B18. 「それゆえ、あらゆる歓楽の豊かさは、過ぎ去るこの生では手を触れられないように、取っておかれるべきである。ここで使われてしまえば、決して過ぎ去らないかの生では失われるからである」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.15
Esto, quod ista vita centum tendatur annorum spatiis, numquid exclusa die ultima non statim videbitur quasi non fuisse, et ac memoria hospitis uno die apud nos manentis vestigia reliquisse?
PL 17, 1029B「たとえこの生が百年の長さに延びるとしても、最後の日が過ぎれば、直ちにそれは存在しなかったかのように見え、一日我々のもとにとどまった客の思い出のように〔et ac の係りは定かでない。「…のように」と取った〕、足跡を残したにすぎないのではないか」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.16
Illa autem vita manet jugiter, et perseverat instanter, annis quoque labentibus juvenescit et pollet, et inde renovationis sumit initium unde finis accipitur.
PL 17, 1029B「だがかの生は絶えずとどまり、揺るぎなく続き、年が流れてもなお若返って力を増し、終わりが受け取られるところから、更新の始まりを得る」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.17
O vere illum degenerem et omnium bonorum expertem, qui hujus tam formosae vitae amore non capitur! qui timet istam vitam tradere perituram, et illam accipere quae penitus perire non novit, in qua deliciae et delectationes, et divitiae, et gaudia sic inchoant, ut terminum nesciant; sic principium capiunt, ut penitus finire non possint.
PL 17, 1029C「おお、これほど美しいかの生への愛に捕らえられない者は、まことに堕落した、あらゆる善に与らない者である。その者は、滅びゆくこの生を引き渡して、決して滅びることを知らないかの生を受けることを恐れる。そこでは歓楽と楽しみ、財と喜びが、終わりを知らないように始まり、決して終わり得ないように始まりをもつ」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.18
19. Nam qui hujus tam praeclarae vitae amator esse noluerit, non solum istam perdit, et ad illam non pervenit, verum etiam ut jam dixi a perpetua morte capitur et tenetur; in qua est jugis flamma, perseverans tribulatio, et poena perpetua; in qua atroces angeli commorantur, quorum brachia capita draconum sunt, quorum oculi ex se igneas sagittas jaculantur; quorum dentes sicut elephantis prominent, et stimulant ad tormentum veluti caudae scorpionum, quorum voces veluti leonum fremitus sonant, quorum aspectus tremorem incutit pariter et dolorem et mortem.
PL 17, 1029C19. 「これほど輝かしい生を愛する者になろうとしない者は、この生を失い、かの生に至らないばかりか、すでに述べたとおり、永遠の死に捕らえられ、つなぎ止められる。そこには絶えず燃える炎があり、続く苦難があり、永遠の刑罰がある。そこには残忍な天使たちがとどまり、その腕は竜の頭であり、その目は自らから火の矢を放ち、その歯はゾウのように突き出し、サソリの尾のように責め苦へと突き刺し、その声は獅子のうなりのように響き、その姿は震えと苦痛と死をともに浴びせる」。
Acta S. Sebastiani martyris 5.19
Atque utinam mors posset in his angustiis constitutis occurrere! Sed quod est acerbius, ad hoc vivitur, ut cruciatibus gubernetur, ad hoc redintegrantur, ut exesa serpentium morsibus membra iteratis subinde et iterum repetitis morsibus attrectentur.
PL 17, 1029D「このような窮地に置かれた者に、死が訪れ得るならよかったのに。だが、いっそう苦いことに、彼らは責め苦に支配されるために生かされ、蛇の牙に食い荒らされた体の部分は、繰り返されては再び繰り返される咬みつきに、そのたびに触れられるために、元どおりにされる」。