Acta S. Sebastiani martyris 13.1
Verbi incarnatio Gentili exposita. 44. Praefectus dixit: Si ergo unus et invisibilis est quem colitis, Christum, quem Judaei crucifixerunt, non colitis? Tranquillinus dixit: recte haec inquireres, si credere destinares.
PL 17, 1040A言葉の受肉が異邦人に説き明かされる。44. 長官は言った。「では、諸君が崇めているのが唯一にして見えないものであるなら、ユダヤ人たちが十字架につけたキリストは崇めないのか」。トランクィリヌスは言った。「汝が信じようと決めているなら、これを正しく問うであろうに」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.2
Incredulis enim omne quod nolunt vanum videtur. Semel enim in praeceps voluntas mortalium declinans, omne quod vituperat vituperari desiderat; et vult ut laudetur ab omnibus omne quod laudat.
PL 17, 1040A「信じない者には、望まないものはすべて空しく見える。死すべき者の意志は、いったん真っ逆さまに傾くと、自分が非難するものはすべて非難されることを望み、自分が称賛するものはすべての人に称賛されることを望むからだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.3
Sed sapiens pro merito suo cuicumque rei, aut vituperationem suam impendere nititur aut laudem. Praefectus dixit: Ego te de Christo vestro interrogo.
PL 17, 1040B「しかし賢者は、どんな事柄にも、それにふさわしく、自分の非難か称賛を向けようと努める」。長官は言った。「私はあなたに、諸君のキリストについて尋ねているのだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.4
Si enim a vobis hoc colitur quod istis oculis non videtur, Christum non colitis qui et visus est, et auditus, et interrogatus, et omnia quae humanae fragilitati competunt in ejus leguntur passione completa?
PL 17, 1040B「もし諸君によって崇められているのが、この目には見えないものであるなら、見られ、聞かれ、尋問され、人間の弱さにふさわしいすべてのことがその受難において成し遂げられたと読まれるキリストを、諸君は崇めないのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.5
Tranquillinus dixit: Audi similitudinem et intellige veritatem: Verbi gratia, si hodie annulum tuum habentem gemmam pretiosam videas in cloaca, aut in sterquilinio volutantem, et ad hunc eruendum mittas servos tuos; illi autem nec illum potuerint liberare, sed et seipsos in aliquo dum illum conantur eripere, polluerint; postea vero tu ipse, deponens has sericas quas indutus es vestes, induas te servilem tunicam et descendens in cloacam mittas manus tuas in stercoribus, et annulum aureum simul tuis manibus repraesentes et gemmam, prae gaudio omnes amicos tuos invitas ad epulas et laetaris super annulum et gemmam, quod sint de nimiis squaloribus liberata.
PL 17, 1040Bトランクィリヌスは言った。「たとえを聞いて、真理を悟れ。たとえば、今日、汝が、貴重な宝石の付いた自分の指輪が下水溝か肥溜めに転がっているのを見て、それを引き上げるために自分の奴隷たちを送るとする。ところが彼らは指輪を救い出せなかったばかりか、それを引き上げようとして、自分たちまで何かしら汚してしまった。のちに汝自身が、着ているその絹の衣を脱ぎ、奴隷の短衣をまとって下水溝に下り、糞のなかに手を入れ、金の指輪と宝石を同時に自分の手で取り戻したなら、喜びのあまり友人たちをみな宴に招き、指輪と宝石が甚だしい汚れから解き放たれたことを喜ぶであろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.6
Praefectus dixit: Hanc propositionem ad cujus similitudinem attulisti? Tranquillinus respondit: Ut ostenderem tibi unum invisibilem Deum nos colere. Praefectus dixit: Et quod est aurum? aut quae est gemma, quae in sterquilinio volutabatur?
PL 17, 1040C長官は言った。「この提示を、何のたとえとして持ち出したのか」。トランクィリヌスは答えた。「我々が唯一の見えない神を崇めていることを、汝に示すためである」。長官は言った。「では、金とは何か。肥溜めに転がっていた宝石とは何か」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.7
Tranquillinus respondit: Aurum, corpus humanum est, gemma vero anima est, quae in ipso corpore inclusa est. Corpus vero et anima unum hominem faciunt, quomodo aurum et gemma unum annulum facere comprobantur.
PL 17, 1040Cトランクィリヌスは答えた。「金とは人間の体であり、宝石とは、その体のうちに閉じ込められた魂である。体と魂が一人の人間をなすのは、金と宝石が一つの指輪をなすと示されるのと同様である」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.8
Sed quantumvis pretiosus tibi sit annulus, longe satis homo pretiosior est centuplum et charus Christo. Tu misisti servos tuos, ut annulum de sordibus eriperent, et nulla ratione eum eruere potuerunt.
PL 17, 1040D「だが、汝にとって指輪がどれほど貴重であろうと、人間ははるかに、百倍も貴重であり、キリストに愛されている。汝は自分の奴隷たちを送って指輪を汚れから救い出させようとしたが、彼らはどうしてもそれを引き上げることができなかった」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.9
Misit et prophetas suos Deus de coelo loquens ad eos, ut humanum genus a sordibus hujus mundi eriperet: et nulla ratione omnino hoc facere vel instantia potuerunt.
PL 17, 1040D「神もまた、天から彼らに語りかけつつ、自分の預言者たちを遣わし、人類をこの世の汚れから救い出そうとした。しかし彼らは、いかなる仕方によっても、いかなる熱心によっても、これを成し遂げられなかった」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.10
Tu deposuisti aureas vestes, et servili indumento indutus descendisti in cloacam, et manus tuas misisti in sordibus, ut annulum de sordibus liberares: Exuit et se majestas Divinitatis suae splendore, non tamen superna relinquens; et induit se servili nostri corporis indumento, et huc in cloacam hujus mundi coelo descendens, misit manus suas in sordibus passionum nostrarum; et passionem, quae meritis nostris debebatur, in semetipso suscipiens, gloriae nos suorum reddidit digitorum.
PL 17, 1040D「汝は金の衣を脱ぎ、奴隷の衣をまとって下水溝に下り、汚れのなかに手を入れて、指輪を汚れから解き放った。それと同じく、神性の威光も、自らの輝きを脱ぎ捨てた。それでも天上のものを捨てることはなく、我々の体という奴隷の衣をまとい、天から降ってここ、この世の下水溝に至り、我々の情念の汚れのなかに自分の手を入れた。そして、我々の値に見合って負わされるはずであった受難を自らのうちに引き受け、自分の指の栄光へと我々を戻したのである」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.11
Nam qui per incredulitatem volutabamur in squaloribus mundi, per fidem abluti a sordibus, divinis sumus manibus, ut ille tuus annulus, restituti.
PL 17, 1041A「不信仰によって世の汚れのなかに転がっていた我々は、信仰によって汚れから洗われ、汝のあの指輪のように、神の手へと戻されたのだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.12
Numquid servi tui, qui te negaverunt dominum suum, dum te in habitu servili respicerent, non potuerunt ut rebelles occidi?
PL 17, 1041A「汝を自分の主と認めなかった汝の奴隷たちは、奴隷の姿の汝を見たとき、反逆者として殺されることもありえたではないか」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.13
Ita et qui negant Christum Dominum suum pro hoc quod semetipsum a majestate exinanivit, et formam servi suscepit, nullatenus poterunt aeterni ignis poenas evadere.
PL 17, 1041A「同じように、キリストが威光から自らを空しくし、僕の姿を取ったことを理由に、彼を自分の主と認めない者たちは、永遠の火の刑罰を決して免れることができない」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.14
Ideo denique nobis qui in eum credimus, aeterni fontis unda subvenit, ut aeternus ignis ab aeterno fonte vincatur, et infidelitas a fidelitate superetur.
PL 17, 1041B「それゆえ実に、彼を信じる我々には、永遠の泉の水が助けに来る。永遠の火が永遠の泉に打ち負かされ、不信仰が信仰によって凌駕されるためである」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.15
45. Praefectus dixit: Ut video, non ut filios tuos ab hac intentione tolleres poposcisse probaris inducias, sed ut has aniles fabulas ad nostra tribunalia meditatus afferres. Tranquillinus dixit: Non meditantur discipuli Christi quid in conspectu judicum prosequantur.
PL 17, 1041B45. 長官は言った。「見たところ、あなたが猶予を求めたのは、子らをこの意図から引き離すためではなく、これらの老婆の作り話を、あらかじめ考え抜いて我々の法廷に持ち込むためだったと明らかになる」。トランクィリヌスは言った。「キリストの弟子たちは、裁く者たちの前で何を述べるかを、あらかじめ思案したりはしない」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.16
Sic enim praemonuit dicens: Quando potestatibus hujus mundi vos causa mei nominis tradent, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis divinitus in illa hora quid loquamini.
PL 17, 1041B「彼はこうあらかじめ戒めて言ったからである。『この世の権力者たちに、私の名のゆえに汝らを引き渡すとき、いかに、また何を語るかと思い煩うな。その時、何を語るべきかは、神から汝らに与えられるからである』」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.17
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Dei, qui loquitur in vobis (Matth. X, 19) .
PL 17, 1041C「『語るのは汝らではなく、汝らのうちで語る神の霊だからである』(マタイ10:19)」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.18
Non ergo meditando ego, sed credendo inveni Creatorem meum, et qui eram podagrico et chiragrico dolore contractus et quassatus, statim ut Christo credidi, ac si parvulus omnium membrorum meorum recepi sanitatem.
PL 17, 1041C「それゆえ私は、思案によってではなく、信じることによって、自分の創造主を見いだした。足と手の痛風の痛みに縮こまり、打ち砕かれていた私は、キリストを信じるやいなや、幼子のように、私のすべての肢体の健やかさを取り戻した」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.19
Constat ergo apud animum meum, ipsum me creasse qui me renovare dignatus est, et sicut dedit restaurationem corpori, ita quoque animae post istam vitam dare promisit, si tamen non dubius nec timidus hominum terroribus frangar; sed in ejus nominis confessione perdurans fidem integram, quam me Deus fecit invenire, conservem.
PL 17, 1041C「それゆえ私の心には、私を新たにすることをよしとしたまさにその者が私を創造したことが、確かである。体に回復を与えたように、この命ののち魂にも与えると約束した。ただし、私が疑いを抱いたり臆したりして、人々の脅しに打ち砕かれることなく、その名の告白に耐え抜いて、神が私に見いださせた完全な信仰を守り通すならば、である」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.20
46. Praefectus dixit: Ignoras, Tranquilline, quanta invictissimorum principum erga Christianos ira desaeviat, et ideo quasi securus quod tibi videtur sine timore prosequeris. Tranquillinus dixit: Stultus timor est, quo plus timetur humana indignatio, quam divina.
PL 17, 1041C46. 長官は言った。「トランクィリヌス、あなたは、いとも不敗の皇帝たちの怒りがキリスト教徒に対していかに荒れ狂っているかを知らない。それゆえ、安全であるかのように、自分に思えることを恐れずに語り続けているのだ」。トランクィリヌスは言った。「人間の怒りを神の怒り以上に恐れるような恐れは、愚かである」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.21
Numquid si in medio canum latrantium venerimus, et vano furore nos coeperint suis morsibus attrectare, possunt nobis de animo tollere hoc quod nos homines sumus rationabiles, cum sint illi canes, et irrationabiles, et insani?
PL 17, 1041D「吠える犬どもの真ん中に我々が入り、犬どもが空しい怒りに駆られて牙で我々に触れはじめたとして、彼らは犬であり、理性を欠き、狂っているのに、我々が理性ある人間であるというそのことを、我々の心から取り去ることができるだろうか」。
Acta S. Sebastiani martyris 13.22
Ita qui nobis recte credentibus irascuntur, saevire quidem possunt, et inferre iniqua supplicia; numquam tamen de corde nostro hoc auferre poterunt, quod Dominum Jesum Christum et creatorem esse credimus, et redemptorem nostrum ac restauratorem esse gaudemus. Tum praefectus jussit eum recipi a Commentariis, dicens: Proxima te audiam sessione.
PL 17, 1041D「同様に、正しく信じる我々に怒る者たちは、猛り狂い、不正な責め苦を加えることはできる。だが、主イエス・キリストを創造主と信じ、我々の贖い主にして回復者であると喜ぶ、そのことを我々の心から取り去ることは決してできない」。そのとき長官は、彼を看守長のもとに引き取らせるよう〔a Commentariis。看守の役所に収容させる意か〕命じて言った。「次の開廷であなたの言い分を聞こう」。