Acta S. Sebastiani martyris 19.1
SS. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe. 68. Remanserant autem cum venerabili Caio papa hi, Marcellianus et Marcus, simul quoque et pater eorum vir clarissimus Tranquillinus, item B. Sebastianus, et pulcherrimus juvenis, sed et mente pulchrior, S. Tiburtius, et Nicostratus ex primiscrinio cum fratre suo Castorio, et cum conjuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo et cum filio suo Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus.
PL 17, 1050A聖セバスティアヌス、ティブルティウスほかの人々の、都での輝かしい行い。68. さて、尊ぶべき教皇カイウスのもとには、次の者たちが残っていた。マルケリアヌスとマルクス、ならびにその父でいとも高貴な人トランクィリヌス、同じく福なるセバスティアヌス、いとも美しい青年で、心はいっそう美しい聖ティブルティウス、記録官長であったニコストラトゥスが、兄弟カストリウスと、ゾエという名の妻とともに、同じくクラウディウスが、兄弟ウィクトリヌスと、水腫の病から癒やされた息子シュンフォリアヌスとともにである。
Acta S. Sebastiani martyris 19.2
Hi tantum, universis cum Chromatio proficiscentibus, cum Caio episcopo remanserunt: Marcum et Marcellianum diaconii honore sanctificavit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit presbyterum.
PL 17, 1050B全員がクロマティウスとともに出発するなか、これらの者だけが司教カイウスとともに残った。彼はマルクスとマルケリアヌスを助祭の栄誉で聖別し、その父トランクィリヌスを司祭とした。
Acta S. Sebastiani martyris 19.3
S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiae latebat, defensorem Ecclesiae instituit, caeteros vero subdiaconos fecit.
PL 17, 1050C聖セバスティアヌスは、多くの者の益のために兵役の装いの下に隠れていたので、教会の弁護人に任じ、残りの者たちを副助祭とした。
Acta S. Sebastiani martyris 19.4
69. Sed quia tutus nullus inveniri poterat locus ad latebram confovendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum zetarium palatii: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco et valde altissimo commanebat.
PL 17, 1050C69. しかし、隠れ家を保つための安全な場所はどこにも見つからなかったので、皆は、カストゥルスというあるキリスト教徒、宮殿の食卓係〔zetarius。宮殿の食堂(zeta)を司る者〕のもとに滞在した。このカストゥルスは、宮殿の中の上の、非常に高い場所に住んでいた。
Acta S. Sebastiani martyris 19.5
Ideo autem haec apta mansio probabatur, quia et ipse Castulus cum suis omnibus christianissimus erat; et lex data de sacrificiis cum ubique sui fervore desaeviret, in illis qui palatio adhaerebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur.
PL 17, 1050Cこの住まいが適していると認められたのは、カストゥルス自身がその家の者すべてとともにこのうえなくキリスト教徒らしかったからであり、また、いけにえについて定められた法がいたるところでその激しさのままに荒れ狂っていても、宮殿に付き従う者たちについては疑いをかけられるはずもなく、隠されていたからである。
Acta S. Sebastiani martyris 19.6
Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto papa Caio apud Castulum zetarium, in ipsis superioribus palatii, et die noctuque gemitibus ac fletibus, et jejuniis atque orationibus occupati, exorabant Dominum, ut digni haberentur tolerantia confessionis ejus, in numero sanctorum martyrum sociari.
PL 17, 1051Aこうして、先に述べたように、これらの者は皆、聖なる教皇カイウスとともに、食卓係カストゥルスのもと、宮殿のまさに上の階に滞在し、昼も夜も嘆きと涙、断食と祈りに専念して、主に願った。自分たちが、主の告白を耐え忍ぶにふさわしい者とされ、聖なる殉教者たちの数に連ねられるように、と。
Acta S. Sebastiani martyris 19.7
70. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri et religiosae feminae, et a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque verae fidei firmitate et solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur.
PL 17, 1051A70. 敬虔な男女が人目を忍んで彼らのもとへ上ってきて、聖なる人々から、さまざまな癒やしの恩寵を自分のために得ていた。まことの信仰の堅さで強められ、徳の土台を固められた者たちには、癒やしの恩寵が伴ったからである。
Acta S. Sebastiani martyris 19.8
Nam et caecorum oculi illuminabantur eorum precibus, et sanabantur infirmi, et ex obsessis corporibus daemones pellebantur.
PL 17, 1051Aというのも、盲人の目は彼らの祈りによって開かれ、病人は癒やされ、取りつかれた体からは悪霊が追い出されたのである。
Acta S. Sebastiani martyris 19.9
71. Interea dum haec aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, et caput et omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur.
PL 17, 1051B71. そうしているあいだに、福なるティブルティウスは通りかかって、高所から落ちて頭も全身の肢体も砕いた男に出会った。その有様は、その子であると見分けられた人々が、もはや彼の埋葬のことだけを話し合っているほどであった。
Acta S. Sebastiani martyris 19.10
Tunc dicit eis flentibus: Permittite me praecantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta eum, et dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam et symbolum, ita solidata sunt ossa ejus, et caput et omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis.
PL 17, 1051Bそこで、泣いている彼らに言った。「彼のために祈りを唱えるのを私に許してほしい。もしかすると健康を取り戻すかもしれない」。皆が場所を空けると、彼は傍らに近づき、傷の上でゆっくりと主の祈りと信条を唱えた。すると、骨も、頭も、すべての内臓も固まって、まるで何も起こらなかったかのように、彼は無傷になった。
Acta S. Sebastiani martyris 19.11
72. Haec itaque cum fecisset coepit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni et habe eum servum et omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddidisti vivum.
PL 17, 1051B72. こうしたことを行うと、彼は立ち去り始めた。だが、その両親は彼を引き止めて言った。「来て、この子を奴隷として持つがよい。我々の財産もすべて、この子とともにあなたに引き渡す。すでに我々にとって死んだ者であった、我々のただ一人の子を、あなたは生きた者として返してくれたのだから」。
Acta S. Sebastiani martyris 19.12
Dicit eis: Si ea quae vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quin immo et optamus, si ipse judicaveris dignum.
PL 17, 1051C彼は彼らに言う。「私が諸君に言うことを行うなら、この癒やしに対する報いを私は大きなものと見なそう」。両親は彼に言う。「我々自身をあなたが奴隷として持つことをよしとするなら、逆らうことはできない。むしろ、あなた自身がふさわしいと判断するなら、そう望みさえする」。
Acta S. Sebastiani martyris 19.13
Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem nominis Christi.
PL 17, 1051Cそこで彼は彼らの手を取り、群衆から引き離して、キリストの名の力を示した。
Acta S. Sebastiani martyris 19.14
Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Caium et dixit: Venerabilis papa ac divinae legis antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velut arbuscula novella, primum prorupit in fructum.
PL 17, 1051Cそして、彼らの心が主への畏れにしっかり据えられているのを見ると、彼らを教皇カイウスのもとに導いて言った。「尊ぶべき教皇、神の法を司る者よ、見よ、今日、私を通してキリストが得たこの者たちを。この者たちにおいて、私の信仰は若い小さな木のように、はじめて実を結んだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 19.15
Tunc S. Caius episcopus baptizavit eos, hoc est, juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.
PL 17, 1051Dそこで聖司教カイウスは彼らに洗礼を授けた。すなわち、若者を両親とともに。彼らは神に感謝をささげた。