ブレシアのガウデンティウスbishop c. 387–after 406

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus vel Sermones qui exstant

Praefatio. Servo Christi Benivolo Gaudentius 序——キリストの僕ベニウォルスへ、ガウデンティウス

Gaudentius of Brescia · Tractatus vel Sermones qui exstant · PL 20, 827A · 79 sectiones

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.1

1

Communis voti fuerat, ut ea quae de divinis eloquiis per paschales dies proxime praeteritos explanavi, coram valuisses audire. Cum enim semper, tum praecipue diebus festis praesentia tua nobis merito grata est in ecclesiae Brixianae conventu.

PL 20, 827A

それは共通の願いであった。私が先の復活祭の日々に神の言葉について説き明かしたことを、あなたが直接聴けるように、という願いである。実に、あなたがブレシアの教会の集まりにいることは、いつでも、とりわけ祝日には、我々にとって当然ながら喜ばしい。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.2

2

Nam sicut honoratorum nostrae urbis, ita etiam Dominicae plebis, Domino annuente, dignissimum caput es, quia non minore diligentia servare studes Dei praecepta, quam discere: robustam catholicae fidei professionem praeclarae vitae meritis aequiparare contendens, ut habeat sincera fides opera suae puritatis nitore condigna.

PL 20, 828A

あなたは、主の同意のもとで、我々の都の名士たちの、また主の民の、最もふさわしい頭だからである。神の掟を学ぶことに劣らぬ熱心さで守ることに努め、強固な公同の信仰の告白を輝かしい生の功績と等しくしようと励み、真実な信仰が、その純粋さの輝きにふさわしい業を持つようにしているからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.3

3

Qua in re maximus docentis fructus est, et immortalis utilitas audientis, dicente Apostolo: Non auditores tantum, sed factores legis justificabuntur apud Deum (Rom. II) .

PL 20, 829A

この点で、教える者の実りは最大であり、聞く者の益は不滅である。使徒が言うとおりである。「ただ聞く者ではなく、律法を行う者が、神のもとで義とされる」(ローマ2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.4

4

Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui, necdum percepta Baptismi gratia, ita pro fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri Philastrii, tantae constantiae testimonium approbarit.

PL 20, 829A

あなたが今日、これほどに主への畏れのうちに生きているのは、不思議ではない。あなたは、洗礼の恩寵をまだ受けていなかったときに、天の信仰の真理のためにこれほどに戦ったので、これほどの不屈の証しが、あなたがあらゆる点で使徒的な人、我々の父フィラストリウスの驚くべき教えに染まっていたことを明らかにしたのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.5

5

Nostri namque temporis Regina Jezabel, Arianae perfidiae patrona simul ac socia, cum beatissimum persequeretur Ambrosium, Ecclesiae Mediolanensis antistitem, te quoque ea tempestate Magistrum memoriae, oblitum salutaris fidei arbitrata, contra catholicas dictare Ecclesias compellebat, quod ne faceres, ultro et promotionis pollicitae dignitatem, et ambitionem saeculi, gloriamque mundanam, pro Dei gloria contempsisti, magis eligens privatus vivere, quam mortuus militare.

PL 20, 829B

実に、我々の時代の女王イゼベル〔ユスティナを指す〕は、アレイオス派の背信の庇護者であると同時にその同志でもあったが、いとも福なるミラノ教会の司教アンブロシウスを迫害していたとき、当時記録局長官であったあなたも、救いの信仰を忘れたと見なして、公同の諸教会に反する文書を起草するよう迫った。あなたはそれをしないよう、みずから進んで、約束された昇進の地位も、世の野心も、地上の栄光も、神の栄光のために軽んじ、死んだ者として勤めるよりも、私人として生きることを選んだのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.6

6

Vere enim moritur apud Deum, qui ab apostolicae fidei veritate discedit, cui Christus Deus, qui vita est, amputatur, dum aeternae Trinitatis homoousion deneganti subtrahitur.

PL 20, 830A

実に、使徒的信仰の真理から離れる者は、神のもとで死ぬ。永遠の三位一体のホモウシオス〔homoousion。同一実体の〕を否定する者には、生命であるキリスト、神が断ち切られ、取り去られるからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.7

7

Sed ut ad propositam causationem redeam, ex ingenti aegritudine tuum tunc adhuc corpus invalidum, ne supradictae festivitati interesses, inhibuit, unde vehementer dolebas, omnino fraudem tibi spiritualium bonorum reputans peccatis urgentibus irrogatam: ac propterea singulare quoddam dispendii memorati remedium magnopere exegisti, ut scriberem quid unaquaque die illius sacratissimae hebdomadis, sanctae fraternitati a me expositum meminissem.

PL 20, 830A

だが、掲げた言い訳に戻ろう。そのときなお、重い病であなたの体は弱っており、前述の祭りに出席することを妨げられた。あなたはそれをひどく悲しみ、罪が迫っているゆえに霊的な善を奪われたのだと全く思い込んだ。そのため、先に述べた損失を償う格別の手立てとして、あの最も聖なる週の一日一日に、聖なる兄弟の集まりに向けて私が説き明かしたことのうち、覚えているものを書くよう、強く求めたのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.8

8

Quod plane ego mediocritatis meae conscius, litteris credere non auderem, nisi tu religiosa instantia compulisses, satis est enim mihi, si instruere commissam plebem viva saltem voce sufficiam.

PL 20, 831A

このことを、私は自らの凡庸さを自覚しているので、書物に託そうとはしなかったであろう。あなたが宗教的な熱心さで強いたのでなければ。実に私には、委ねられた民を、せめて生きた声で教えるに足りれば、それで十分なのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.9

9

Sciens itaque verum divinae sapientiae amatorem non super assertione inutilium rerum inanis eloquentiae pompam quaerere, sed salutarem de Scripturis sanctis explanationum congruentium desiderare doctrinam, scribere tibi aggrediar omnino iisdem sensibus, et fortasse etiam verbis, quibus me in Ecclesia locutum esse reminiscor, ut loquelam meam, qualiscumque est, facile, cum legeris, recognoscas.

PL 20, 831A

それゆえ、神の知恵の真の愛する者は、無益な事柄の主張にむなしい雄弁の見せびらかしを求めず、聖書からの、ふさわしい説き明かしによる救いの教えを望むものだと知っているので、私は、教会で語ったと思い出すのと全く同じ思いで、そしておそらく同じ言葉でも、あなたに書き送ろう。私の語り口が、拙いものではあれ、読めばあなたが容易にそれと分かるようにである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.10

10

Quatuor praeterea breviores tractatus, quos de diversis capitulis Evangelii apud te olim fuisse me locutum prodidisti, et quintum de Machabaeis martyribus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam, ut eos, si ulla utili memoria dignos arbitraris, in postrema parte schedulae hujus simul transcribendos adjungas.

PL 20, 831B

そのほか、福音書のさまざまな章について私がかつてあなたのもとで語ったと、あなたが明かした四つのより短い講話と、第五のマカバイ人の殉教者たちについての講話を、あなたが強いるので、訂正して送り返そう。もし何か有益な記憶に値するとあなたが考えるなら、それらをこの書付の最後の部分にあわせて書き写して加えるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.11

11

De illis vero tractatibus, quos notariis (ut comperi) latenter appositis, procul dubio interruptos, et semiplenos otiosa quorumdam studia colligere praesumpserunt, nihil ad me attinet.

PL 20, 831B

だが、速記者たち(私が知ったところでは)がひそかに配置されて取った講話、疑いなく中断され半端なままのものを、一部の人々の暇な熱心が集めようと敢えてしたが、それらは私に関わりがない。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.12

12

Mea jam non sunt, quae constat praecipiti excipientium festinatione esse conscripta: vereor tamen, ne aliqua sub sermonis mei titulo sanae fidei inimica alieni errores involvant, et efficiantur sempiterni criminis rei, qui fuerint incautae praesumptionis auctores.

PL 20, 832A

それらはもう私のものではない。急いで書き取る者たちの慌ただしさで書かれたことは明らかだからである。だが私は、私の説教の題のもとに、健全な信仰に敵する何かが他人の誤りをまとって入り込み、不用意な敢行の張本人であった者たちが永遠の罪過〔crimen〕の責めを負う者となるのではないかと恐れる。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.13

13

Ergo quoniam desiderio tuo negare operam non potui postulatam, breviter tibi prius ostendam, non semper aegritudinum plagas pro peccatorum cumulo nostris corporibus irrogari.

PL 20, 832A

それゆえ、あなたの願った労を、あなたの望みに対して拒めなかったので、まず簡潔にあなたに示そう。病の打撃は、必ずしも罪の積み重なりのゆえに我々の体に加えられるのではない。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.14

14

Humani corporis natura, ex quo sententiam mortalitatis excepit: Tu terra es, et in terram ibis (Gen. III) , infirmitatibus variis subjacet, sine discretione cujusquam; et quamvis peccatores nos esse salubriter fateamur, non tamen vel ex vigore, vel ex debilitate carnis, meritorum ponderandae sunt qualitates, cum frequenter idolorum cultores sanitate corporis, ac bonis hujus saeculi perfruantur, et e contra divino cultui inhaerentes aegritudinum, ac tribulationum vexatione quassentur.

PL 20, 832A

人の体の本性は、死すべき定めの宣告、「汝は土である。土に帰るだろう」(創世記3)を受けて以来、誰彼の区別なく、さまざまな弱さに服している。我々が罪人であると救いに資する形で告白するにしても、肉の強さからも弱さからも、功績の質を量ってはならない。偶像の礼拝者がしばしば体の健やかさとこの世の善を享受し、これに対して神への礼拝にとどまる者が病と苦難の苦しみに揺さぶられるからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.15

15

Nam legimus Abimelech gentilem regnasse (Gen. XX) , et Abraham sanctum peregrinationis molestias pertulisse (Gen. XII) : et illius Laban Syri idololatrae mercenarium fuisse sanctum Jacob (Gen. XXIX, 30) : et Moysen justum, regnante impio Pharaone, latuisse metuentem in terra Madian (Exod. II, III) : et Eliam mirificum a facie persequentis Reginae Jezabel fugisse ad solitudinem (III Reg. XVIII, XIX) .

PL 20, 832B

実に我々は読む。異邦人のアビメレクが王として治め(創世記20)、聖なるアブラハムが寄留の苦難を耐え(創世記12)、あのシリア人で偶像崇拝者のラバンのもとで聖ヤコブが雇い人であり(創世記29:30)、義人モーセが、不敬虔なファラオが治めるあいだ、ミディアンの地でおびえて身を潜め(出エジプト記2, 3)、驚くべきエリヤが、迫害する女王イゼベルの前から荒れ野へ逃げた(列王記三18, 19)と。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.16

16

In novo autem Testamento Joannes, Prophetarum maximus, post longum squalorem feralis custodiae (Matth. XIV) , post iniquas contumelias vinculorum (Marc. VI) , decollatur in carcere: et Herodes sacrilegus, qui eum jussit occidi, epulatur cum principibus suis, et tribunis, et primoribus Galilaeae discumbens: ebrius non solum vino, sed ipsius etiam cruore Baptistae.

PL 20, 833A

新約においては、預言者たちの中で最も偉大なヨハネが、死を招く牢獄の長い不潔(マタイ14)、鎖の不当な侮辱(マルコ6)ののちに、牢獄で首を刎ねられる。そして、彼を殺せと命じた冒瀆のヘロデは、自らの君侯たち、千人隊長たち、ガリラヤの有力者たちとともに席に着いて宴をする。ぶどう酒にだけでなく、洗礼者その人の血にも酔って。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.17

17

Et sicut in Apocalypsi de Babylone scribitur, vel urbe, vel gente, vel unaquaque anima, errorum caligine, vitiorumque carnalium permixtione confusa ( interpretatur enim confusio Babylon): Et vidi, inquit, mulierem ebriam de sanguine sanctorum (Apoc. XVII) .

PL 20, 833A

そして黙示録で、バビロンについて——都についてであれ、民についてであれ、一人ひとりの魂についてであれ、誤りの暗闇と肉の悪徳の混合によって混乱させられたもの(実にバビロンは「混乱」と解釈される)について——書かれているとおり、こう言う。「私は、聖なる者たちの血に酔った女を見た」(黙示録17)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.18

18

Verum haec Dei patientia quorsum evadat, ipse Salvator docet in Evangelio, dicens: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam, nomine Lazarus, jacebat ad januas ejus ulceribus plenus, et cupiebat saturari de his quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.

PL 20, 833A

だが、神のこの忍耐がどこへ行き着くかは、救い主自身が福音書で教え、こう言う。「ある金持ちがいて、紫の衣と上質の亜麻布を着て、毎日華やかに宴会をしていた。ところが、ラザロという名のある貧しい人が、できものだらけで彼の門前に横たわり、金持ちの食卓から落ちるもので腹を満たしたいと願っていた。犬までも来て、彼のできものをなめた」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.19

19

Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae: dives vero mortuus sisteretur ad inferna supplicia (Luc. XVI) ; et obsecraret istius pauperis tincto in aqua digito refrigerari linguam suam, quod tamen promereri non potuit, in tormentis flammae inexstinguibilis constitutus.

PL 20, 833B

やがて、貧しい人は死に、天使たちによってアブラハムの懐へ運ばれ、金持ちは死んで冥界の責め苦に引き出された(ルカ16)。そして彼は、この貧しい人が指を水に浸して自分の舌を冷やしてくれるように願ったが、消えることのない炎の苦しみの中に置かれて、それを得るには至らなかったのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.20

20

Ad hanc servatur poenam prosperitas impiorum; et e contra ad illam beatitudinem perducitur justorum tribulatio, ut cum sancto Abraham Patriarcha, in aeterna vita requiescere mereantur, qui angustias vitae hujus fideli patientia tolerantes, de saeculo isto migraverint.

PL 20, 834A

この刑罰のために不敬虔な者たちの繁栄は保たれ、これに対して、義人たちの苦難は、あの至福へと導かれる。この世の苦しみを信仰ある忍耐で耐えてこの世から旅立った者たちが、聖なる族長アブラハムとともに永遠の生命に憩うにふさわしくされるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.21

21

Unde dicebat Dominus: Intrate per angustam portam, quia lata, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per illam (Matth. VII) .

PL 20, 834A

それゆえ主は言っていた。「狭い門から入れ。広く、ゆったりした道は滅びへ導き、そこから入る者は多いからである」(マタイ7)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.22

22

Quam angusta est porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Luc. XIII) . Propter hoc et sanctus Apostolus gloriari se in infirmitatibus suis praedicat: Cum enim infirmor, ait, tunc potens sum (II Cor. XII) .

PL 20, 834A

「命へ導く門はなんと狭く、道はなんと狭められていることか。それを見いだす者は少ない」(ルカ13)〔引かれた句はマタイ7:14〕。このゆえに聖なる使徒も、自らの弱さを誇ると宣べて、こう言う。「実に、私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.23

23

Sanctum quoque Timotheum assiduis aegritudinibus laborasse, idem beatissimus prodidit apostolus Paulus scribens ad eum: Noli amplius aquam bibere; sed vino modico utere, propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V) .

PL 20, 834B

聖なるテモテも絶えざる病に苦しんだことは、いとも福なる使徒パウロが、彼に宛てて書きながら、同じく伝えている。「もはや水を飲むな。汝の胃のため、また汝のたびたびの病のために、少しのぶどう酒を用いよ」(一テモテ5)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.24

24

Quaerat fortasse quispiam divitum, dicens: Ergo malitiose Deus dedit divitias, si propter eas divitem torquet. Vult enim videri humanus error, non modo cum venia, sed etiam cum ratione peccare.

PL 20, 834B

富める者の誰かが、こう言って問うかもしれない。「それでは、神が富を与えたのは悪意からなのか。そのゆえに富める者を責め苦に遭わせるのなら」と。実に人の誤りは、赦しを伴ってだけでなく、道理を伴ってさえ罪を犯していると見られたがるのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.25

25

Non malitiose, sed providenter te fecit Deus divitem, ut per opera misericordiae invenires peccatorum tuorum vulneribus medicinam. Eleemosyna quippe a morte liberat, et ipsa mundat ab omni peccato (Tob. XII) .

PL 20, 834B

神があなたを富ませたのは、悪意からではなく、先を見てのことである。慈しみの業によって、あなたの罪の傷に薬を見いだすためである。実に「施しは死から解放し、それ自体があらゆる罪を清める」(トビト記12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.26

26

Non enim ob hoc cruciatur ille quia dives fuit, sed quoniam ipso epulante pauper Lazarus esuriit. Caeterum et ipse sanctus Abraham dives fuerat, sed peregrinorum, indigentiumque mancipium.

PL 20, 835A

実に彼が責め苦に遭うのは、金持ちであったからではなく、彼が宴会をしているあいだ貧しいラザロが飢えていたからである。そもそも聖なるアブラハム自身も金持ちであったが、旅人と困窮者たちの僕であった。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.27

27

Sanctus quoque Job regnum tenebat Arabiae, sed (ut scriptum est) nulla vidua, nullus pauper, domum ejus sinu vacuo exibat.

PL 20, 835A

聖なるヨブも、アラビアの王権を保っていたが、(書かれているとおり)いかなるやもめも、いかなる貧しい人も、空の懐で彼の家から出ていくことはなかった。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.28

28

Denique in doloribus constituto exprobrantur per mulierem opera misericordiae, quae frustra exercuerit: Et ecce, inquit, quae pateris (Job. II) .

PL 20, 835A

実に、苦痛の中に置かれた彼に、妻を通して、彼が無益に行った慈しみの業が責め立てられる。こう言う。「そして見よ、汝の被る有様を」(ヨブ記2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.29

29

Heu venenata diri serpentis astutia; quoniam a bonis operibus famulum Dei revocare non valuit, incumbebat ut benefacti poenitudine fructum perderet pietatis!

PL 20, 835A

ああ、恐ろしい蛇の毒のある狡猾さよ。蛇は神の僕を善い業から呼び戻すことができなかったので、善行を悔いさせて、敬虔の実を失わせようと迫ったのだ。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.30

30

Caveant ergo infructuosi locupletes terribile exemplum illius sine misericordia Divitis collegae sui, ne ad similia tormenta ducantur: magis autem faciant eleemosynas largiter, frequenter, gratulanter. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX) .

PL 20, 835B

それゆえ、実を結ばぬ富者たちは、慈しみなき富者、彼らの同輩の恐るべき例を警戒せよ。同じ責め苦に導かれないためである。むしろ、施しを、惜しまず、たびたび、喜んで行え。「神は、喜んで与える者を愛する」からである(二コリント9)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.31

31

Distribuant opes suas egenis, acquirant sibi thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit, neque fures effodiunt et furantur (Matth. VI) : ut de hoc saeculo exeuntes possint invenire refrigerium in sinu illius vere divitis Abrahae.

PL 20, 835B

彼らは富を貧しい人々に分配し、「天に自らの宝を得よ。そこでは錆も虫も損なわず、盗人が掘り入って盗むこともない」(マタイ6)。それは、この世から出るとき、真に富める者であるあのアブラハムの懐に、安らぎを見いだせるようになるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.32

32

Haec ad quaestionem, quae occurrerat, breviter respondisse sufficiat. Illa autem quae superius comprehensa sunt idcirco memoravi, ut nemo nostrum scandalizetur in cogitatione sua, nemo nostrum murmurare audeat contra Deum, si videamus injustos, idololatras, blasphemos, continua salubritate corporis frui, florere honoribus mundi, caducis opibus redundare; e contrario nos tribulationibus variis confici, doloribus carnis affligi, paupertatis necessitatibus subjacere.

PL 20, 835B

出会った問いには、これだけ簡潔に答えれば足りる。上に含めたことを私が思い起こしたのは、我々の誰も、自らの思いのなかでつまずかず、誰も神に対してつぶやこうとしないためである。不義の者、偶像崇拝者、冒瀆者が、絶えず体の健やかさを享受し、世の名誉に栄え、はかない富にあふれているのを見ても、反対に、我々がさまざまな苦難にすり減らされ、肉の苦痛に苛まれ、貧しさの窮乏に服しているとしても。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.33

33

Novit universorum arbiter Deus qua providentia suos verberet; et qua ratione parcat impiis in hoc mundo.

PL 20, 836A

万物の裁定者なる神は、どのような摂理で自らの者たちを打ち、またどのような道理で、この世で不敬虔な者たちを容赦するかを知っている。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.34

34

Nec plane ignoramus ab Apostolo beatissimo nos eruditi, quod longa erga iniquos bonitas Dei aut ad conversionem provocat sentientes, aut ad justiorem poenarum sententiam reservat ingratos: An, inquit, divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quod bonitas Dei ad poenitentiam te invitat?

PL 20, 836A

また、いとも福なる使徒から我々が教えられていることを、我々は全く知らないわけではない。不義の者たちに対する神の善の長さは、それを感じる者たちを回心へと促すか、恩知らずな者たちをより正しい刑罰の宣告のために取っておくかである。使徒は言う。「それとも、汝は、神の善と忍耐と寛容の富を軽んじ、神の善が汝を悔い改めへと招いていることを知らないのか」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.35

35

Tu vero secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II) .

PL 20, 836A

「汝は、汝の頑なさと悔い改めない心に従って、怒りの日、神の正しい裁きが現れる日に、汝自身のために怒りを蓄えている。神は、おのおのにその業に従って報いる」(ローマ2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.36

36

Reservatur enim in diem judicii illa retributio generalis: in hoc autem saeculo idcirco interdum quidam vel blasphemi, vel apostatae, tormentis insanabilibus consumuntur, ut caeteri eorum suppliciis terreantur.

PL 20, 836A

実に、あの全般的な報いは裁きの日のために取っておかれる。だが、この世で、ある者たち、冒瀆者や背教者が、時に癒えない苦痛に消耗させられるのは、残りの者たちが彼らの刑罰に恐れを抱くためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.37

37

Pietatis vero cultores, quod interdum vel corporis doloribus, vel variis tribulationibus afflictantur, triplex esse ratio invenitur: prima correctionis, secunda purgationis, tertia probationis.

PL 20, 836B

敬虔を行う者たちが、時に体の痛みやさまざまな苦難に苛まれるのには、三つの理由があると分かる。第一は矯正、第二は浄化、第三は試練である。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.38

38

Hominem fidei apostolicae inhaerentem, si frequenter in quibusdam peccare videat Deus, sic peccatorem suum verberat ut emendet, ut salutari admonitione flectat ad poenitentiam: negligentem, ne tolerabili ultione dilata, gehennae inextinguibili fiat obnoxius.

PL 20, 836B

使徒的信仰にとどまる人が、いくつかの点でたびたび罪を犯すのを神が見るとき、神は自らの罪人を打って矯正させ、救いの戒めによって悔い改めへと向けさせる。怠る者を打つのは、耐えうる罰を先延ばしにして、消えることのないゲヘナの責めを負う者とならないようにするためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.39

39

Eum quoque quem pudice conversantem, ac juste, quaedam tamen improbarum cogitationum maculae resperserunt, idcirco Dominus nunc et tribulationum et aegritudinum flagello castigat, ne in illo aliquid sordium futurus ignis inveniat, sed ut per exiguas plagas brevissimi temporis, ab omnibus purgatus maculis securior ad aeternam migrare requiem mereatur.

PL 20, 836B

また、清らかに正しく生きていながら、それでも悪しき思いの汚れが少しかかった者を、主はそれゆえ今、苦難と病の鞭で懲らしめる。来たるべき火が彼の中に何の汚れも見いださないためであり、ごく短い時のわずかな打撃によってあらゆる汚れから清められ、より安らかに永遠の安息へ移るにふさわしくされるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.40

40

Haec est amantis Dei consulta erga peccatores suos, ac pia severitas. Scriptum est enim: Quoniam quem diligit Deus, verberat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII) .

PL 20, 837A

これが、愛する神の、自らの罪人たちへの配慮であり、慈しみある厳しさである。実に書かれている。「神は、愛する者を打つ。受け入れるすべての子を鞭打つ」(ヘブライ12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.41

41

Unde merito misericordem Deum quisque nostrum praedicat Prophetae doctus eloquio: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Ps. CXVII) .

PL 20, 837A

それゆえ、我々の一人ひとりは、預言者の言葉に教えられて、神を慈しみ深いと宣べるのがふさわしい。「主は私を厳しく懲らしめたが、私を死に渡さなかった」(詩篇117)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.42

42

Justos vero, et inculpabiles quosque, sicut sanctum Job (de quo scribitur (Job. I) quod fuerit homo sine querela, verus Dei cultor), hac de causa Deus omnipotens vel damnis facultatum, vel orbitatibus charorum, vel angustiis persecutionum, vel dolorum carnalium stimulis tentari permittit, ut probet.

PL 20, 837A

だが、正しく咎なき者たち、たとえば聖なるヨブ(これについては(ヨブ記1)、非難されるところのない人、神の真の礼拝者であったと書かれている)を、全能の神は、この理由で、財産の損失、愛する者たちとの死別、迫害の苦しみ、肉の痛みの刺しによって試みることを許す。試すためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.43

43

Probat autem non sibi, qui ante novit universa quam fiant, sed Angelis, et hominibus, ut eos ex factis probos noverint, quoniam conscientias intueri non possunt, quas solus novit scrutans corda et renes Deus.

PL 20, 837A

だが神が試すのは、すべてを起こる前から知る自分のためではなく、天使たちと人間たちのためである。彼らが、その行いから、義人たちが善き者であると知るためである。彼らは、心の中を見ることができず、心と腎を探る神のみがそれを知っているからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.44

44

Ipse enim novit occulta cordis, ut Prophetae sermo testatur (Ps. VII) . Et ideo forsitan beatus Apostolus, inter multiplicium tribulationum, persecutionumque tentacula constitutus, aiebat: Quoniam spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV) .

PL 20, 837B

実に神自身が、預言者の言葉が証するとおり(詩篇7)、心の隠れたことを知っている。それゆえおそらく、福なる使徒も、多様な苦難と迫害の触手のただ中に置かれて言っていたのである。「我々は、この世と、天使たちと、人間たちの見世物となった」(一コリント4)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.45

45

Angelis quidem justos suos Deus probari ideo vult, ut consummatam sanctorum justitiam laetantes agnoscant. Laetantur enim beati Angeli in coelo, ut ait Dominus Jesus, etiam super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV) .

PL 20, 837B

神が自らの義人たちを天使たちのために試されることを望むのは、完成した聖なる者たちの正義を、天使たちが喜んで認めるためである。実に、主イエスが言うとおり、天の福なる天使たちは、悔い改める一人の罪人についても喜ぶ(ルカ15)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.46

46

Hominibus autem probatam esse vult perfectionem justorum, ut ad perseverantiam dilectionis Dei eorum provocentur exemplo.

PL 20, 837B

だが人間たちには、義人たちの完全さが試されたものであることを望む。彼らがその模範によって、神への愛の堅忍へと促されるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.47

47

Diabolo etiam probatam vult ingerere Deus sanctorum justitiam, ut eos bonorum operum meritis debite ad amicitiam Dei, et ad regnum coeli unde ipse cecidit, doleat esse provectos; doleat, indignetur, invideat, ingemiscat, nec tamen audeat quidquam de judicio divino causari.

PL 20, 837C

悪魔にも、神は聖なる者たちの正義が試されたものであることを突きつけようとする。悪魔は、彼らが善い業の功績によって当然のごとく神の友愛と、自らが落ちてきた天の国へ昇らされたことを悲しむがよい。悲しみ、憤り、妬み、嘆くがよい。しかも、神の裁きについて何も言いがかりをつける勇気はない。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.48

48

Probationis igitur gratia mirificus Job (Job. I) , ex opulento repente inops efficitur, ex patre decem natorum sine filiis invenitur, ex vegeto ac sano vulneratus, ex florentissimo vermibus exaratus aspicitur, ex glorioso opprobriis expositus reperitur: opprobriis autem et amicorum exprobrantium, et (quod esset gravius) propriae conjugis, quae non ad solatium dolorum ejus, sed ad ultimam tentationem docetur esse servata.

PL 20, 837C

こうして、試練のゆえに、驚くべきヨブ(ヨブ記1)は、富める者から突然の貧者となり、十人の子の父から子のない者となり、壮健で健やかな者から傷を負った者となり、この上なく栄えた者から虫に耕された者として見られ、栄光ある者から辱めにさらされた者として見いだされる。辱めとは、非難する友たちのものであり、さらに(より重いことに)自分の妻のものでもあった。その妻は、彼の痛みの慰めのためではなく、最後の誘惑のために取っておかれたのだと教えられる。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.49

49

Nam cogebat eum loqui verba blasphemiae replicans ei justitiae ejus opera quae incassum gessisset, qui ad tot miseriarum genera pervenisset. Quapropter inquit: Dic aliquem sermonem contra Dominum, et morere (Job. II) .

PL 20, 838A

実に妻は、彼に冒瀆の言葉を言わせようと迫った。これほど多くの種類の悲惨にたどり着いた者が、無駄に行った彼の正義の業を、彼に繰り返し言い立てて。それゆえ彼女は言った。「主に逆らう言葉を何か言って、死ね」(ヨブ記2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.50

50

Mortem blasphemanti debitam pro remedio aerumnarum suggerit acquirendam callidus iterum per mulierem serpens; ut palmam patientiae auferat fortissimo bellatori, et interitum congerat victo, quia blasphemantis furor non medelam doloribus praestat, sed cruciatum mortis accumulat: illius quippe mortis quae nec finem miseriis tribuat, et exordium sit poenarum, quas ultor Deus blasphemantibus praeparavit.

PL 20, 838A

冒瀆する者にふさわしい死を、狡猾な蛇は、再び女を通して、苦難の癒しとして得るべきものとして示唆する。それは、忍耐のヤシを、いと強き戦士から奪い、打ち負かされた者に滅びを積み上げるためである。冒瀆する者の憤りは、痛みに癒しを与えず、死の苦悶を積み増すからである。すなわち、それは苦難に終わりを与えず、むしろ、冒瀆する者たちのために報復する神が備えた刑罰の始まりとなる、そうした死のことである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.51

51

At ille beatissimus intelligens callido antiquae artis argumento, diabolum rursus per mulierem venenum mortis ingerere, sic respondit: Velut una, inquit, ex insipientibus mulieribus locuta es (Ibid.) , pulsans videlicet unam, de qua omnis.

PL 20, 838B

だが、いとも福なるその人は、古い術の狡猾な策によって悪魔が再び女を通して死の毒を注ぎ込もうとしているのを悟り、こう答えて言った。「汝は、愚かな女たちの一人のように語った」(ヨブ記2)。すなわち、すべての女がそれから出たところの、一人の〔女〕を撃ったのである〔底本は de qua omnis。ミーニュの脚注は omnis を「すなわち女」と解し(すべての女がその女から出た)、写本は de qua omnes(すべての者がその女から出た)とすると記す〕。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.52

52

Et adjecit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? Et in alio loco: Nudus exivi de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job. I) .

PL 20, 838B

そして彼は付け加えて言った。「我々が主の手から善いものを受けたのなら、悪いものをなぜ耐えないのか」。また別の箇所では、こう言う。「私は母の胎から裸で出た。裸でまた地に帰るだろう。主が与え、主が取った。主の望んだとおりに事は成った。主の名はほめたたえられよ」(ヨブ記1)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.53

53

Inter dispendia omnium facultatum, inter funera tot natorum, inter atrocissimos sui corporis cruciatus, et intestinos dolores opprobrii conjugalis, laudat et magnificat omnipotentem Dominum verus Dei cultor.

PL 20, 838B

あらゆる財産の損失のただ中で、これほど多くの子の死のただ中で、自らの体のこの上なく苛烈な苦痛のただ中で、妻の辱めという内側の痛みのただ中で、神の真の礼拝者は、全能の主をたたえ、あがめる。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.54

54

Et nos itaque si cultores Dei sumus, imitemur patientiam triumphalem, quam solam spoliatus universis non solum facultatibus, atque pignoribus, sed ipsis etiam corporis sui carnibus, inconcussa fide, possidet verus Dei cultor.

PL 20, 838C

それゆえ、我々もまた神の礼拝者であるなら、勝利の忍耐を倣おう。それは、神の真の礼拝者が、あらゆる財産だけでなく、子らという保証、さらには自らの体の肉さえも奪われて、揺るがぬ信仰をもってただ一つ所有するものである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.55

55

Verus enim Dei cultor ille est, cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini sui in omni angustiarum tempore, in omni tribulationum plaga non desinit, dicens: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Ps. XXXIII) .

PL 20, 839A

実に神の真の礼拝者とは、逆境の中で信仰が衰えず、あらゆる窮乏の時、あらゆる苦難の打撃において、その舌が自らの主の名をたたえることをやめない者である。こう言いながら。「私はあらゆる時に主をたたえる。その賛美は常に私の口にある」(詩篇33)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.56

56

Si peccator es, agnosce pro correctione tua esse quod caederis, vel certe pro purgatione, sicut supra disserui. Si autem justus es, nomen quidem justi praesumere non audebis, intelliges tamen ad gloriae tuae probationem evenire quod pateris.

PL 20, 839A

あなたが罪人であるなら、自分が打たれるのは自分の矯正のためであると、あるいは少なくとも、上に論じたとおり浄化のためであると、知れ。だがあなたが義人であるなら、義人の名を僭する勇気はあなたに無いだろうが、それでも、あなたが被ることは、あなたの栄光の試練のために起こるのだと悟るだろう。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.57

57

Scriptum est enim: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII) . Ideo sanctus quoque Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V) .

PL 20, 839A

実に書かれている。「炉は陶工の器を試し、苦難の試みは義人たちを試す」(集会の書27)。だから聖なる使徒も言う。「苦難は忍耐を生み、忍耐は試練を、試練は希望を生む。希望は恥を与えない」(ローマ5)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.58

58

Ergo quoniam vel ad probationem justis, vel ad emendationem peccatoribus, vel ad poenam sacrilegis, varii cruciatus in hoc saeculo irrogantur; et quibusdam mortiferae sunt istae plagae, quibusdam salutares: propterea cum distinctione summa scribitur in libro Psalmorum, de pertinacibus quidem malis ita: Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent (Ps. XXXIII) ; utique eorum peccatorum pessimam testatur mortem, qui in scelere delictorum permanere cupientes, oderunt verberantem justum; de emendabilibus autem, Multa, inquit, flagella peccatorum (Ps. XXXI) : de sanctis vero, Multae, ait, tribulationes justorum (Ps. XXXIII) .

PL 20, 839B

それゆえ、義人には試練のため、罪人には矯正のため、神聖を汚す者には刑罰のために、さまざまな責め苦がこの世で加えられ、ある者たちにはこれらの打撃は死をもたらし、ある者たちには救いをもたらすのだから、そのため詩篇の書では、この上ない区別をもって書かれている。頑迷な悪人たちについては、こうである。「罪人たちの死は最悪であり、義人を憎む者たちは罪に落ちる」(詩篇33)。すなわち、罪の悪事にとどまろうと望み、打つ義人を憎む、そうした罪人たちの最悪の死を証している。矯正の余地のある者たちについては、こう言う。「罪人たちの鞭は多い」(詩篇31)。聖なる者たちについては、こう言う。「義人たちの苦難は多い」(詩篇33)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.59

59

Nec difficile omnino est unicuique spirituali, ut hanc diversitatem ex fructibus cujusque dijudicet, dicente Domino: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VIII, 20) .

PL 20, 840A

霊の人には、誰にとっても、この違いをそれぞれの実によって見分けることは、決して難しくない。主が言うとおりである。「その実によって、汝らは彼らを知る」(マタイ8:20)〔引かれた句はマタイ7:20〕。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.60

60

Nam confusa esse apud nos omnia, philosophi Gentilium judicant; cum spiritualis homo discernat, et dijudicet omnia, ut ait Apostolus, ipse autem a nemine judicetur (I Cor. II) .

PL 20, 840A

実に異邦人の哲学者たちは、我々のもとではすべてが混乱していると判断する。しかし霊の人はすべてを見分け、判別し、使徒が言うとおり、自らは誰からも裁かれない(一コリント2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.61

61

Nonnulli enim prudentium saeculi, sapientiae coelestis ignari, dum volunt fortuita astruere universa quae creator omnium Deus justo moderamine providenter exercet, ita loquuntur: Si Dei providentia gubernaretur hic mundus, numquam promiscue bonos, et malos tribulationum, dolorum, aerumnarum, atque aegritudinum plagae conficerent, quia divinae aequitatis non esset, disparibus meritis plagas irrogare consimiles: sed problematis hujus invidia facile evacuatur usitato veritatis exemplo.

PL 20, 840A

世の賢者の何人かは、天の知恵を知らず、万物の創造者なる神が正しい調整によって摂理をもって行っている一切を偶然のものにしようとして、こう語る。「もしこの世が神の摂理に導かれているなら、苦難、苦痛、窮乏、病の打撃が、善き者たちと悪しき者たちを区別なく消耗させることは、決してないであろう。等しくない功績の者たちに同じような打撃を加えることは、神の公平に属さないからだ」。だがこの問題が引き起こす反感は、真理のありふれた例によって容易に払いのけられる。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.62

62

Notum namque est omnibus, quod et ferri acies, et ignis ustio, vel ad interitum irrogantur, quando poenam exigit puniendi criminis qualitas, vel ad curam proficiunt, cum sanandi gratia medicinaliter adhibentur.

PL 20, 840D

実に、すべての人に知られているとおり、刃の鋭さも火の焼く力も、罰せられるべき罪過の質が刑罰を要求するときは、死に至らせるために加えられ、癒しのために医術的に用いられるときは、治療に役立つ。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.63

63

Ita igitur Deus omnipotens easdem plagarum species, pro qualitatibus temperat meritorum: quosdam quidem puniens, quosdam vero vel emendans a vitiis, vel emundans, vel certe ad ampliorem gloriam promovens.

PL 20, 840D

このように全能の神は、同じ種類の打撃を、功績の質に応じて加減する。ある者たちは罰し、ある者たちは悪徳から矯正し、あるいは浄め、あるいはより大きな栄光へと昇らせる。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.64

64

Quod ut adhuc planius intelligi queat, pauca adjiciam sanctarum testimonia Scripturarum. Legimus enim: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXXX) . Et alio in loco: Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) .

PL 20, 841A

これをなお明らかに理解できるように、聖書の証言を少し付け加えよう。実に我々は読む。「力ある者の矢は鋭く、荒らし尽くす炭火とともにある」(詩篇130)〔引かれた句は詩篇119:4〕。また別の箇所では、こうある。「力ある者の手にある矢のように、追い出された者たちの子らもそうである」(詩篇126)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.65

65

Filios excussorum beatos Apostolos praedicat, quos electos ad fidem (patribus eorum a gratia Dei, ob incredulitatem suam, procul excussis) manus omnipotentis Domini Jesu, sicut sagittas velociter pervolantes, in universum direxit orbem, ut praedicatio eorum (juxta beatissimi Pauli doctrinam) aliis quidem fieret odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II) .

PL 20, 841A

追い出された者たちの子らとは、福なる使徒たちのことだと宣べている。彼らの父祖たちは、自らの不信仰のゆえに神の恩寵から遠く追い出された。その中から信仰へと選ばれた使徒たちを、全能なる主イエスの手が、速く飛ぶ矢のように全世界へ向けて放った。それは、彼らの宣教が(いとも福なるパウロの教えによれば)ある者には死に至らせる死の香り、ある者には命に至らせる命の香りとなるためである(二コリント2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.66

66

Doctrina enim veritatis obedientes vivificat, rebelles interficit; vitia prosternit, virtutes erigit; incredulos dejicit, fideles extollit: quoniam Christus Jesus, qui ab Apostolis praedicatur, ut Simeon sanctus in Evangelio ait: Positus est in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II) .

PL 20, 841A

実に真理の教えは、従う者に命を与え、逆らう者を殺す。悪徳を打ち倒し、徳を立てる。不信の者を投げ落とし、信じる者を高める。使徒たちによって宣べられるキリスト・イエスは、福音書で聖シメオンが言うとおりだからである。「多くの人の倒れ、また立ち上がるために定められている」(ルカ2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.67

67

Ut autem noveris Apostolos (qui ex officio sortiti vocabulum, Latino sermone destinati nuncupantur) filios esse Judaeorum a Dei gratia excussorum; ausculta quid ipsis blasphemantibus Judaeis responderit Christus: Si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri (Luc. XI) , id est Apostoli ex vestra electi progenie, in quo ejiciunt?

PL 20, 841B

使徒たち(その務めから名を得て、ラテン語では「遣わされた者」と呼ばれる)が、神の恩寵から追い出されたユダヤ人たちの子らであると知るために、冒瀆するユダヤ人たちそのものにキリストがどう答えたかに耳を傾けよ。「もし私がベルゼブルによって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは」と言う(ルカ11)。すなわち、彼ら〔ユダヤ人〕の血筋から選ばれた使徒たちは、「何によって追い出しているのか」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.68

68

Et ut apertius ostenderet, de quibus loqueretur, adjecit: propterea, inquit, ipsi judices erunt vestri.

PL 20, 841B

さらに、誰について語っているかをより明らかに示すために、付け加えて言った。「それゆえ、彼ら自身が汝らの裁き人となるであろう」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.69

69

Nam dicit alio in loco Apostolis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in resurrectione cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) .

PL 20, 841B

実に、別の箇所で使徒たちに言う。「アーメン、私は汝らに言う。私に従った汝らは、人の子がその威光の座に着くときの復活において、汝ら自身も十二の座に座り、イスラエルの十二部族を裁くであろう」(マタイ19)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.70

70

Sicut sagittae ergo, inquit, in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) . Statimque adjicitur: Beatus qui implebit desiderium suum ex ipsis, ut evidenter intelligas, quod sagittae Dei interdum mortem inferunt, interdum beatitudinem praestant, sicut Jobo sancto ac beatissimo praestiterunt, qui ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum ira bibit sanguinem meum.

PL 20, 841C

「それゆえ、力ある者の手にある矢のように、追い出された者たちの子らもそうである」(詩篇126)と言う。そしてすぐに付け加える。「それらから自らの望みを満たす者は幸いである」。これは、神の矢が、時に死をもたらし、時に至福を与えることを、あなたが明白に悟るためである。聖にしていとも福なるヨブに与えたとおりである。ヨブは言う。「主の矢は私の体にあり、その憤りは私の血を飲む」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.71

71

Cum enim incipio loqui stimulant me (Job VI) . Et post pauca: Quod si tribuat Dominus, et veniat petitio mea, et spem meam det mihi Dominus; qui coepit Dominus vulneret me, sed non in perpetuum interficiat me.

PL 20, 842A

「実に私が語り始めると、それらは私を刺す」(ヨブ記6)。また少しあとで言う。「もし主が与えるなら、私の願いが届くなら、主が私に私の望みを与えるなら。始めた主が私を傷つけるがよい。だが永遠に私を殺すことはないように」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.72

72

Sunt et plurima istiusmodi sparsa per totum corpus sanctarum Scripturarum, quae studio brevitatis securus praetereo, quoniam scienti Legem loquor, qui ex paucis instructus testimoniis facile possis similia exempla colligere, quibus documentis et bonitatem Dei provida castigatione suos famulos vel corrigentis a delicto, vel promoventis ad gloriam, plenius intelligas approbari; et ejusdem debitis cruciatibus pertinaces impios punientis, veram justitiam recognoscas, docente etiam beato Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III) ? in eos videlicet qui veritatem in injustitia detinent.

PL 20, 842A

この種のことは、聖書の全体にわたって非常に多く散らばっているが、簡潔さを望むので、安心して省く。私は律法を知る者に語っているからである。あなたは少数の証言から教えられて、類似の例を容易に集められる。それらの例証によって、あなたは、先見ある懲らしめによって自らの僕たちを罪から矯正し、あるいは栄光へ昇らせる神の善が、より十分に裏づけられるのだと悟り、また、頑迷な不敬虔の者たちをふさわしい苦痛によって罰する同じ神の真の正義を認めるであろう。これは福なる使徒も教えている。「怒りを加える神は不義なのか」(ローマ3)。すなわち、真理を不義のうちに抑え込む者たちに対して、ということである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.73

73

De nostra autem castigatione, qua verberamur a Deo, ita testatur: Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI) .

PL 20, 842B

だが我々が神から打たれる懲らしめについては、こう証している。「我々は主に裁かれるとき、この世とともに罪に定められないよう、懲らしめられる」(一コリント11)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.74

74

De justis vero sic loquitur: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: semper mortem Domini nostri Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur (II Cor. IV) .

PL 20, 842B

義人たちについては、こう語る。「我々はあらゆる点で苦難を受けるが、行き詰まりはしない。途方に暮れるが、見捨てられはしない。迫害を受けるが、見放されはしない。投げ落とされるが、滅びはしない。我々の主イエスの死を常に我々の体に帯びている。イエス・キリストの命が我々の体に現れるためである」(二コリント4)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.75

75

Et alibi idem beatus apostolus Paulus, postquam raptum se dixerat usque in tertium coelum, et in paradisum, ubi ineffabilia verba audierat, ita continuo addit: Ne eminentia, inquit, revelationum me extollat, datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar.

PL 20, 842B

また別の箇所で、同じく福なる使徒パウロは、自分が第三の天に、さらに楽園に引き上げられ、そこで言い表せない言葉を聞いたと語ったのち、すぐにこう付け加える。「啓示の卓越さが私を高ぶらせないよう、私に肉の刺、サタンの使いが与えられた。私を打ち叩き、私が高ぶらないようにするためである」。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.76

76

Propter hoc ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII) .

PL 20, 842C

「このために、私は三度、主に、私から離れるよう願った。すると主は私に言った。『私の恩寵は汝に十分である。力は弱さの中で完成するからである』」(二コリント12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.77

77

Et alia Scriptura huic sensui concordans evidentius loquitur: Quomodo in igne probatur, ait, aurum, et argentum, homines autem justi in camino humiliationis (Eccli. II) ; utique ut aestum perpessi tentationum, et tribulationum onere inclinati, minime in superbiam justitiae suae meritis erigantur, aliquid se contra actuum suorum dignitatem pati mussitantes injustum; quos non multo post immortalis praemii retributio subsequatur: sed potius ut in humilitate spontanea permanentes, sanctis scilicet virtutibus praediti, et humiles corde, probabiliores efficiantur in Christo.

PL 20, 842C

別の聖書の言葉も、この意味に一致して、いっそう明らかに語って言う。「金と銀が火で試されるように、義人たちは卑しめの炉で試される」(集会の書2)。それは、試みの熱を耐え、苦難の重荷にかがめられた者たちが、決して自分たちの正義の功績によって高ぶり、自らの行いの尊さに反して何か不当なことを被っているとつぶやくことのないためである。そうした者たちには、まもなく不滅の報いの報酬が続く。むしろ、自発的な謙遜にとどまり、聖なる徳を備え、心の謙遜な者として、キリストにおいていっそう確かな者となるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.78

78

Sicut etiam venerandi martyres exstiterunt, qui cum beato Apostolo fideliter praesumentes, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur (Rom. VIII) in sanctis, universa supplicia pro Domini Christi nomine, omnesque irrogatos corpori cruciatus aequissimo animo susceperunt, ipsum Dei Filium remuneratorem victricis patientiae habituri, qui regnum coelorum servis suis usque in finem fidelibus largietur.

PL 20, 843A

尊ぶべき殉教者たちもそうであった。彼らは福なる使徒とともに、この時の苦しみは、来たるべき栄光、すなわち聖なる者たちにおいて現れる栄光(ローマ8)に比べるに足りないと、信仰をもって確信し、主キリストの名のために、あらゆる刑罰と、体に加えられたあらゆる責め苦を、この上なく平静な心で受けた。勝ち取る忍耐に報いる者として、神の子自身を持つことになる。神の子は、自らの僕たちに、終わりまで忠実である者たちに天の国を与える。

Tractatus vel Sermones qui exstant praef.0.79

79

Cujus sempiterna virtus atque divinitas, cum Patre et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula.

PL 20, 844A

その永遠の力と神性は、父とともに、聖なる霊とともに、世々に永続する。