Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.1
Explanavimus hesterno die charitati vestrae ex lectione evangelica quae Salvatorem nostrum perhibet de aqua vinum fecisse in nuptiis, primum juxta historiam gesti, quam ob causam ire dignatus sit: deinde secundum spiritalem coelestis mysterii intellectum, quid esset dies, et quis esset primus dies, qui secundus, qui tertius, quae nuptiarum ratio, qui sponsus ille esset, quaeve illa sponsa, qui locus ubi fiebant illae nuptiae, et quod non primae illae nuptiae factae sint, et quamobrem ibi fuisse dicta sit Mater Domini Jesu: deinde cur ipse sponsus invitetur ad nuptias, vel a quibus; quomodo etiam discipuli pariter invitentur: deinde quid esset illud vinum quod non habebant, et quae fuerit vini nuptialis defectio; et quemadmodum repudiata ob idololatriae adulterium plebe Judaica, Ecclesia Gentium divino fuerit amori conjuncta.
PL 20, 898A昨日、我々は諸君の愛に、我々の救い主が婚礼で水をぶどう酒にしたと伝える福音書の朗読を解き明かした。まず、出来事の歴史に即して、彼がなぜ赴くことをよしとしたのかを。次に、天の奥義の霊的な理解に従って、日とは何であったか、第一の日とは何か、第二、第三の日とは何か、婚礼の意味は何か、あの花婿は誰で、あの花嫁は何か、あの婚礼が行われた場所はどこか、またあの婚礼が最初のものではなかったこと、なぜそこに主イエスの母がいたと言われるのかを。さらに、なぜ花婿自身が婚礼に招かれるのか、誰によってか、弟子たちも同じく招かれるのはどのようにしてかを。さらに、彼らが持っていなかったあのぶどう酒とは何であったか、婚礼のぶどう酒の欠乏とは何であったかを。そして、偶像崇拝の姦淫のゆえにユダヤの民が離縁されたのち、諸国民の教会がどのようにして神の愛に結ばれたかを。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.2
Unde cavendum nobis est, omni genere charissimi, ne aliquo rursus idololatriae contagio violemur, et non solum repudiari, sed et damnari in perpetuum mereamur; quoniam si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.
PL 20, 898Bそれゆえ、いとも愛する者たちよ、我々はあらゆる仕方で〔omni genere は「警戒せねばならない」にかかると取った。「あらゆる点でいとも愛する者たちよ」と呼びかけにかけても読める〕、偶像崇拝の何らかの汚染によって再び汚され、離縁されるばかりか永遠に断罪されるにも値する者とならないよう、警戒せねばならない。「神の神殿を損なう者があれば、神はその者を滅ぼす」からである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.3
Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos: cavete attentius, ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, corrumpantur sensus vestri a castitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. III) , sicut admonet idem beatissimus Paulus (II Cor. XI) ; et repellamur ab eo qui nos dilexit, et dedit pignus sancti Spiritus in cordibus nostris.
PL 20, 899A実際、使徒は言う。「神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」。いっそう注意せよ。蛇がその狡猾さでエバを欺いたように、諸君の思いがキリスト・イエスにある純潔から損なわれることのないように(一コリント3)〔引かれた句は二コリント11:3。一コリント3 は前の「神の神殿は…」の句に当たる〕。同じいと福なるパウロが戒めるとおりである(二コリント11)。また、我々を愛し、聖なる霊の保証を我々の心に与えた者から、我々が退けられることのないようにしよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.4
Teneamus ergo gratiam Spiritus sancti, largo munere Sponsi coelestis infusam, ne ad inopiam pristinam revertamur. De qua inopia tunc in aenigmate ait Mater Domini ad eum, vinum non habent (Joan. II) .
PL 20, 899Aそれゆえ、天の花婿の豊かな賜物として注がれた聖なる霊の恩寵を保とう。以前の欠乏に逆戻りすることのないように。その欠乏について、あのとき主の母は謎めいて彼に言った。「彼らにはぶどう酒がない」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.5
Sed jam quid Dominus ei responderit, attonitis mentibus audiamus. Ait illi Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
PL 20, 899Aだが今は、主が彼女に何と答えたのかを、打たれた心で聞こう。イエスは彼女に言った。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.6
Juxta intellectus simplicis rationem probare suffecerit, beatam Mariam virginem sexus causa mulierem nuncupatam, sicut in Genesi de Eva scribitur: Et injecit Dominus soporem in Adam; et obdormivit: et sumpsit unam de costis ejus, et supplevit carnem in loco ejus.
PL 20, 899A単純な理解の筋道からすれば、福なるおとめマリアが性別のゆえに「女」と呼ばれたことを示せば足りるであろう。創世記でエバについて書かれているとおりである。「主はアダムの上に眠りを下した。彼は眠った。主は彼のあばら骨の一つを取り、その場所を肉でふさいだ」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.7
Et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit ab Adam, in mulierem: et utique in virginem figuravit illam, et adduxit eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quia de viro suo sumpta est (Gen. II) .
PL 20, 899B「主なる神は、アダムから取ったあばら骨を、女へと建て上げた――まさにおとめへと形づくった――。そして彼女をアダムのもとへ連れて来た。アダムは言った。『これこそ今、私の骨の骨、私の肉の肉。これは「ウィラーゴ」〔virago。「男」vir に由来する語〕と呼ばれる。男から取られたからである』」(創世記2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.8
Sed dicat fortasse aliquis parvae fidei, ac parum prudens, virginem quidem Mariam non ex viro concepisse Christum, sed de Spiritu sancto, ut in Evangelio (Luc. I) ad eam loquitur archangelus Gabriel; nato tamen Christo virginem dici ultra non posse quam constet edidisse partum; et ideo non dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, virgo? sed quid mihi et tibi est, mulier?
PL 20, 899Bだが、信仰が小さく、思慮にも欠ける誰かが、おそらくこう言うであろう。おとめマリアは、たしかに男によらず、聖なる霊によってキリストを宿した。福音書で大天使ガブリエルが彼女に語るとおりである(ルカ1)。しかしキリストが生まれたあとは、出産したことが明らかである以上、もはやおとめとは呼べない。だからキリストは「おとめよ、私と汝に何のかかわりがあるか」ではなく、「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか」と言ったのだ、と。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.9
Audi ergo divinam rationem spei communis, ac vitae. Nascitur Christus non sibi, sed nobis. Nascitur enim qui semper erat: nascitur qui in principio erat et Filius Dei, et Verbum Dei, et Deus.
PL 20, 899Cならば、共通の希望と生命の、神の道理を聞け。キリストは自分のためではなく、我々のために生まれる。実際、常にいた者が生まれるのであり、初めに神の子として、神の言葉として、神としてあった者が生まれるのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.10
Hic ideo prope finem saeculi ex Virgine natus est, ut Verbum caro factum habitaret in nobis (Joan. I) , permanens tamen Deus esse, quod semper.
PL 20, 899Cこの者は、世の終わり近くにおとめから生まれた。言葉が肉となって我々のうちに住むためであり(ヨハネ1)、しかも常にそうであったもの、すなわち神であることにとどまり続けた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.11
Nascitur autem Filius Dei in homine, ut vel ita conditorem suum intueri caperet mundus: et nascitur de Spiritu sancto ex Virgine, ut hominem, quem de limo terrae plasmaverat, sancto Spiritu ex massa eadem reformaret.
PL 20, 899C神の子が人において生まれるのは、世がこうしてでも自らの造り主を見るに至るためである。また聖なる霊によっておとめから生まれるのは、土の泥から形づくった人間を、同じ塊から聖なる霊によって造り直すためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.12
Si credimus conceptum Virginis, credere debemus et partum: utrumque impossibile videtur homini, sed est omnipotentiae divinae parvum.
PL 20, 899Cおとめの懐胎を信じるなら、出産も信じねばならない。どちらも人には不可能に見えるが、神の全能にとっては小さなことである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.13
Quid enim Deo magnum (ut omittam sublimiora ejus opera) qui ex nihilo fecit terram, et de terrae limo carnem, et de carne viri feminam? ita ut neque pars reliqua terrae aliud esset quam fuerat; neque Adam minus haberet quod Deus abstulerat; neque femina hoc esset tantum quod ex viro sumptum fuerat.
PL 20, 899D実際、神にとって何が大きいことか(その崇高な業のことは措くとして)。無から地を造り、地の泥から肉を造り、男の肉から女を造った神にとって、である。その際、地の残りの部分は以前と別のものにならず、アダムは神が取り去ったものの分だけ減ることもなく、女は男から取られたものにすぎないものでもなかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.14
Integer Adam ossa sua, et carnem recognoscit in femina, dicens: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II) ; et tu non vis, ut eum qui haec operatur, integra Virgo filium recognoscat?
PL 20, 900A完全なアダムは、女のうちに自分の骨と肉を認めて言う。「これこそ今、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2)。それなのに、あなたは、これらのことを行う者を、損なわれぬおとめが子として認めることを望まないのか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.15
Qui sine corruptela matris conceptus creditur, cur non etiam sine corruptela editus praesumatur? Incorrupta Virgo peperit, quod intacta Virgo concepit. Integritatem nascendo violare non potuit, qui venerat redintegrare naturam.
PL 20, 900A母を損なうことなく宿ったと信じられている者が、なぜ母を損なうことなく生まれたとも推定されないのか。おとめは、手つかずのまま宿したものを、損なわれぬまま産んだ。本性を回復しに来た者が、生まれることによって完全さを損なうことはあり得なかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.16
Cujus facti fidem si quis adhuc terrena cogitatione depressus, sensuque carneo praepeditus, tardiore gradu sequitur, ac de Dei omnipotentia infideli corde cunctatur, discat ex Evangelio Joannis (Joan. XX) , eumdem Deum post resurrectionem suam, bis ad Apostolos, ubi erant in domo congregati propter metum Judaeorum, clausis utique januis introisse: et certo introgressus.
PL 20, 900Aこの出来事の信を、もしなお誰かが地上の考えに押さえつけられ、肉的な思いに妨げられて、のろい足取りで追い、神の全能について不信の心で迷うなら、その者はヨハネの福音書(ヨハネ20)から学ぶがよい。同じ神が復活のあと、ユダヤ人への恐れのために家に集まっていた使徒たちのもとへ、二度、戸が閉じられたままで入ったことを。しかも、確かに入ったのである〔et certo introgressus は動詞を欠く短い句。「確かに入った」と補って訳した〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.17
Ne autem non in carne vera esse, sed in phantasmate putaretur, manus suas, caeteraque membra Thomae apostolo attrectanda ingerit dubitanti.
PL 20, 900Bまた、真の肉にあるのではなく幻影にあるのだと思われないように、疑う使徒トマスに、自らの手とそのほかの体の部分を、触れるようにと差し出す。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.18
Similiter et in Evangelio beati Lucae simul discipulis omnibus contestatur ingressus: Palpate me, et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV) .
PL 20, 900B同様に福なるルカの福音書でも、入ったとき、弟子たち皆に同時にこう証しする。「私に触れ、見よ。霊は肉も骨も持たない。私がそれを持っているのを、汝らは見ているのだ」(ルカ24)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.19
O miranda fides! reseratae non sunt januae, et ipse intrinsecus cum vero corpore apostolicis non solum videtur oculis, sed et manibus pertractatur!
PL 20, 900Bおお、驚くべき信仰よ。戸は開かれなかった。そして彼は内側で、真の体をもって、使徒たちの目に見えるばかりか、手でも確かめられるのだ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.20
Veritas mirabilis facti, cujus rationem non nisi sola fides assequitur, omnipotentiam clamat auctoris: nec ideo negabitur factum, quia magnitudinem divini operis pusillitas mentis humanae non tenuerit.
PL 20, 900B驚くべき出来事の真実は、その理を信仰だけが捉えるのであるが、それを行った者の全能を叫ぶ。人間の精神の小ささが神の業の大きさを把握しなかったからといって、事実が否定されることはない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.21
Eadem ergo divinitatis virtute per inviolabilem feminam, mundi hujus intravit hospitium, claustrum virginei pudoris etiam nascendo conservans, qua et post resurrectionem januis obseratis, domum potuit corporeus introire.
PL 20, 900C同じ神性の力によって、彼は傷つくことなき女を通してこの世の宿に入り、生まれるときにもおとめの慎みの閉じ門を保った。その同じ力によって、復活のあとも、戸が閉ざされたまま、体をもって家に入ることができた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.22
Illud etiam quaestioni huic solvendae quam maxime congruit, quod Apostolus Christum memorat editum de muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Gal. IV) .
PL 20, 900Cこの問いを解くのにきわめてふさわしいことがもうひとつある。使徒は、キリストが女から生まれ、律法のもとに生まれたと記している。律法のもとにある者たちを贖うためである(ガラテヤ4)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.23
Utique ut sic illa, cum Virgo sit, mulier appelletur, veritate sexus, non detrimento integritatis; quomodo Deus Dei Filius ob dispensationem salutis nostrae sub Lege factus esse praedicetur, cum dator ipse sit Legis.
PL 20, 900Cそれはまさに、彼女がおとめでありながら、性の真実のゆえに、完全さの損失のゆえにではなく、「女」と呼ばれるためであり、神の子なる神が、我々の救いの計らいのために律法のもとに生まれたと宣べられるのと同じである。彼自身が律法の与え手であるのに。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.24
Hoc totum pro beatitudine Mariae dixerim, cum illam Christus mulierem nuncupaverit, quae divino partu sic coepit esse mater, ut virgo sacratior permaneret.
PL 20, 900D私はこれらすべてを、マリアの福のために述べたと言おう。キリストは、神の出産によって母となり始めながら、おとめとしてかえって聖なる者にとどまった彼女を、「女」と呼んだのだから。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.25
Quod vero ait: Quid mihi et tibi est? nondum venit hora mea (Joan. II) ; non mihi videtur ista responsio ad illam suggestionem Mariae sensibiliter convenire, nisi in mysterio locutus esse spiritualiter Dominus dicatur; ut quoniam vinum Spiritus sancti ante passionem Christi, ac resurrectionem, gentibus dari non poterat (evangelista testante, nondum erat Spiritus datus, quia Jesus necdum fuerat glorificatus [Joan.
PL 20, 900Dしかし、彼が「私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」(ヨハネ2)と言ったことについて、この答えは、マリアのあの申し出に、感覚的にはかなっているように私には思われない。主が奥義において霊的に語ったと言うのでなければ、である。すなわち、聖なる霊のぶどう酒は、キリストの受難と復活の前には諸国民に与えられ得なかったので(福音書記者が証しして言う。「霊はまだ与えられていなかった。イエスがまだ栄光を受けていなかったからである」(ヨハネ7:39)〔ミーニュはここで切らずに次の節へ続けて刷る〕)、
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.26
VII, 39] ) , merito tunc inter initia signorum, matri responderit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea; tamquam si diceret: Quid tam praepropera est tua, o mulier, suggestio, cum hora passionis meae nondum advenerit, qua perfectis omnibus vel doctrinae, vel operationum divinarum virtutibus, pro vita credentium mori disposui?
PL 20, 901A〔前の節の引照の続き〕当然そのとき、しるしの始まりのさなかに、母にこう答えたのだ、という解釈である。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」。あたかもこう言うかのようである。「女よ、なぜ汝の申し出はそれほど性急なのか。私の受難の時はまだ来ていないのに。その時、教えと神の業のすべての力が成し遂げられたのち、信じる者たちの生命のために死ぬと私は定めたのである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.27
Post passionem resurrectionemque meam, cum ad Patrem rediero, tunc eis donabitur vinum Spiritus sancti.
PL 20, 901A「私の受難と復活のあと、私が父のもとへ戻ったとき、そのとき彼らに聖なる霊のぶどう酒が与えられるであろう」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.28
Quapropter et ipsa beatissima, agnito responsionis hujus profundo mysterio, intellexit, non suggestionem suam praesentem aspernanter acceptam, sed secundum illam spiritualem rationem in mysterio tunc dilatam.
PL 20, 901Bこのため、いと福なる彼女自身も、この答えの深い奥義を認めて、悟った。自分の目下の申し出が侮りをもって受け取られたのではなく、あの霊的な理に従って、奥義においてそのとき延期されたのだと。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.29
Caeterum numquam mandaret ministris, Quodcumque dixerit vobis, facite (Joan. II) , nisi Spiritu sancto post partum divinum plena, non solum responsionis Christi virtutem cognovisset, verum etiam faciendi ab eo tunc ex aqua vini universum ordinem praevidisset.
PL 20, 901Bそうでなければ、彼女は決して給仕たちに「彼が汝らに言うことは何でも行え」(ヨハネ2)と命じなかったであろう。彼女が、神の出産ののち聖なる霊に満たされて、キリストの答えの力を知っていたばかりでなく、彼がそのとき水からぶどう酒を造ることの全体の次第をも、あらかじめ見通していたのでなければ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.30
Quid enim lateret Sapientiae matrem, capacem Dei, aedem diguissimam tantae virtutis? Veritate facti historialiter approbata, figuras nunc spiritualiter propositas persequemur; sicut enim intellexisti sponsum et sponsam, diem et dies, nuptias et locum, indigentiam vini et cujus vini; ita etiam matrem Domini figuraliter accipe, sanctorum Patriarcharum, et Prophetarum, justorumque omnium plebem, unde originem carnis nostrae idem Dominus traxisse in Evangelio perhibetur (Matth. I) .
PL 20, 901B実際、知恵の母、神を宿す器、これほどの力のいとも相応しい家〔底本は diguissimam。dignissimam と読む〕に、何が隠れていようか。出来事の真実を歴史に即して確かめたので、今度は霊的に提示された象りをたどろう。すなわち、あなたが花婿と花嫁、日と幾つかの日、婚礼と場所、ぶどう酒の欠乏とどのぶどう酒かを理解したように、主の母をも象りとして受け取れ。聖なる族長たちと預言者たち、またすべての義人たちの民であり、そこから同じ主が、我々の肉の起源を引いたと福音書で言われている(マタイ1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.31
Liber enim generationis Jesu Christi scribitur filii Abraham, et sequentium reliquorum. Haec ergo mater Domini, generatio Patriarcharum et Prophetarum, intercessit pro nobis gentibus apud aeternum Filium Dei, et suum secundum carnem natum, ut donaret nobis indigentibus coelestis vini laetitiam.
PL 20, 901C「アブラハムの子、イエス・キリストの生まれの書」と書かれ、続いて残りの者たちが記されている。それゆえ、主のこの母、すなわち族長たちと預言者たちの世代は、永遠の神の子、彼女から肉によって生まれた自分の子に、我々諸国民のために取りなし、不足している我々に、天のぶどう酒の喜びを与えてくれるようにしたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.32
Sunt autem similia illis dictis quae Apostoli suggerentes pro Chananaea, gentili quippe muliere, audierunt: Non est bonum tollere panem filiorum, et dare canibus (Matth. XV) , id est Gentilibus qui prius in superstitione positi, canum more consueverant immundum sanguinem idolothytarum lambere victimarum, contra Dominum Deum non agnitum ore rabido oblatrantes.
PL 20, 902Aこれは、使徒たちが異邦の女であるカナンの女のために申し出たときに聞いた言葉に似ている。「子らのパンを取って、犬に与えるのはよくない」(マタイ15)。すなわち、犬とは、以前は迷信の中に置かれて、犬のように、偶像に供えられた犠牲の汚れた血をなめ、知られざる主なる神に向かって狂った口で吠えかかっていた異邦人のことである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.33
Nam canes eramus nos quondam Gentes, et filii erant aliquando Judaei; et idcirco nolebat Dominus tollere panem filiorum, et dare canibus: sed postquam panis ipse coelestis in sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I) ; postquam cognoscitur idem Dominus noster ab Gentibus quondam canibus, et blasphemo ore contra eum latratur a filiis; postquam Pilato resistenti ne Christum, qui rex eorum crederetur, crucifigendum pronuntiaret, pariter clamaverunt, nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX) ; causatur de illis iterum sic per Prophetam Deus: Filios genui, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Is. I) .
PL 20, 902Aかつて我々諸国民は犬であり、ユダヤ人はかつて子であった。それゆえ主は、子らのパンを取って犬に与えることを望まなかった。しかし、その天のパンが「自分のもとに来たが、自分の民は彼を受け入れなかった」(ヨハネ1)のち、また、我々の同じ主が、かつて犬であった諸国民に知られるようになり、子らから冒瀆の口で吠えかかられるようになったのち、また、ピラトが、王と信じられたキリストを十字架につけるよう宣告することに抵抗したのに、彼らがこぞって「我々にはカエサルのほかに王はない」(ヨハネ19)と叫んだのち、神は預言者を通して、再び彼らについてこう訴える。「私は子らを生み、高めた。だが彼らは私を侮った」(イザヤ1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.34
Sed convertentur ad vesperum, quomodo Propheta ait, et famem patientur ut canes (Ps. LVIII) . Convertentur quippe et ipsi Judaei, sero tandem, ad vesperum scilicet mundi.
PL 20, 902Bしかし、預言者が言うように、「彼らは夕べに立ち返り、犬のように飢えるであろう」(詩篇58)。実にユダヤ人たちも、ついに遅くなって、すなわち世の夕べに立ち返るであろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.35
Nam scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, residui salvabuntur (Is. X; Rom. IX, 27; Osee I, 10) : et apostolus Paulus caecitate percussum fatetur populum Judaeorum, donec introeat Gentium plenitudo (Rom. XI, 25) .
PL 20, 902B書かれているからである。「イスラエルの子らの数が海の砂のようであっても、残りの者が救われる」(イザヤ10;ローマ9:27;ホセア1:10)。また、使徒パウロは、ユダヤ人の民は、諸国民の満ちる数が入るまで、盲目に打たれていると告白している(ローマ11:25)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.36
Convertentur autem in consummatione saeculi, et famem verbi Dei patientur ut illi canes qui cupiebant saturari de micis cadentibus de mensa dominorum suorum (Matth. XV) .
PL 20, 902Cそして彼らは世の終わりに立ち返り、神の言葉の飢えを、主人たちの食卓から落ちるパン屑で満たされることを願ったあの犬たちのように味わうであろう(マタイ15)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.37
Adoptantur igitur Gentes, prius canes, in filios, et filii canibus comparantur: belluae quippe sunt omnes increduli, non natura, sed moribus; quoniam homo in honore constitutus non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Ps. XLVIII) .
PL 20, 902Cこうして、かつて犬であった諸国民が子として迎え入れられ、子らが犬にたとえられる。信じない者はみな、本性によらず、習わしによって、獣だからである。「人は栄誉のうちに置かれたが、悟らなかった。分別のない家畜になぞらえられ、それに似た者となった」からである(詩篇48)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.38
Licet ergo Judaei, majore cum scelere, sacrilegis olim Gentibus similia perpetrassent; Christus tamen eos quos non jam suo, sed Patrum justorum merito, diligebat, licet jam indignos, adhuc tamen ut converteret, filios appellabat (Matth. XV) , et paterna pietate misericors nolebat relinquere.
PL 20, 902Cユダヤ人たちは、より大きな悪をもって、かつて冒瀆的であった諸国民と同じことをしていたが、それでもキリストは、もはや彼ら自身の功績ではなく義なる父祖たちの功績のゆえに愛していた者たちを——すでにふさわしくない者であっても、なお回心させるために——子と呼び(マタイ15)、父の慈しみをもって情け深く、見捨てようとはしなかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.39
Nolebat se panem coelestem, vitae principem, ab ipsis cito subtrahere, et Gentibus commodare; donec pertinax fides Gentilium illorum perfidiam confutaret, et donec ipse in carne adveniens doceret eos et instrueret: verberaret curationum beneficiis: quia ingrati exsisterent, judicaret divinis virtutibus: quia flecti ad fidem negligerent, condemnaret: et ita demum consummata in Passione sua eorum nequitia, post resurrectionem propriam migraret ad Gentes, quibus se ipsum panem vitae tribueret, et per aquam Baptismatis poculum sancti Spiritus propinaret.
PL 20, 903Aキリストは、天のパン、生命の君である自分を、彼らからただちに取り去って諸国民に貸し与えようとはしなかった。それは、かの異邦人たちの粘り強い信仰が、彼ら〔ユダヤ人〕の背信を論破するまで、また、彼自身が肉をとって来て、彼らを教え導き、癒やしの恩恵によって打ち懲らし、彼らが恩を知らぬ者であったので神の力ある業によって裁き、信仰へ心を向けるのを怠ったので断罪し、こうして最後に、彼らの邪悪が自分の受難において極まったのち、自身の復活ののちに諸国民のもとへ移り、彼らに自分自身を生命のパンとして与え、洗礼の水を通して聖なる霊の杯を飲ませるまで、のことであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.40
Jam vero quibus ministris dicat mater ista Domini Jesu, quodcumque dixerit vobis, facite (Joan. II) ; et quid imperatum, quidve factum sit, videamus.
PL 20, 903Bさて、主イエスのこの母が、どの奉仕者たちに「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と言うのか(ヨハネ2)、また何が命じられ、何が行われたのかを見よう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.41
Illuminante oculos cordis nostri ipso Domino Salvatore, qui lumen est aeterni luminis coaeternum, praeter beatam Mariam proprie matrem, cognovimus, sanctorum Patriarcharum et Prophetarum plebem, originis Christi causa, esse matrem, quae legatione apud eum functa sit pro nostra inopia: nunc advertamus, quibus ministris loquatur, quodcumque dixerit vobis, facite.
PL 20, 903B永遠の光に等しく永遠なる光である救い主なる主自身が我々の心の目を照らしたので、我々は、福なるマリアが厳密には母であるが、そのほかに、聖なる族長たちと預言者たちの民も、キリストの起源のゆえに母であり、我々の欠乏のために彼のもとで使節の務めを果たしたことを知った。今は、「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と、どの奉仕者たちに語られているのかに注意しよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.42
Ministros autem non illos secundum rei gestum solos accipio qui tunc in illo nuptiarum convivio ministrabant; sed juxta spiritalis convivii rationem, primo ministros novi Testamenti intelligo esse Apostolos; deinde apostolicos sacerdotes, quibus et Lex, et omnis sanctorum Prophetarum doctrina insinuat, ut quidquid praeceperit eis Dominus Jesus, obsequio prompto perficiant.
PL 20, 903B私は、この奉仕者たちを、出来事の経過に従って、あの婚礼の宴で当時給仕していた者たちだけと解するのではない。霊的な宴の意味に従えば、まず新約の奉仕者たちは使徒たちであり、次に使徒の系譜に立つ司教たちであると理解する。彼らには、律法も、聖なる預言者たちのあらゆる教えも、主イエスが彼らに命じることは何でも、すみやかな従順をもって成し遂げるよう説き勧めている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.43
Jam quid ab illo jubeatur ministris, sequens loquitur sermo. Interim quid evangelista interloquatur, ausculta: Erant, inquit, ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternas (Joan. II) .
PL 20, 903C主が奉仕者たちに何を命じるかは、続く言葉が語る。それまでのあいだ、福音書記者が何を語りはさんでいるかを聞け。彼は言う。「そこには、ユダヤ人の清めの定めに従って置かれた石の水がめが六つあり、それぞれ二ないし三メトレテス〔メトレテスは容量の単位〕を入れることができた」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.44
Nuptiae istae quamvis in Galilaea Gentium gererentur, et haberent figuram quam diximus, tamen Judaeis tunc agebantur; et erant ibi vere hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, aut ternas.
PL 20, 904Aこの婚礼は、諸国民のガリラヤで行われ、すでに述べた象りを持っていたにもかかわらず、当時はユダヤ人のもとで行われていたのであり、そこには実際、ユダヤ人の清めの定めに従って置かれた水がめが六つあり、それぞれ二ないし三メトレテスを入れることができた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.45
Nam Judaei id moris habebant, ut priusquam synagogam ingrederentur, vel de publico regressi domum priusquam pranderent, cutem corporis sui aqua abluerent.
PL 20, 904Aユダヤ人たちには、会堂に入る前、あるいは人前から家に戻って昼食をとる前に、体の肌を水で洗う習わしがあったからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.46
Erat autem mensura aquae ad abluendum corpus sufficiens vel duae metretae, vel tres, pro quantitate scilicet magnitudinis corporum. Non possum parcere transiens purificationi Judaeorum immundae.
PL 20, 904A体を洗うのに足りる水の量は、二メトレテスか三メトレテスであった。体の大きさの違いに応じてのことである。私は、通りすがりであっても、ユダヤ人たちの不浄な清めを容赦することはできない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.47
Lavant polluta corpora, abluta statim polluunt: semper lavant, semper impuri sunt; et, ut dici solet, laterem lavant.
PL 20, 904B彼らは汚れた体を洗い、洗われるとすぐにまた汚す。いつも洗い、いつも不潔である。そして、よく言われるように、煉瓦を洗っているのである〔煉瓦を洗うとは、無益な骨折りをいう諺〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.48
Illum laterem quem paraverant in Aegypto Pharaoni diabolo (Exod. I) , exhibentes seipsos arma iniquitatis peccato, ad constructionem hostilium civitatum. Terrei enim sunt, et igneo Spiritus sancti calore nequaquam solidati.
PL 20, 904B彼らが〔洗っている〕のは、エジプトで悪魔ファラオのために作った、あの煉瓦である(出エジプト記1)。自らを不法の武器として罪に差し出し、敵の町々を築くのに供したのだ。彼らは土でできており、聖なる霊の火の熱によっては決して固められていないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.49
Quapropter usquequo deliquescant in mortem, laterem suum non desinunt lavare polluendum. Quinimo porcorum more, de aqua in coenum redeunt.
PL 20, 904Bそれゆえ、死に溶け去るその時まで、彼らは、いずれ汚れるはずの自分たちの煉瓦を洗うのをやめない。いや、それどころか、豚のように、水から泥へ戻っていく。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.50
Isti sunt porci quos iratus Dominus legioni daemonum tradidit (Matth. VIII) , ut praecipitarentur in lacum morte necandi perpetua. Fugite immunditiae exemplum, neophyti, ne poenae participes exsistatis.
PL 20, 904Bこれらが、怒った主が悪霊の軍団に引き渡した豚である(マタイ8)。永遠の死によって滅ぼされるべく、湖へ突き落とされるためであった。汚れの手本を避けよ、新受洗者たちよ。刑罰に与る者とならないように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.51
Unum Baptisma nobis Apostoli juxta divinam sententiam decreverunt; ait enim: Qui biberit ex ista aqua, non sitiet in aeternum (Joan. IV) . Abluti semel estis Baptismo salutari: nolite de fonte in coenum regredi; servate donatam munditiem.
PL 20, 904B使徒たちは、神の言葉に従って、我々に一つの洗礼を定めた。〔主が〕こう言うからである。「この水から飲む者は、永遠に渇かない」(ヨハネ4)。諸君は一度、救いの洗礼によって洗われた。泉から泥へ戻るな。授けられた清らかさを守れ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.52
Non potest iterari quod semel est amissum. Sed jam videamus, quae sint apud Gentes per allegoriam sex illae hydriae lapideae, capientes singulae metretas binas, vel ternas.
PL 20, 904C一度失われたものは、繰り返すことができない。さて、今や、諸国民のもとで、寓意によればあの六つの石の水がめ、それぞれ二ないし三メトレテスを入れるものが何であるかを見よう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.53
In unoquoque hominum sex quaedam inesse numerantur: visus oculorum, auditus aurium, odoratus narium, loquela oris, attrectatio manuum, incessus pedum.
PL 20, 905Aどの人にも六つのものが備わっていると数えられる。目の視覚、耳の聴覚、鼻の嗅覚、口の発話、手の触覚、足の歩みである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.54
Haec omnia, cum essemus Gentes, lapidea erant in nobis, et mortua, sicut sanctus propheta David exsecrando testatur: Simulacra Gentium argentum et aurum (Ps. CXIII) .
PL 20, 905A我々が諸国民であったとき、これらはみな我々のうちで石のようであり、死んでいた。聖なる預言者ダビデが呪いつつ証言するとおりである。「諸国民の偶像は銀と金である」(詩篇113)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.55
Studio tacuit caeteras viliores materias metallorum, ut in pretiosis multo magis damnaret et vilia.
PL 20, 905A彼は、金属のうちより卑しいほかの素材については、わざと黙った。貴重なものにおいてさえこれほどなら、まして卑しいものをいっそう断罪するためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.56
Simulacra ergo Gentium ut quo sensu vituperata sunt, edicamus, quando satis opulentos fabricatores habuerunt: Erunt, inquit, insensibilia metalla, argentum et aurum, opera manuum hominum.
PL 20, 905Aでは、諸国民の偶像がどのような意味で非難されたのかを述べよう〔ut の係りは定かでない。「述べよう」にかかると取った〕。それらには、かなり富裕な造り手がいたからである。彼は言う。「銀と金は、人の手の業であり、感覚を持たない金属である」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.57
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt (Ibid.) .
PL 20, 905A「口はあるが語らない。目はあるが見ない。耳はあるが聞かない。鼻はあるが嗅がない。手はあるが触れない。足はあるが歩かない」(詩篇113)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.58
Et quid? similes illis fient qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis. Ergo cum confideremus in idolis, erant in nobis isti sensus sex, juxta sententiam prophetae, emortui atque lapidei, sine officio competenti, sine motu congruo; at ubi in Deum vivum a simulacris mortuis conversi credidimus, vivificati sumus, audientes ab ipso, quia ego vivo, et vos vivetis (Joan. XIV, 19) .
PL 20, 905Bさらに、こうも言う。「それらを造る者も、それらに信頼する者もみな、それらに似たものとなる」。したがって、我々が偶像に信頼していたとき、我々のうちのこの六つの感覚は、預言者の言葉のとおり、死に絶えて石のようであり、ふさわしい働きもなく、ふさわしい動きもなかった。しかし、死んだ偶像から生ける神へ回心して信じたとき、我々は生かされた。彼自身から、「私が生きるので、汝らも生きる」と聞いたのである(ヨハネ14:19)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.59
Et iterum: Ego sum resurrectio, et vita; qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, id est qui jam credit, si usque in finem crediderit, non morietur in aeternum (Joan. XI) .
PL 20, 905Bまた、こうも言う。「私は復活であり、命である。私を信じる者は、たとえ死んでも生きる。そして、生きている者、すなわちすでに信じている者は、終わりまで信じ通すなら、永遠に死なない」(ヨハネ11)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.60
Conversi igitur ad fidem, et vivificati per Baptismum, oculos levamus ad Dominum, odorem notitiae ejus insatiabili spiritu trahimus, tacitoque testamur affectu, quoniam odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV) .
PL 20, 905Bこうして、信仰へ回心し、洗礼によって生かされた我々は、目を主に上げ、彼を知ることの香りを飽くことを知らぬ息で吸い込み、声に出さぬ心の動きでこう証言する。「汝の香油の香りは、あらゆる香料にまさる」(雅歌4)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.61
Lectiones divinas aure percipimus, ore Dominum confitemur, laudamus, benedicimus, obsecramus; manus supplices ad coelum tendimus, pedibus ad ecclesiam currimus, et unam Trinitatis Deitatem flexis ad terram genibus adoramus.
PL 20, 905C我々は神の朗読を耳で受け、口で主を告白し、賛美し、祝し、願い求める。願いの両手を天に差し伸べ、足で教会へ走り、膝を地にかがめて三位一体の唯一の神性を礼拝する。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.62
Vocatis ergo Jesus ministris, Apostolis videlicet, et eorum successoribus qui sunt per singulas Ecclesias sacerdotes, dicit eis: Implete hydrias istas aqua (Joan. II) ; hoc est: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quae ego mandavi vobis (Matth. XXVIII) .
PL 20, 906Aそこで、イエスは奉仕者たち、すなわち使徒たちと、それぞれの教会で司教となっている彼らの後継者たちを呼んで、彼らに言う。「これらの水がめを水で満たせ」(ヨハネ2)。これはすなわち、「父と子と聖なる霊の名によって、諸国民すべてに洗礼を授け、私が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ」(マタイ28)ということである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.63
Et plane quia audierant iidem ministri dicentem venerabilem Mariam: Quodcumque dixerit vobis, facite; impleverunt eas usque ad summum: plenitudine quippe doctrinae infusum Baptisma cumulantes.
PL 20, 906Aそして実際、同じ奉仕者たちは、尊ぶべきマリアが「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と言うのを聞いていたので、それらを縁まで満たした。教えの満ちあふれによって、注がれた洗礼を盛り上げながらである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.64
Bene autem dixit, vocatis ministris; nam Paulus vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I) est: similiter et omnes Apostoli vocati sunt: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV) .
PL 20, 906A「奉仕者たちを呼んで」と述べたのは適切である。パウロは「召された使徒であり、神の福音のために選び分けられた者」(ローマ1)であるし、同様にすべての使徒たちも召されたからである。「私について来い。私は汝らを人を獲る漁師にしよう」(マタイ4)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.65
Quos enim praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, hos glorificavit (Rom. VIII) . Vocatis igitur Jesus ministris injunxit opus celebrandi Baptismatis.
PL 20, 906B「神は予定した者たちを召し、召した者たちを義とし、義とした者たちに栄光を与えたからである」(ローマ8)。そこで、イエスは奉仕者たちを呼んで、洗礼を執り行う務めを命じた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.66
Nec illud in postrema parte hujus sermonis praetereo, quod istae hydriae nostrae capientes esse dicuntur singulae metretas binas, vel ternas.
PL 20, 906Bこの説教の最後の部分で、我々のこれらの水がめが、それぞれ二ないし三メトレテスを入れると言われていることも、見過ごさない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.67
Super hoc aliqui nostrorum dixerunt, metretas duas, vel tres, Patrem, et filium, et Spiritum sanctum: et quosdam quidem ex Gentibus baptizandis Patris, et Filii tantum scientiam posse capere, quosdam vero capaciores etiam Spiritus sancti: sed ego arbitror, quod qui Spiritum sanctum non capit, neque Filium capiat, neque Patrem.
PL 20, 906Bこれについて、我々の仲間の幾人かは、二メトレテスないし三メトレテスとは、父と子と聖なる霊のことだと言った。そして、洗礼を受けようとする諸国民の者のうち、ある者は父と子の知識だけを受け入れることができ、より器の大きなある者は聖なる霊の知識をも受け入れることができる、と。しかし私は、聖なる霊を受け入れない者は、子をも父をも受け入れないと考える。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.68
Neque enim baptizari quis potest, nisi in integram atque inseparabilem Trinitatem, quoniam nemo confitetur proprietate naturae esse, ut oportet, Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII) .
PL 20, 906B誰も、完全で不可分の三位一体へのものでなければ洗礼を受けることはできない。聖なる霊においてでなければ、主イエス・キリストが本性の固有性において〔主で〕あることを、しかるべく告白する者はいないからである(一コリント12)〔proprietate naturae esse の係りは定かでない。一コリント12:3 の「イエスは主である」に拠って esse の補語に「主」を補った〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.69
Et, nemo vadit ad Patrem, nisi per Filium (Joan. XIV) , ut ipse testatur: Nemo venit ad Filium, nisi Pater eum pertraxerit (Joan. VI) . Igitur qui unam Trinitatis adorandae personam minuerit, denegavit integram Trinitatem.
PL 20, 906Cまた、「誰も子によらなければ父のもとへ行かない」(ヨハネ14)。そして彼自身が証言するとおり、「父が引き寄せなければ、誰も子のもとへ来ない」(ヨハネ6)。したがって、礼拝すべき三位一体のペルソナの一つでも減らす者は、完全な三位一体を否定したのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.70
Ergo cum non sit plus et minus in confessione fidei, quae traditur per Christi ministros in sacramento Baptismatis, videamus, hydriae nostrae quas metretas singulae capiant, vel binas, vel ternas.
PL 20, 907Aしたがって、洗礼の秘跡においてキリストの奉仕者たちを通じて伝えられる信仰の告白には、多い少ないはないのであるから、我々の水がめがそれぞれどのようなメトレテスを入れるのか、二なのか三なのかを見よう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.71
Sanctus apostolus Paulus scribens ad Corinthios, inter caetera spiritualium genera virtutum, quae aboleri profectu meliorum necesse sit, mansura in aeternum tria haec perhibet, spem, fidem, et charitatem.
PL 20, 907A聖なる使徒パウロはコリントの人々に書き送り、霊的な力の諸種のうち、より優れたものの進歩によって廃れるほかないものがあるなかで、永遠に残る三つのものとして、希望、信仰、愛を挙げている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.72
Manent, inquit, spes, fides, et charitas: tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII) .
PL 20, 907A彼は言う。「希望、信仰、愛、この三つは残る。その中で最も大いなるものは愛である」(一コリント13)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.73
Fides est, qua Trinitatem unius substantiae confitemur: spes est, qua resurrectionem carnis, et praemia pro meritis futura speramus: charitas est, qua ita Christum diligimus, ut pro ejus nomine interfici aequo animo patiamur.
PL 20, 907A信仰とは、それによって我々が唯一の実体の三位一体を告白するものである。希望とは、それによって我々が肉の復活と、功績に応じて将来与えられる報いを望むものである。愛とは、それによって我々がキリストを愛し、その名のために殺されることを平静な心で耐えるものである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.74
Sed quia omnes in fide apostolica baptizati, credunt quidem in Trinitatem, et sperant futura, non tamen omnes cum sancto Apostolo ex affectu dicere ausi sunt: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII) ? idcirco quaedam hydriae nostrae binas metretas capiunt, quaedam vero etiam ternas.
PL 20, 907Bしかし、使徒の信仰において洗礼を受けた者はみな、三位一体を信じ、来るべきものを望むとはいえ、みなが聖なる使徒とともに、心からこう言うことをあえてしたわけではない。「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか。苦難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か」(ローマ8)。それゆえ、我々の水がめのうちには二メトレテスを入れるものがあり、三メトレテスをも入れるものがある。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.75
Largiatur autem Dominus Jesus dives in omnes, et super omnes qui invocant eum, ut ternas metretas, perfecti in charitate ejus, etiam sine aperto persecutionis praelio capiamus; ut in dilectione Dei paratis mentibus ad omnem praesentium poenarum tolerantiam, constantes possimus ex occulti certaminis triumpho illustrem coronam victricis conscientiae promereri.
PL 20, 907Bあらゆる人に豊かであり、彼を呼び求めるすべての者の上に豊かである主イエスが、我々が彼の愛において完全な者として、迫害の公然たる戦いがなくとも三メトレテスを受け入れるようにしてくれるように。そして、神への愛において、現在の刑罰のすべてに耐える備えのできた心をもって、我々が揺らぐことなく、隠れた戦いの勝利から、勝利する良心の輝く冠を受けるにふさわしい者となるように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.76
Ergo postquam beatissimi Apostoli (Act. II, VI) , fidelium ministrorum functi officio, repleverunt hydrias credentium populorum aqua venerandi Baptismatis, et Dominus Jesus invisibili virtute hanc aquam convertit, in vinum, ita ut baptizati ab illis, confestim divini Spiritus in se operantis saporem repentina linguarum gratia testarentur; ex quibus prior Stephanus martyr plenus gratia et veritate faciebat signa, et prodigia magna in populo, in nomine Domini nostri Jesu Christi.
PL 20, 907Cそこで、いとも福なる使徒たち(使徒言行録2、6)が、忠実な奉仕者の務めを果たして、信じる民たちの水がめを尊ぶべき洗礼の水で満たし、主イエスが見えない力によってこの水をぶどう酒に変え、その結果、彼らによって洗礼を受けた者たちが、自分のうちに働く神の霊の味わいを、突然の異言の恩寵によってただちに証しした後で、その者たちのうちでも最初に、殉教者ステファノが、恩寵と真理に満ちて、我々の主イエス・キリストの名によって、民の間で大いなるしるしと不思議を行っていた〔Ergo postquam… の文は主文を欠く。ex quibus 以下を主文として訳し、ex quibus は洗礼を受けた者たちを指すと取った〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.77
Tunc ait ipse Dominus Jesus iisdem ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
PL 20, 908Aそのとき、主イエス自身が同じ奉仕者たちに言う。「今、汲んで、宴会の世話役〔architriclinus〕のところへ持って行け」。そして彼らは持って行った。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.78
Ut autem gustavit architriclinus, inquit, ex aqua vinum factum, et nesciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam; vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo prius vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerunt, id quod deterius est: tu servasti bonum vinum usque modo (Joan. II) .
PL 20, 908A「世話役は、と彼は言う、水からぶどう酒となったものを味わったが、それがどこから来たかを知らず、水を汲んだ奉仕者たちは知っていた。世話役は花婿を呼んで、彼に言う。『誰でも、まず良いぶどう酒を出し、十分に酔ったときに、劣るものを出す。汝は良いぶどう酒を今まで取っておいた』」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.79
Explanemus primum facti ipsius historiam, et ita ad propositam rationem spiritualis intelligentiae redeamus.
PL 20, 908Aまず、その出来事そのものの経緯を説き明かし、そのうえで、掲げた霊的な理解の筋道に戻ろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.80
Nuptiae apud Judaeos cum fierent, unus (quantum traditione comperimus) dabatur de sacerdotali ordine, qui morem disciplinae legitime gubernaret, pudorisque curam gereret conjugalis; simul etiam conviviorum apparatui ministros, atque ordinem dispensaret, et pro hoc officio architriclinus, id est triclinii praepositus, dicebatur.
PL 20, 908Bユダヤ人のもとで婚礼が行われるとき、伝承によって我々が知るところでは、祭司の階級から一人が与えられ、定めに従って作法を取り仕切り、夫婦の慎みに気を配り、同時に宴の支度のための給仕人たちと順序をも采配した。この務めのゆえに、彼は宴会の世話役〔architriclinus〕、すなわち食卓の間の長と呼ばれた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.81
Huic ergo gustum vini ex aqua facti jubentur conviviorum ministri portare. Gustat architriclinus nesciens unde esset; et, vocato sponso, laudat ei saporem vini usque in illud temporis reservati.
PL 20, 908Bしたがって、宴の給仕人たちは、水から造られたぶどう酒の味見を、この者のところへ持って行くよう命じられる。世話役はそれがどこから来たかを知らずに味わい、花婿を呼んで、その時まで取っておかれたぶどう酒の味を彼に称賛する。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.82
His omnibus gestis probatur virtus Salvatoris in hoc etiam signo non phantasma fuisse, sed veritas; quando praepositus convivii non modo vinum, sed et bonum vinum testatur esse quod ei gustandum ministri, Domino jubente, portaverunt.
PL 20, 908Bこれらすべてが行われて、このしるしにおいても救い主の力は、幻ではなく真実であったことが証明される。宴の長が、給仕人たちが主の命令で味見に持って行ったものを、ただのぶどう酒ではなく、良いぶどう酒だと証言するからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.83
Jam nunc ad spiritales lineas recurrentes, quis iste sit architriclinus advertamus. Architriclinum puto esse beatissimum Moysen, virum de tribu Levi, fidelem Dei dispensatorem in tota domo ejus; qui non solum in illis antiquis nuptiis illius plebis Israel quae repudiari postea meruit, praepositus fuit, sed etiam in istis quae celebrantur in Gentibus.
PL 20, 908Cさて、今や霊的な筋道に戻り、この世話役が誰であるかに注意しよう。世話役とは、いとも福なるモーセ、すなわちレビ族の人で、神の家のすべてにおいて忠実な管理人であった者だと、私は考える。彼は、のちに離縁されるに至ったイスラエルの民の、あの古い婚礼で世話役を務めただけでなく、諸国民のもとで行われているこの婚礼でもそうであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.84
Quis enim nostrum sine architriclino Moyse discere potuit, quoniam Dominus Deus noster, Deus unus est, et non dii? Et ne absolutum putes esse quod dicitur unius Deitatis, ab ipso ibi Trinitas praedicatur siquidem Dominum dicit Deum et Dominum.
PL 20, 909A実際、我々のうちの誰が、世話役モーセなしに、我々の主なる神は唯一の神であって、神々ではないということを学べただろうか。そして、唯一の神性について言われていることが、それだけで完結したものと考えてはならない。その箇所で彼自身が三位一体を宣べているからである。主を「神」と「主」と言っているのだから。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.85
Non enim simpliciter dixit: Audi, Israel, Deus tuus unus est: sed quid? Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI) ; hoc est dixisse, unus est in Trinitate Deus, una est Divinitas, ac dominatio Trinitatis, manente vera distinctione subsistentium personarum.
PL 20, 909A彼はただ「聞け、イスラエルよ、汝の神は唯一である」と言ったのではない。では何と言ったか。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は、唯一の主である」(申命記6)。これを言ったというのは、三位一体において神は唯一であり、神性は一つであり、三位一体の支配も一つであって、存立するペルソナたちの真の区別は保たれる、ということである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.86
Sicut etiam duae alae Seraphim, imaginem gerentes tam Legis et Prophetarum, quam veteris et novi Testamenti, hymnum referunt adorandae Trinitatis, et jugiter clamant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
PL 20, 909B同じように、セラフィムの二つの翼も、律法と預言者たち、また旧約と新約の像を帯びて、礼拝すべき三位一体への賛歌を捧げ、絶え間なく叫ぶ。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、主なる神、サバオト」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.87
Dominus, non Domini (Is. VI) : neque enim recipit pluralem numerum, Patris et Filii, et Spiritus sancti una eademque Divinitas.
PL 20, 909B「主」であって、「主たち」ではない(イザヤ6)。父と子と聖なる霊の唯一にして同一の神性は、複数の数を受け入れないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.88
Deinde quis nostrum, ut dixi, sine architriclino Moyse cognoscere valuit, quod in principio fecerit Deus coelum, et terram, et mare, et omnia quae sunt in eis; et unde homo figuratus sit vir, unde etiam femina, ex quibus universa generis humani propago multiplicata noscatur?
PL 20, 909Bさらに、すでに述べたとおり、我々のうちの誰が、世話役モーセなしに、初めに神が天と地と海と、その中にあるすべてのものを造ったことを知り得ただろうか。また、人である男がどこから形づくられ、女もどこから形づくられたか――この二人から人類全体の子孫が増え広がったと知られているのであるが――を知り得ただろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.89
Deinde quae fuerit prima indulti beatitudo paradisi, quod exordium culpae hominis Deum provocantis offensa; denique quaenam generationes fuerint justorum, quaeve iniquorum; et cur, vel quando diluvium, et caetera quae in Lege scripta sunt Moysi, acciderint; et, ut breviter dicam, cujus nostrum anima divino Amori, et Sponso coelesti Christo conjungi promeruit, sine hujus architriclini apparatu?
PL 20, 909Bさらに、与えられた楽園の最初の至福がどのようなものであったか、神を挑発する人間の咎の始まり、その背きがどのようなものであったか。実に、義人たちの世代はどのようなものであり、不義の者たちの世代はどのようなものであったか。洪水がなぜ、いつ起こったのか。そのほか、モーセの律法に書かれていることがなぜ起こったのか。そして、手短に言えば、我々のうちの誰の魂が、この世話役の準備なしに、神の愛に、天の花婿キリストに結び合わされるにふさわしくなったであろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.90
Ipse enim Moyses, qui praenuntiaverat adventum Christi populo Israel, dicens: Prophetam suscitabit Dominus Deus noster de fratribus vestris, sicut me: illum audite per omnia quaecumque locutus fuerit ad vos.
PL 20, 909C実際、モーセ自身が、イスラエルの民にキリストの到来をあらかじめ告げて、こう言った〔この文は主文を欠き、第92節の「諸国民のもとへ赴き(contulit se)」に続く。ここで独立の文として訳した〕。「汝らの兄弟たちの中から、我々の神である主は、私のような預言者を立てる。彼が汝らに語るすべてのことにおいて、彼に聞け」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.91
Erit autem omnis anima, quaecumque non audierit Prophetam illum, disperiet de plebe (Deut. XVIII) .
PL 20, 909C「その預言者に聞かない者は、誰であれ、民の中から滅び去る」(申命記18)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.92
At ubi vidit, illos contra Christum, quem praedicaverat, repugnare, contulit se ad Gentes, et una cum sanctis Apostolis exprobrat populo Judaeorum: Vobis oportebat, prius annuntiari verbum Dei, sed quoniam respuistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes; sic enim mandavit nobis Dominus (Act. XIII) : Posui te in lucem Gentium, ut sis ad salutem usque ad ultimum terrae (Is. XLIX) .
PL 20, 910Aところが、モーセは、彼らが自分の宣べたキリストに逆らっているのを見ると、諸国民のもとへ赴き、聖なる使徒たちとともに、ユダヤ人の民を責める〔vidit・contulit se・exprobrat の主語は第90節のモーセと取った。以下の言葉は使徒言行録13:46–47 のパウロとバルナバの言葉〕。「まず汝らに神の言葉が告げられるべきであった。しかし、汝らがそれを退け、自分たちを永遠の生命にふさわしくない者と判断したので、見よ、我々は諸国民の方へ向かう。主は我々にこう命じたからである」(使徒言行録13)。「私は汝を諸国民の光として立てた。汝が地の果てまで救いとなるためである」(イザヤ49)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.93
Ergo posteaquam de aqua vinum fecit in nobis Dominus Jesus, ut ostenderet, sicut ait Apostolus, divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX) ; et baptizatos quosque sancti Spiritus sapore condivit, aquam legalis litterae per corda credentium convertens in sapientiam spiritualem; tunc ait ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino (Joan. II) .
PL 20, 910Aさて、使徒が言うとおり、「自らの栄光の富を、慈しみの器に」示すために(ローマ9)、主イエスが我々のうちで水をぶどう酒に変え、洗礼を受けた者たちを一人残らず聖なる霊の味わいで味付けし、律法の文字の水を、信じる者たちの心を通して霊的な知恵に変えたのち、彼は奉仕者たちに言った。「今、汲んで、世話役のところへ持って行け」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.94
Hauriunt Apostoli de hydriis baptizatorum Gentilium Evangelici vigoris spiritalem saporem simul et gratiam: saporem in fide, gratiam coloris in opere: unum sentitur, alterum cernitur; et portant ad Moysen.
PL 20, 910B使徒たちは、洗礼を受けた異邦人たちの水がめから、福音の力強さの霊的な味わいと美しさを汲み出す。味わいは信仰に、色の美しさは業にある。一方は味わわれ、他方は見られる。そして彼らはそれをモーセのもとへ運ぶ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.95
Quis enim sacerdotum ministrantium Christo, non omnem novi Testamenti sapientiam cum Lege conferat Moysi: quod ipsum Dominum et mandasse audiat, et fecisse perspiciat?
PL 20, 910B実際、キリストに仕える司教のうち誰が、新約の知恵のすべてをモーセの律法と突き合わせないだろうか。主自身がそれを命じたと聞き、またそれを行ったと見て取るのであるから。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.96
Nam cum leprosum virtutis suae attactu mundasset, illico eum transmisit ad Legem, dicens: Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII) .
PL 20, 910B主は、自分の力の接触によって重い皮膚病の人を清めると、ただちに彼を律法のもとへ送り出して、こう言った。「行って、祭司に身を見せ、汝が清められたことのために、彼らへの証しとして、モーセが命じた供え物を献げよ」(マタイ8)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.97
Gustavit architriclinus occultum Christi a saeculis sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus Apostolis et Prophetis in Spiritu.
PL 20, 910B世話役は、世々の初めから隠されていたキリストの秘義を味わった。それは「他の世代には人の子らに知られなかったが、今は、その聖なる使徒たちと預言者たちに、霊によって啓示された」ものである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.98
Esse Gentes cohaeredes, et concorporales, et participes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: cujus factus sum ego, inquit Paulus, minister (Ephes. III) .
PL 20, 910C「諸国民が、キリスト・イエスにおいて、福音を通して、共同の相続人となり、同じ体に属する者となり、彼の約束に与る者となること。その福音の奉仕者に、私はなった」とパウロは言う(エフェソ3)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.99
Participes igitur factae sunt Gentes per unumquemque Apostolum Evangelicum ministrum, promissionis Dei in Christo: illius nempe promissionis quam priores consecuti sunt ipsi Apostoli, qui postea caeteris ministrarent.
PL 20, 910Cこうして、諸国民は、福音の奉仕者である一人一人の使徒を通して、キリストにおける神の約束に与る者となった。それは、まず使徒たち自身が受けた、あの約束であって、彼らがのちにほかの人々に仕えることになったのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.100
Nam cum conversaretur cum illis Christus post resurrectionem suam per dies quadraginta, sicut in principiis Actuum Apostolorum Lucas evangelista testatur: Praecepit eis ne ab Hierosolymis discederent, sed exspectarent promissum Patris, quod a me audistis, inquit; quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini non post multos hos dies (Act. I) .
PL 20, 910C実に、キリストが復活ののち四十日にわたって彼らと共に過ごしたとき、福音書記者ルカが使徒言行録の初めに証言するとおり、「彼らに、エルサレムから離れず、父の約束を待つようにと命じた。『それは、汝らが私から聞いたものである』と彼は言う。『ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは、これから幾日もたたないうちに、聖なる霊で洗礼を授けられる』」(使徒言行録1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.101
In Evangelii quoque sui fine ita eumdem Dominum loqui ad ipsos Apostolos memorat: Ecce ego, inquit, mitto promissionem Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ab alto (Luc. XXIV) .
PL 20, 911A同じ人は、自分の福音書の終わりにも、同じ主が使徒たち自身にこう語ったと記している。「見よ、私は私の父の約束を汝らの上に送る。汝らは、高みからの力を着せられるまで、都にとどまれ」(ルカ24)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.102
Quamquam ergo nesciat architriclinus Moyses, ex Baptismatis dono tantam gratiam fuisse collatam, quam non ignorabant Apostoli, qui fuerunt ministri sermonis; admiratus tamen saporem Spiritus sancti hydriis inesse Gentilium, laudat sponsi munificentiam, qui tale vinum servaverit Gentibus.
PL 20, 911Aしたがって、世話役モーセは、洗礼の賜物によってこれほどの恩寵が与えられたことを知らない。それは、言葉の奉仕者であった使徒たちが知らなくはなかったものである。それでも彼は、聖なる霊の味わいが異邦人たちの水がめに備わっているのを見て驚き、そのようなぶどう酒を諸国民のために取っておいた花婿の気前のよさを称賛する。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.103
Quod vinum anterioribus nuptiis Judaei habentes, non ad salubritatem suam biberunt, sed inebriati sunt, et perniciosa gravedine sauciati; imbecilliores quippe mentibus, et virtutem divini Spiritus non ferentes: qui autem robustus in fide est, repletus Spiritu sancto, non inebriatur.
PL 20, 911Aこのぶどう酒を、以前の婚礼でユダヤ人たちは持っていたが、自分の救いのために飲んだのではなく、酔いつぶれ、有害な重い酔いに傷つけられた。精神がいっそう弱く、神の霊の力に耐えられなかったからである。しかし、信仰に強く、聖なる霊に満たされた者は、酔わない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.104
Ideo enim praeclarum est poculum Dei inebrians (Ps. XXII) , quoniam sobrias efficit bibentium mentes divini potus ebrietas; unde Apostolus ait: Nolite inebriari vino, sed replemini Spiritu sancto (Ephes. V) .
PL 20, 911B「酔わせる神の杯は見事である」(詩篇22)というのは、神の飲み物の酔いが、飲む者の精神を節度あるものにするからである。それゆえ使徒は言う。「ぶどう酒に酔うな。聖なる霊で満たされよ」(エフェソ5)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.105
Nam et Stephanus Spiritu sancto plenus, non ebrius, vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei (Act. VII) .
PL 20, 911Bステファノもまた、聖なる霊に満たされ、酔ってはおらず、天が開かれ、イエスが神の右にいるのを見た(使徒言行録7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.106
Propterea et beatissimus Petrus ebrietatem detestatus est, dicens (Act. II) : Non enim, sicut vos putatis, inquit, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per Joel Prophetam: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt (Joel II).
PL 20, 911Bだからこそ、いとも福なるペトロも酔いを忌み嫌って、こう言った(使徒言行録2)。「この者たちは、汝らが思うように酔っているのではない。今は昼の第三時なのだから。これは預言者ヨエルを通して言われたことである。『終わりの日々に、と主は言う、私は私の霊の一部をすべての肉の上に注ぐ。汝らの息子たちや娘たちは預言し、汝らの若者は幻を見、汝らの老人は夢を見る』」(ヨエル2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.107
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II) . Nec hoc otiosum est, quod discipuli ait, non Apostoli.
PL 20, 911C「イエスはこれを、しるしの初めとして、ガリラヤのカナで行い」、すなわち諸国民の所有地で、「自らの栄光を現した。弟子たちは彼を信じた」(ヨハネ2)。「弟子たち」と言い、「使徒たち」と言わなかったことも、無意味ではない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.108
Nam ut multitudinem credentium declaret, discipulorum nomen posuit, non Apostolorum. Sunt enim omnes qui credunt, ejus discipuli; sed, ut ait beatus Paulus, numquid omnes Apostoli (I Cor. XII) ?
PL 20, 911C信じる者の多さを示すために、彼は弟子たちという名を置いたのであって、使徒たちとは言わなかった。彼を信じる者はみな彼の弟子だが、福なるパウロが言うように、「みなが使徒だろうか」(一コリント12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.109
Studeamus nunc, et precemur, charissimi, ut post hoc initium signorum quod fecit Dominus Jesus, dando Spiritum Sanctum in cordibus nostris, caetera quoque in nobis perficiat signa virtutum; alii datur enim sermo sapientiae, alii verbum scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu: alii sanitas in uno Spiritu: alii operatio virtutis, alii discretio spirituum, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
PL 20, 911Cいとも愛する者たちよ、主イエスが我々の心に聖なる霊を与えることによって行ったしるしの初めののち、そのほかの力のしるしをも我々のうちに成し遂げてくれるよう、熱心に励み、祈ろう。「ある者には知恵の言葉が、ある者には知識の言葉が、同じ霊によって与えられるからである。ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒やしが、ある者には力ある業の働きが、ある者には霊の識別が、ある者には預言が、ある者には異言の種類が、ある者には言葉の解釈が与えられる」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.110
Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII) . Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctificationem spiritus in timore Dei (II Cor. VII) .
PL 20, 912A「これらすべてを、唯一にして同一の霊が働き、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12)。そこで、いとも愛する者たちよ、「これらの約束を持つ我々は、肉のあらゆる汚れから自らを清め、神への畏れのうちに霊の聖化を完成しよう」(二コリント7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 9.0.111
Sanctum vero Spiritum idcirco ex propriae auctoritatis arbitrio distribuere munera coelestium gratiarum praedicavit Apostolus dicens: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult, et non prout jubetur (I Cor. XII) ; ne quis inimica persuasione suspicari audeat in illa Trinitatis adorandae substantia aliquid esse subjectum, vel minus potens, vel sibimetipsi contrarium; cum sit Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una in omnibus et voluntas pariter, et potestas per omnia saecula. Amen.
PL 20, 912A使徒は、聖なる霊が天の恩寵の賜物を、自らの権威の判断によって分け与えることを、こう言って宣べた。「これらすべてを、唯一にして同一の霊が働き、望むままに一人一人に分け与え、命じられるままにではない」(一コリント12)〔「命じられるままにではない」は一コリント12:11 の本文に無い句で、著者の補いと見える〕。それは、礼拝すべき三位一体のあの実体のうちに、何かが従属しているとか、力が劣るとか、自分自身に反するとかいうことを、敵対的な説得によってあえて疑う者がないようにするためである。父と子と聖なる霊には、すべてにおいて一つの意志があり、また同じく一つの権能があって、それは世々に至る。アーメン。