Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.1
Per omnes divini eloquii libros Filius Dei non solum Deus, sed et homo, ac filius hominis praedicatur.
PL 20, 933A神の言葉のすべての書を通して、神の子は、神としてだけでなく、人として、また人の子としても宣べ伝えられている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.2
Et in veteri quidem Testamento praenuntiatur, atque promittitur, in novo autem demonstratur, et creditur; quoniam vetus Lex, ut ait Apostolus (Hebr. X) , umbra erat futurorum bonorum: illorum quippe bonorum quae compleri noscuntur in Christo, quibus homo humani generis, hodie per beatissimam Virginem natus, redintegravit imaginem, venenato serpentis morsu corruptam: ut cujus opifex a mundi principio fuerat, esset in consummatione saeculi reparator.
PL 20, 933A旧約においては予告され、約束され、新約においては示され、信じられる。使徒が言うように(ヘブライ10)、旧い律法は「来たるべき善いものの影」であった。すなわち、キリストにおいて成就されると知られるあの善いもの――これによって、今日、いとも福なるおとめから生まれた人が、蛇の毒ある咬み傷で損なわれた人類の像を回復したのである。世の初めからその造り主であった者が、世の終わりにその回復者となるためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.3
Quis hanc pietatem digne mirari sufficiat? Quis tantae bonitatis idoneus praedicator existat?
PL 20, 933Bこの慈しみ〔pietas〕を、誰がふさわしく驚嘆するに足りるだろうか。これほどの善の宣べ手として、誰がふさわしい者となりうるだろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.4
Quis protestari sufficiat, immensum, et inestimabilem Deum ob nostram vitam fieri voluisse quod homo est, et universarum virtutum coelestium conditorem ad hujus terrenae carnis humilia descendisse?
PL 20, 933B誰が、公然と証言するに足りるだろうか。限りなく測り知れぬ神が、我々の生命のために、人であるものとなろうと望んだこと、天の諸々の力すべての創造者が、この地上の肉の卑しさへと降ったことを。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.5
Sic tamen homo pro nobis factus est, ut non desineret esse quod Deus est. Nam licet Verbum caro factum sit, ut evangelista testatur (Joan. I) , tamen quia permanet esse quod ante hominem fuerat, additur statim, et habitavit in nobis; quo dicto et habitator ostenditur, et habitaculum pariter demonstratur.
PL 20, 933Bしかしそれでも彼は、神であるものであることをやめることなく、我々のために人となった。福音書記者が証言するとおり、言葉は肉となった(ヨハネ1)が、人であるより前にそうであったものとして留まっているので、直ちに「そして我々のうちに住んだ」と付け加えられる。この言葉によって、住む者も、住まいも、等しく示されているのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.6
Sic ergo coepit esse quod prius non erat, ut non desisteret esse quod erat. Hanc omnipotentiam Filii Dei, et hominis, etiam mater Virgo testatur; quae de Spiritu sancto concipiens, ita Deum et hominem, quem pudico utero gestaverat, edidit, ut apud incorruptam tanti nominis matrem, post divinum partum gloriosior integritas permaneret.
PL 20, 933Bこうして彼は、以前そうでなかったものであり始めたが、そうであったものであることをやめなかった。神の子であり人でもあるこの全能を、母なるおとめもまた証しする。彼女は聖なる霊によって身ごもり、慎み深い胎に宿した神にして人を産んだ。そのため、これほどの名を負う、損なわれぬ母のもとでは、神的な出産ののちにも、いっそう栄光に満ちた純潔が保たれたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.7
Divinum recte diximus partum, quia Deus est iste qui per Virginem natus in carne est; dicente Gabriele archangelo ad eamdem: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I) .
PL 20, 934A我々が「神的な出産」と言ったのは正しい。おとめを通して肉において生まれたこの者は、神だからである。大天使ガブリエルが、その同じおとめに語ったとおりである。「汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれるであろう」(ルカ1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.8
Ex quo enim carnem nostrae fragilitatis assumpsit, idem Filius est hominis qui et Dei; quia non alius ex Maria natus est, quam qui per maternas illapsus aures, uterum Virginis opplevit.
PL 20, 934A実に、我々の弱さの肉を取って以来、神の子であるその者は、人の子でもある。マリアから生まれたのは、母の耳から入り込んでおとめの胎を満たした者とは別の者ではないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.9
Sancto videlicet Spiritu ipse formans hominem suum, siquidem sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX) : habitaculum quippe corporis nostri jam suum, quo habitaculo indutus est; sine ullo damno integritatis maternae, egreditur.
PL 20, 934Aすなわち、聖なる霊によって、彼自身が自らの人を形づくる。「知恵は自分のために家を建てた」(箴言9)とあるとおりである。彼は、すでに自分のものとなった我々の体の住まい――彼はこの住まいをまとったのである――から、母の無傷にいかなる損傷も与えずに出て来る。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.10
Nam beatissima Maria incorruptibilem pariens, et mater, et virgo est. Haec ad demonstrandum incarnationis Filii Dei mysterium breviter dixerim: nunc ad partem venio illius lectionis Evangelicae explanandam, quae jamdudum fuerat aliis incumbentibus praetermissa.
PL 20, 934B実に、いとも福なるマリアは、朽ちることのない者を産んで、母であり、またおとめである。神の子の受肉の奥義を示すために、私はこれを手短に述べておく。さて、先ごろ他の事情が重なって見送られた福音書朗読の部分を、これから説き明かすことに移る。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.11
Nam disseruimus (ut meministis) omnem textum lectionis ejus quae coenantem describit in Bethania Dominum, explanantes discubitum Lazari, rationem loci et temporis, Marthae ministerium, sororis ejus obsequium, unguenti virtutem, rationemque crinium quibus Maria pretioso myro unctos Christi tersit pedes; et quemadmodum Judas pio, debitoque adversarius obsequio, dum patronus pauperum vult videri, furti reus arguitur: sed illud omisimus, vel potius reservavimus, quid inter hoc locutus fuerit Dominus Jesus.
PL 20, 934B諸君も覚えているとおり、我々は、ベタニアで食事をする主を描くあの朗読の全文を論じた。すなわち、ラザロの食卓の席、場所と時の意味、マルタの給仕、その姉妹の奉仕、香油の効力、マリアが高価な香油を塗られたキリストの足を拭った髪の意味、またユダが、敬虔で当然の奉仕に反対し、貧しい者たちの擁護者に見られようとして、盗みの咎で責められたことを説き明かした。しかし、その間に主イエスが何を語ったかは、省いた。いや、むしろ取っておいた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.12
Sine, inquit, eam, sive sinite: utrumque enim et in Graecis, et Latinis exemplaribus invenitur; sed magis congruere videtur sensui cum legitur sinite, etc., propter illa quae pluraliter subsequuntur: pauperes enim semper habetis vobiscum.
PL 20, 935A「彼女を放っておけ〔sine。単数〕」と彼は言う。あるいは「放っておけ〔sinite。複数〕」。ギリシア語の写本にもラテン語の写本にも、両方が見いだされるからである。しかし、「放っておけ」と複数で読むほうが、意味によりよく合うと思われる。あとに複数形で続く言葉のゆえである。「貧しい者たちは、汝らといつも共にいるからである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.13
Quaerendum ergo, dilectissimi, quamobrem ad Judae solius verba pluraliter responderit Dominus, Sinite eam, ut in diem sepulturae meae servet illud: Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper (Joan XII; Math. XXVI; Marc. XIV) .
PL 20, 935Aそれゆえ、いとも愛する者たちよ、問うべきことがある。ユダひとりの言葉に対して、なぜ主は複数形で答えたのか。「彼女を放っておけ。私の葬りの日のために、彼女がそれを取っておくように。貧しい者たちは、汝らといつも共にいるが、私はいつも共にいるのではない」(ヨハネ12;マタイ26;マルコ14)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.14
Admirabilis vere, ac nimium providens Christi patientia! In commune omnibus discipulis loquitur, ut ab adversantis Judae contumelia temperet; neque acriter ut in fraudatorem invehitur, sed dissimulato ejus crimine, quem et Evangelista furem noverat, leni monitu universos pariter instruit; docens interim, illud quod Maria fecerat, necessario erga se celebratum fuisse sepulturae mysterio.
PL 20, 935Aキリストの忍耐は、まことに驚嘆すべきものであり、深い先見に満ちている。彼はすべての弟子に共通に語りかける。敵対するユダを辱めることを控えるためである。詐取する者に対するように、激しく責め立てることはせず、その罪過を覆い隠して――福音書記者は彼が盗人であることを知っていた――穏やかな諭しによって全員を等しく教える。そのかたわら、マリアがしたことが、葬りの奥義〔mysterium〕のために、自分に対して必ず行われるべきことであったと教えるのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.15
Caeterum pauperibus largiendi omni tempore, iis qui vellent esse posse copiam, quia semper nobiscum sint: sibi vero in carne jam non diu a quoquam ministrandum, quia post imminentem Passionem resurgens, continuo susceptum corpus ducturus esset ad coelum.
PL 20, 935Bもっとも、貧しい者たちに施すことは、望む者にはいつでも可能である。彼らはつねに我々とともにいるからである。しかし自分には、肉においてもはや長くは誰からも仕えられることはない。迫る受難ののち復活して、直ちに、まとった体を天へ連れて行こうとしていたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.16
Idcirco autem supradicta lenitate, ac promiscuo monitu, Judae sermones Christus evacuat, ne aut ipsi Judae occasionem excusandi furoris tribueret, aut alicui Apostolorum quidquam scrupuli daret, piam fortasse suspicanti Judae suggestionem; vel certe ne cuiquam postea lecturo, aliquod offendiculum reservaret.
PL 20, 935Bこのようにキリストは、上述の穏やかさと、皆に向けた諭しによって、ユダの言葉を無効にした。ユダ自身に怒りを弁明する機会を与えず、また、ユダの提案をおそらく敬虔なものと思っていた使徒の誰かに少しの疑念も与えず、あるいはまた、後にこれを読む誰かのために、つまずきの種を残さないためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.17
Judas enim licet studio fraudis, et odio Salvatoris, sub praetextu pietatis tamen, illa ipsa fallaciae verba deprompserat: Quare hoc unguentum venumdatum non est, inquit, denariis trecentis, et datum est pauperibus (Joan. XII) ?
PL 20, 935Cユダは、詐欺を働こうとする意図と救い主への憎しみから、しかし敬虔を口実にして、あの偽りの言葉を口にしたのである。「なぜこの香油は、三百デナリで売られて、貧しい者たちに与えられなかったのか」(ヨハネ12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.18
Irreligiosus nimium, et satis importunus dispositor, avari fraudatoris affectum, crimen videlicet proprium, sub specie religionis dum tegere conatur, expressit.
PL 20, 936A信心なきこと甚だしく、まったく無遠慮な差配役である。強欲な詐取者の性根――すなわち自らの罪過――を、信心の装いで覆い隠そうとして、かえってそれを表に出した。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.19
Irreligiosus plane, atque importunus; quia quod ad honorem Christi factum fuerat, non modo superfluum computavit, verum etiam sermone improbissimo reprehendit.
PL 20, 936A信心がないことは明らかで、無遠慮でもある。キリストの栄誉のために行われたことを、余計なものと数えただけでなく、このうえなく不埒な言葉で非難したからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.20
Fraudator etiam; quia, loculum tenens, exportabat ea quae mittebantur ad usus indigentium, sicut evangelista conqueritur (Joan. XII, 6) .
PL 20, 936A詐取者でもある。財布を持ち、貧しい者たちの用に送られるものを持ち出していたからである。福音書記者が嘆くとおりである(ヨハネ12:6)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.21
Avarus quoque; quoniam non satiabatur, stipendia pauperum quotidie subtrahendo, sed et sepulturae Christi pretium in propria ardebat lucra convertere: convertit autem non in momentanea suae cupiditatis lucra, sed salutis detrimenta perpetua.
PL 20, 936A強欲でもある。毎日、貧しい者たちへの給付を抜き取っても満たされず、キリストの葬りの代価さえ、自分の利得に変えようと燃えたからである。しかし彼がそれによって得たのは、束の間の欲の利得ではなく、救いの永遠の損失であった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.22
Siquidem non multo post, universa quae vel impius fur collegerat ex fraudibus perpetratis, vel quae sacrilegus Christi traditor pro mercede iniquitatis acceperat, cum vita pariter amisit.
PL 20, 936Bというのも、その後間もなく、不敬虔な盗人が詐取によって集めたすべてのもの、また冒瀆的なキリストの裏切り者が不法の報酬として受け取ったものを、命とともに失ったからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.23
Nam praedictorum facinorum conscientia strangulatus, mortem debitam laqueo sibimet intulit praeparato, confestim rapiendus ad inferni supplicia.
PL 20, 936B前述の悪事の自覚に絞め上げられて、準備しておいた縄によって、受けるべき死を自らに与え、直ちに冥界の責め苦へと連れ去られることになった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.24
Quod autem unguentum illud ad obsequium profecerit Dominicae sepulturae, idem Salvator in Evangelio Matthaei apertius declaravit: Mittens, inquit, haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI) .
PL 20, 936Bあの香油が主の葬りへの奉仕に役立ったことは、同じ救い主がマタイの福音書でいっそうはっきりと宣言した。「この女は、この香油を私の体に注いで、私を葬るためにそれを行った」(マタイ26)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.25
Quamvis ergo Dominus Jesus conscientiae judex esset, noluit tamen Judam de occultis ejus acrius increpare, ne, quoniam verisimili ratione videbatur locutus, putaretur forsitan injuste correptus; atque hinc iracundiae justam concepisse causam, ut inimicis necandum traderet, quem sine ullo peccamine habuisset infensum.
PL 20, 936B主イエスは良心の裁き主であったが、ユダの隠れた事柄をいっそう厳しく責めることを望まなかった。ユダはもっともらしい理由で語ったように見えたので、不当に叱責されたと思われかねなかったからである。そしてそこから、憤りの正当な理由を抱いたと思われかねなかった。自分には何の過ちもないのに自分に敵意を抱いていた者を、殺すべく敵たちに引き渡す、その理由である〔quem sine ullo peccamine habuisset infensum の係りは定かでない。habere aliquem infensum(誰かを自分に敵意ある者として持つ)と取り、ユダが、過ちの無い自分をキリストが憎んでいたと言い立てうる、の意に解した〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.26
Nihil ergo acerbum Christus voluit pro merito sceleratae mentis illius loqui, ne Judas eum tradere videretur iratus.
PL 20, 937Aそれゆえキリストは、あの邪悪な精神にふさわしいどんな苛烈なことも、語ろうとしなかった。ユダが、怒ったために彼を裏切ったと見えないようにするためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.27
Vult enim Dominus vere justus judex, ut meriti proprii sibi sit causa unusquisque: vult et justum pro sola justitia pati: vult et iniquum, si in malitia perduraverit, reum mortis proprio arbitrio judicari.
PL 20, 937A実に主は、まことに義なる裁き主として、各人が自らの功績〔meritum〕の原因となることを望む。義なる者が、ただ正義のためにだけ苦しむことを望み、また不法な者が、悪意にとどまるなら、自らの決定によって死に値する者として裁かれることを望むのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.28
Figuravit enim Deus hominem, ut Scriptura testatur (Gen. I, 26) , et ad imaginem similitudinis suae fecit illum, et dimisit eum in manu consilii sui. Posuit ante eum ignem, et aquam, dicens: Ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV) .
PL 20, 937A神は、聖書が証言するとおり(創世記1:26)、人を象り、自らの似姿の像に従って彼を造り、彼を自らの判断の手に委ねた。そして彼の前に火と水を置いて言った。「汝は望むものに手を伸ばせ」(集会の書15)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.29
Posuit, inquit, ante hominem Deus aquam, et ignem, id est refrigerium, et poenam; remissionem, et supplicium; vitam, et mortem. Quis, oro, non refugiat supplicium, poenam, et mortem; et eligat refrigerium, remissionem, ac vitam?
PL 20, 937A「神は人の前に水と火を置いた」と聖書は言う。すなわち、安らぎと刑罰、赦免と責め苦、生命と死である。私は問う。責め苦と刑罰と死を避けて、安らぎと赦免と生命を選ばない者が、誰がいるだろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.30
Sed ille fugit mortem qui per itinera graditur vitalium mandatorum; ille donum percipit vitae qui per laborem spiritualium studiorum mortales actus evitat.
PL 20, 937Bしかし死を逃れるのは、生命をもたらす掟の道を歩む者である。生命の賜物を受けるのは、霊的な営みの労苦によって、死に至る行いを避ける者である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.31
Ideoque dictum est: Ecce aqua, et ignis: ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV) ; hoc est opus tuum.
PL 20, 937Bそれゆえ、こう言われた。「見よ、水と火。汝は望むものに手を伸ばせ」(集会の書15)。これがあなたの業である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.32
In manu quippe opera demonstrantur, quia nec tormentis subjici sine crimine possumus, nec praemium sine certamine promereri; dicente Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III) ? et iterum: Quoniam non coronatur quis in agone contendens, nisi legitime certaverit (II Tim. II) .
PL 20, 937B手には、実に業が示されている。責め苦に服させられることは罪過なしにはありえず、報いを得るにふさわしくなることは闘いなしにはありえないからである。使徒が言うとおりである。「怒りをもたらす神は、不義なのか」(ローマ3)。また重ねて言う。「競技で戦う者は、規則どおりに闘わなければ、冠を受けない」(二テモテ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.33
Certamen nostrum contra vitia carnis est, contra cupiditatem pecuniae, contra animi iracundiam: quae sunt arma diaboli, quibus resistendum est utique galea fidei, lorica continentiae, misericordiae clypeo, in quo possimus, ut ait Apostolus, omnia jacula nequissimi candentia exstinguere (Ephes. VI) .
PL 20, 938A我々の闘いは、肉の悪徳に対し、金銭への欲望に対し、心の怒りっぽさに対する闘いである。これらは悪魔の武器であって、使徒が言うように、あの極悪の者の燃える矢をことごとく消すことのできる信仰の兜、自制の胸当て、慈しみの盾をもって、必ず抵抗せねばならない(エフェソ6)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.34
Etenim sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna resistit peccato (Eccli. III, 33) , id est, sicut aqua baptismi salutaris exstinguit flammam gehennae per gratiam, ita eleemosynarum fluvio omnis ille coacervatus post acceptam fidem, peccatorum ignis exstinguitur; si tamen post conversionem, non iterum renovatis criminibus inardescat.
PL 20, 938A実際、「水が火を消すように、施しは罪に抗う」(集会の書3:33)。すなわち、救いをもたらす洗礼の水が恩寵によってゲヘナの炎を消すように、信仰を受けたのちに積もったあの罪の火のすべては、施しの流れによって消される。ただし、回心ののち、再び罪過を新たにして燃え上がることがないかぎりにおいてである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.35
Is enim qui eleemosynis remedium peccatorum poenitens quaerit, debet jam non agere poenitenda, ne quod uno latere exstinguitur, alio succendatur.
PL 20, 938B施しによって罪の癒やしを、悔いて求める者は、もはや悔い改めるべきことを行ってはならない。一方の側で消された火が、他方の側で燃え移ることのないようにするためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.36
Fluvium diximus eleemosynarum, ut largitatem donandi sentires: sed rarus quisque est qui vel rorem spargat eleemosynae suo refrigerio profuturum. Egreditur de ecclesia Christianus, et surdis auribus precantem pauperem praeterit.
PL 20, 938B我々は施しの流れと言ったが、それはあなたが与える気前のよさを感じ取るようにである。だが、自分自身の慰めのために役立つはずの施しの、せめて露だけでも撒く者は、まれである。キリスト教徒は教会から出て行き、聞こえぬ耳で、懇願する貧しい者のそばを通り過ぎる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.37
Ita nos Deus exaudiet obsecrantes, ita inter pericula imminentium barbarorum, auxilio protegi divino merebimur; scriptum est enim (Tob. XII) , bonum esse jejunium cum eleemosyna. Utrumque fieri oportebat ad indignationem Domini mitigandam.
PL 20, 938Bこんなことで、神は懇願する我々の願いを聞き入れるだろうか〔ita … merebimur は平叙文で、「このように〔施しによって〕神は聞き入れ、…守られるにふさわしくなる」とも読める。直前の、貧しい者を素通りするキリスト教徒の叙述を受けた反語と取った〕。こんなことで、迫り来る蛮族の危難のさなかに、我々は神の助けに守られるにふさわしい者となれるだろうか。断食は施しを伴うとき善いと、書かれているからである(トビト記12)。主の怒りを和らげるには、その両方がなされるべきであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.38
Sed jejunare forsitan non potes, et non potes quia non vis: vel certe esurientibus alimenta largire.
PL 20, 939Aだが、あなたはおそらく断食できない。できないのは、望まないからである。それなら少なくとも、飢えた者たちに食べ物を与えよ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.39
Qui tribus horis praeter solitum jejunus esse non potes; poteris profecto intelligere, quid patiatur ille qui per inopiam jejunat invitus, quem jejunare tua crudelitas facit, qui largis dapidus saginatus, nec exiguo cibo famem solari cogitas indigentis.
PL 20, 939A通常より三時間だけ断食することさえできないあなたなら、貧しさのゆえにいやいや断食する者、あなたの無慈悲が断食させている者が何を苦しんでいるかを、きっと理解できるはずである。あなたは豊かなご馳走〔底本は dapidus。dapibus と読む〕で肥え太りながら、わずかな食べ物で困窮する者の飢えを慰めようとも考えないのだから。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.40
Sterilitatem causaris, necessitates praetendis, temporis angustias quereris: turpius illo indigente mendicas; quin potius Deo ingratus existis, dum falso quereris. Sed esto: si sterilitas fuerit, hanc tu solus sentis, quaeso, pauper ille non sentit?
PL 20, 939Aあなたは凶作を口実にし、窮乏を言い立て、時節の厳しさを嘆く。だが、その困窮している者よりも恥ずべき乞食をしている。いやむしろ、偽って嘆くことで、神に恩知らずになっている。しかし、よしとしよう。凶作があるとして、それを感じるのはあなた一人なのか。あの貧しい者は感じないとでもいうのか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.41
Quid, quod argentum novum quotidie lucrari moliris? domos marmoribus exstruis? vestes sericas comparas? monilia auro gemmisque pretiosa mercaris?
PL 20, 939Bそれどころか、あなたは毎日新たな銀を稼ごうと企てているではないか。大理石で屋敷を建て、絹の衣を買い、金と宝石で高価になった首飾りを買い入れているではないか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.42
Pudet dicere, poenitet recordari, quantus numerus rusticorum, de possessionibus praedicta pompa viventium, vel fame sit mortuus, vel eleemosyna Ecclesiae sustentatus.
PL 20, 939B語るのも恥ずかしく、思い出すのも悔やまれるが、前述の見せびらかしのうちに暮らす者たちの所領で、どれほど多くの農民が飢えて死に、あるいは教会の施しによって支えられたことか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.43
Proh dirum nefas! mortui sunt homines in quibus omnis census est possidentis: ita nec praesentis temporis utilitatibus consulunt, dum nimia cupiditate caecati sunt.
PL 20, 939Bああ、恐るべき不道徳よ。人々が死んだ。所有者の全財産は、その人々にかかっているのに〔原文は意が通りにくい。「omnis census est possidentis」を、所有者の財産のすべてがその人々に依っている、の意に解した〕。こうして所有者たちは、あまりの貪欲に目をくらまされて、現在の利益さえ顧みない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.44
A nostris ergo incipientes, charissimi, benefaciamus egentibus ac miseris; victum, potum, vestitum indigentibus ministremus, quia operum talium justus retributor est Dominus; qui cum venerit in majestate sua (Matth. XXV) , regnum coelorum largietur in parte dextera pro merito constitutis nutritoribus inopum: at e contrario inhumanos, atque impios aeternis decernet ignibus concremari, seipsum dicens in pauperibus vel pietate fotum, vel crudelitate neglectum.
PL 20, 939Bそれゆえ、いとも愛する者たちよ、まず我々の身内の者から始めて、困窮する者、惨めな者たちに善を行おう。乏しい者たちに食べ物、飲み物、衣を給しよう。主はこのような行いの正しい報い手だからである。主がその威光のうちに来るとき(マタイ25)、右の側に立つ者として、貧しい者を養った者たちに、その功績に応じて天の国を与える。これに対して、非情な者、不敬虔な者には、永遠の火に焼かれることを決定する。貧しい者のうちにいる自分が、敬虔によって養われたか、無慈悲によって顧みられなかったかを語りながら。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.45
Tantus erga pauperes suos nostri Salvatoris affectus est. Studeamus ergo diligere et in pauperibus Christum, qui nos dilexit per omnia; et qui tamquam bonus pastor, animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X) .
PL 20, 940A我々の救い主の、自分の貧しい者たちへの心遣いは、これほどである。ゆえに、貧しい者のうちにキリストを愛することに努めよう。キリストはあらゆる点で我々を愛し、良い牧者として、自分の命を自分の羊のために捨てた者である(ヨハネ10)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.46
Sed si explanare coepero, quibus officiis dilectionem tuam circa Dominum probes, nescio utrum me ipsum loquentem diligas, nescio utrum me libenter audias: nisi si forte ita religiosus es, ut sicut laetabaris paulo ante in divinis beneficiis, sic etiam praeceptis ejus parere desideres, et amplectaris discere, quae sint exercenda erga Deum dilectionis officia.
PL 20, 940Aしかし、あなたが主への愛を、どのような務めによって証しすべきかを、私が説明しはじめるなら、語る私自身をあなたが愛するのか、私の話を喜んで聞くのか、私は知らない。ただし、たった今、神の恩恵について喜んでいたように、神の戒めに従うことをも望み、神への愛の務めとして何を行うべきかを学ぶことを喜んで受け入れるほどに、あなたが信心深いなら、話は別である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.47
Ipse Dominus loquitur, qualis amor esse in eum debeat uniuscujusque credentis. Qui habet praecepta mea, inquit, et servat ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV) . Perfecte enim ille diligit Deum qui praecepta ejus vel habet in corde, vel custodit in opere.
PL 20, 940A主自身が、信じる者一人一人の主への愛はどのようなものであるべきかを語っている。「私の戒めを持ち、それを守る者、その者が私を愛する者である」(ヨハネ14)と言う。なぜなら、神の戒めを心に持ち、あるいは行いに守る者は、神を完全に愛するからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.48
Nam qui perfunctoria confessione, ore tantum refert divina mandata, et ea nec mente retinet, nec factis servat, nequaquam potest hic dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione (Ps. CX) ; sed necesse est ut cum synagoga populi contemptoris, increpantem Deum audiat per prophetam: Populus hic me labiis diligit, cor vero eorum longe est a me (Is. XXIX; Matth. XV) .
PL 20, 940B実際、おざなりな告白によって、口先だけで神の戒めを述べながら、それを心に留めず、行いで守らない者は、決してこう言うことはできない。「主よ、私は心を尽くして汝を告白する、正しい者たちの会議と集会において」(詩篇110)。むしろ彼は、蔑む民の会堂とともに、預言者を通して神が責める声を聞かざるをえない。「この民は唇で私を愛するが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29、マタイ15)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.49
Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI) . An existimatis quod Deum diligat tepidus, ac negligens christianus, qui idola in possessionibus suis coli permittit; qui fanum daemonis, et aram diaboli stare in contumeliam Dei patitur; qui adulteria, et stupra exercere non desinit; qui aliena quotidie rapit, quotidie concupiscit; necare proximum quibuscumque modis gestiens, quo vel voluptatem, vel cupiditatem suam licentius impleat, licet explere non possit?
PL 20, 940B「惑わされるな。神は侮られない」(ガラテヤ6)。諸君は、生ぬるく怠慢なキリスト教徒が神を愛していると思うのか。自分の所領で偶像が崇められるのを許し、悪霊の神殿と悪魔の祭壇が神への侮辱として立ち続けるのを放置し、姦通と淫行をやめず、毎日他人のものを奪い、毎日欲しがり、隣人をあらゆる手段で殺したがり、それによって快楽と貪欲をより放縦に満たそうとして、満たすことはできないのに。そのような者が、神を愛するというのか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.50
Nam stupri assiduitas luxuriam carnis non cohibet, sed accendit; dicente Propheta: Omnes fornicantes, velut ardens clibanus corda eorum (Osee VII) .
PL 20, 941A実際、淫行を重ねることは肉の放縦を抑えず、かえって燃え立たせる。預言者はこう言う。「みな姦淫する者、その心は燃えるかまどのようだ」(ホセア7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.51
Praedatoris quoque rapacitas non comprimit avaritiam, sed irritat; scriptum est enim: Qui amat pecuniam, non satiabitur pecuniis (Eccl. V) . Nec ille Deum diligit qui non miseretur pauperum, in quibus Christus se vel foveri contestatur, vel negligi.
PL 20, 941A略奪者の強欲もまた、貪欲を抑えず、かえって刺激する。書かれているからである。「金銭を愛する者は、いくら金銭があっても満たされない」(コヘレトの言葉5)。また、貧しい者を憐れまない者は、神を愛していない。キリストは、その貧しい者たちのうちで、自分が養われもし、顧みられなくもなると証言している。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.52
Quod enim non fecistis, inquit, uni ex minimis his, nec mihi fecistis (Matth. XXV) . Et Joannes apostolus in epistola sua loquitur: Qui viderit fratrem suum in necessitate constitutum, et clauserit viscera sua ad eum, non est charitas Dei in illo (I Joan. III) .
PL 20, 941A「汝らが、これら最も小さい者の一人にしなかったことは、私にもしなかったのである」(マタイ25)と言う。また使徒ヨハネはその書簡で語る。「自分の兄弟が窮乏の中にいるのを見ながら、その者に対して自分の心の奥底を閉ざす者には、神の愛はない」(一ヨハネ3)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.53
Mentitur ergo se amare Christum qui eum in egeno non diligit, qui dilectionem quam promittit verbis, negat operibus. Studeat igitur unusquisque factis misericordiae approbare quod Deum diligat, ut dilectio Dei mundet eum ab omni peccato.
PL 20, 941Bしたがって、貧しい者のうちにキリストを愛さない者は、キリストを愛していると偽っている。言葉で約束する愛を、行いで否定しているのである。ゆえに各人は、慈しみのわざによって、神を愛していることを証しすることに努めるべきである。神への愛が、その者をすべての罪から清めるように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.54
Vis autem nosse, quantum eleemosynae sublevent onera peccatorum? Audi consilium quod peccatori diviti ingerit propheta Daniel: Nunc, inquit, rex, consilium meum placeat tibi; iniquitates tuas eleemosynis redime, et peccata tua miserationibus pauperum (Dan. IV) .
PL 20, 941Bあなたは、施しが罪の重荷をどれほど軽くするかを知りたいか。罪ある富者に預言者ダニエルが与える助言を聞け。「王よ、私の助言が汝の気に入るように。汝の不法を施しによって贖い、汝の罪を貧しい者たちへの憐れみによって〔贖え〕」と彼は言う(ダニエル4)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.55
Sed forte vel tibi, vel filiis tuis servatum aestimas quod pauperibus negas. Nolo sis tam periculose sollicitus; nescis enim quid pariat subsequens dies.
PL 20, 941Bしかし、あなたはおそらく、貧しい者に拒むものを、自分か子らのために取っておくと考えているのだろう。そんなに危うい心配をするのは、私は望まない。次に来る日が何を生むか、あなたは知らないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.56
Deus noster potens est et illis dare, sicut et tibi; quinimmo quidquid largitus pauperibus fueris, et tibi, et tuis liberis contulisti. Deesse nihil poterit eis quibus Christum comparticipem feceris. Novit retribuere qui se in pauperibus testatur accipere.
PL 20, 941C我々の神は、あの者たち〔子ら〕にも、あなたにも与える力がある。いやむしろ、貧しい者に施すものは何であれ、あなたにも、あなたの子らにも与えたことになる。あなたがキリストを〔財産の〕共同の分け前にあずかる者とした者たち〔子ら〕には、何も欠けることはありえない。貧しい者のうちに自分が受けていると証言する者は、報いることを知っている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.57
Securus dona; est enim repensor idoneus qui coelorum regna promittit. Loquitur Scriptura divina: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Deum (Eccli. XXIX) ; hoc est dixisse: vende patrimonium, et eme patrocinium; cujus interventu certus de impetrata venia, venturum Judicem liber merearis aspicere.
PL 20, 942A安んじて施せ。天の国を約束する者は、ふさわしい報い手だからである。神の書物はこう語る。「施しを貧しい者の心に閉じ込めよ。そうすれば、その施しが汝のために神に祈り求める」(集会の書29)。これは、こう言ったのと同じである。財産を売って、後ろ盾を買え。その取りなしによって、赦しを得たと確信し、来たるべき裁き主を、恐れなく見るにふさわしい者となるように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.58
In Evangelio autem: Si vis perfectus esse, ait, vende omnia tua, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX) .
PL 20, 942A福音書ではこうである。「もし完全になりたいなら、汝の持ち物をすべて売り、貧しい者に与えよ。そうすれば、汝は天に宝を持つ。そして来て、私に従え」と彼は言う(マタイ19)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.59
Si omnia erogare praecipimur, advertamus, quis reatus exspectet eos, atque eas, quibus sericae, et purpureae, et auratae vestes in usu sunt, si nudos qualicumque indumento non texerint.
PL 20, 942Aすべてを分け与えるよう命じられているのなら、絹や紫や金糸の衣を普段身につけている男女が、裸の者にどんな衣でもまとわせなかったなら、どれほどの罪責が彼らを待ち受けているかを考えよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.60
Quaedam feminae onerant auro, et margaritis, vel sua, vel filiarum membra; et aridis manibus praetereunt inopum precantium turbas.
PL 20, 942Bある女たちは、自分や娘たちの体を金と真珠で重くしながら、乾いた手で、祈り求める貧しい者たちの群れのそばを通り過ぎる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.61
Brutis quoque animalibus, equis, ac mulis, ex argento, et auro subtilia ornamenta componunt; et homini ad imaginem Dei facto vilissima vel vestimenta, vel alimenta non tribuunt.
PL 20, 942B彼女らは、理性なき動物である馬や騾馬のためには、銀と金の精巧な飾りをこしらえ、神の像に〔かたどって〕造られた人間には、ごく粗末な衣服も食物も与えない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.62
Et existimant se aliquam requiem in die judicii invenire, nisi vel de caetero opera pietatis arripiant? Obsecro vos, misericordes simus in pauperes, ut et ipsi juxta Domini eloquium (Matth. V) misericordiam consequamur.
PL 20, 942Bそれなのに彼女らは、これから先でも敬虔のわざに取りかからないなら、裁きの日に何らかの安らぎを見いだせると考えるのか。諸君に願う、貧しい者に慈しみ深くあろう。我々自身も、主の言葉(マタイ5)のとおり、慈しみに与れるように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.63
Et divites, et mediocres, certatim debent eleemosynas dare pro viribus: Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus (I Tim. VI) . Nudus exivi, ait sanctus Job, de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram (Job. I) .
PL 20, 942B富める者も中程度の者も、力に応じて、競って施しを与えるべきである。「我々は何も世に持ち込まなかったし、何かを持ち出すこともできない」(一テモテ6)。「私は裸で母の胎から出た。裸でまた地に帰ろう」と聖なるヨブは言う(ヨブ記1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.64
Hoc secum quisque portat ex facultatibus quas accepit, quod in opus religionis impenderit, quod pro dilectione Dei fecerit, praeceptis ejus obtemperans; dicetur enim in die judicii: Ecce homo, et opera ejus; non dicetur: Ecce homo, et potentia ejus, et divitiae ejus, et haeredes ejus.
PL 20, 943A各人が、自分の受けた資力のうちから携えていくのは、宗教的なわざに費やしたもの、神への愛のゆえに、その戒めに従って行ったものである。裁きの日には、こう言われるからである。「見よ、人とそのわざを」。「見よ、人とその権勢、その富、その相続人を」とは言われない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.65
Opera requirit qui praecepta commisit; misericordiae repensor est qui docuit pietatem, qui dilectionem sui in praeceptorum probari custodia praefinivit. Nam sibi praestitum reputat quidquid egeno praestitum erit.
PL 20, 943A戒めを与えた者は、わざを求める。敬虔を教えた者は、慈しみに報いる者である。自分への愛が戒めを守ることによって証しされるよう定めた者である。貧しい者に施されたものは何であれ、自分に施されたものと見なすからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 13.0.66
Unde alibi legimus: Qui miseretur pauperis, Deo fenerat (Prov. XIX) . Et plane fenerat; recipiet enim magna pro modicis, et coelestia pro terrenis ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regnum cum Patre, et cum Spiritu sancto, permanet in omnia saecula.
PL 20, 943Aそれゆえ、我々は別の箇所でこう読む。「貧しい者を憐れむ者は、神に貸す」(箴言19)。まことに貸すのである。少ないものに代えて大きなものを、地上のものに代えて天のものを、永遠の神の子自身から受けるからである。その国は、父と聖なる霊とともに、世々に続く。