Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.1
Deus loquitur per prophetam: Ecce ego facio coelum novum, et terram novam: et luna lucebit sicut sol, et sol septies tantum (Isa. LXVI, XXX) .
PL 20, 861A神は預言者を通して語る。「見よ、私は新しい天と新しい地を造る。月は太陽のように輝き、太陽は七倍に輝く」(イザヤ66:30)〔刷りの引照の節は無い。引かれた句はイザヤ65:17(66:22)とイザヤ30:26〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.2
Quamvis elementorum futuram renovationem praedicet post hujus saeculi finem, ipsa utique creatura, ut ait Apostolus, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII) .
PL 20, 861B世の終わりのあとに諸元素が将来刷新されることを告げているにしても、被造物そのものは、使徒の言うように、「滅びの隷属から解放されて、神の子らの栄光の自由に入る」であろう(ローマ8)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.3
Neque enim, charissimi, vel elementa sic deficient, ut non sint, vel nos sic moriemur, ut non meliorati surgamus: tamen et hoc die promissionem Domini cernimus esse completam; renovatas ad instar coeli et terrae neophytorum animas intuentes, et corpora.
PL 20, 861Bいとも愛する者たちよ、諸元素が存在しなくなるほどに滅びるのでも、我々が良くなって立ち上がらないほどに死ぬのでもない。それでもなお、今日もまた主の約束が成就したことを我々は見る。天と地に似て、新受洗者たちの魂と体が新しくされているのを見るからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.4
Lunam quoque, id est Ecclesiam, quae in pace crescit, in persecutione minuitur (minuitur autem globo plenitudinis, non lumine claritatis), nunc eam sicut solem cernimus per totum splendere orbem.
PL 20, 861B月、すなわち教会は、平和のうちに増し、迫害のうちに欠ける(欠けるのは満ちた円盤において欠けるのであって、光の明るさ〔claritas〕において欠けるのではない)。我々は今、その月が太陽のように全世界に輝くのを見る。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.5
Caeterum quod Sol justitiae Christus septies tantum terris hodie luceat, quam lucebat, radii ejus testes sunt, qui illuminant omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) .
PL 20, 861B他方、正義の太陽であるキリストが、今日、以前に照らしていたより七倍に地を照らしていることは、「この世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1)その光線が証人である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.6
Nunc enim coruscat ex ipso igneus ille Spiritus septiformis, qui velut ignis sedit super Apostolos (Act. II) , et ardet hodie in unoquoque credentium.
PL 20, 861C実に今、彼から、あの火のような七重の霊が輝き出ている。それは使徒たちの上に火のように留まり(使徒言行録2)、今日も信じる者の一人ひとりの内に燃えている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.7
Nam priusquam pateretur ac resurgeret Christus, notus erat tantum in Judaea Deus (Ps. LXXV) , nunc in omnes gentes fulgor claritatis Dominicae pertransit.
PL 20, 861Cというのは、キリストが受難し復活する前には、神はユダヤでだけ知られており(詩篇75)、今は主の栄光の輝きが諸国民すべてのもとへ及んでいるからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.8
A summo enim coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Ps. XVIII) . Ergo, quoniam reparatus est hodie mundus, agamus exsultantes natalem reformationis mundi.
PL 20, 862A「天の果てからその出立があり、その巡りは天の果てに至る。その熱から身を隠す者はない」(詩篇18)。したがって、世界が今日回復されたのだから、世界の刷新の誕生日を、喜び躍りながら祝おう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.9
Hic est dies quem fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in eo (Ps. CXVII) . Mundi vero natalem cum dico, nostrum dico, qui renati sumus in Christo, qui eramus ante viventes quidem peccato, mortui autem justitiae, et nunc iniquitatibus criminum mortui pristinorum, vivere Deo jam coepimus, conformes effecti primum mortis, deinde resurrectionis Christi.
PL 20, 862A「これは主が造った日である。この日に我々は喜び躍り、楽しもう」(詩篇117)。世界の誕生日と言うとき、私が言うのは、キリストにおいて新たに生まれた我々のものである。我々は以前、罪に生きながら正義には死んでいた者であったが、今は以前の罪過の不法に対して死んで、すでに神に生き始めた。まずキリストの死に、次いで復活に、かたどられて同じ姿になったのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.10
Consepulti enim sumus cum ipso per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus diem festum celebrantes, et gloriantes in cruce Domini nostri Jesu Christi, qui acceptus decima die mensis primi, quartadecima die ad vesperum mundi a Judaeis immolatus est.
PL 20, 862A実に、我々は洗礼によって死へと彼とともに葬られた。それは、キリストが死者の中から復活したように、我々もまた命の新しさの中を歩むためであり、祝日を祝い、我々の主イエス・キリストの十字架を誇るためである。彼は第一の月の10日に取り分けられ、14日の夕べ、すなわち世界の夕べに、ユダヤ人たちによって屠られたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.11
Sed quid significet ille decimus dies, quid quartus decimus, ut promissioni hesternae satisfaciam, prout Dominus largiri dignabitur, explanabo.
PL 20, 862Bしかし、あの10日目が何を意味し、14日目が何を意味するかを、昨日の約束を果たすために、主が与えることをよしとするかぎり、説き明かそう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.12
Ait Deus sancto Moysi: Loquere ad omnem synagogam filiorum Israel, dicens: decima mensis hujus sumat unusquisque ovem per domos familiarum, ovem per singulas domos.
PL 20, 862B神は聖なるモーセに言う。「イスラエルの子らの全会堂に語れ。この月の10日に、各自は家族ごとに羊を取れ。家ごとに羊を取れ」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.13
Quod si pauci erunt in domo, ita ut non sufficiant ad ovem, assumet secum vicinum proximum suum, secundum numerum animarum: unusquisque quod sufficiat sibi computabit in agno.
PL 20, 862B「もし家にいる者が少なく、羊一匹に足りないなら、隣の近い者を自分のもとに迎えるであろう。魂の数に応じてである。各自は、自分に足りるだけを子羊の中に数えるであろう」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.14
Agnus autem perfectus, masculus, anniculus erit vobis: ab agnis, et haedis sumetis: et erit vobis servatus usque in quartam decimam mensis hujus: et occident illum omnis multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperum.
PL 20, 862B「子羊は、汝らにとって、完全で、雄で、一歳のものとなるであろう。汝らは子羊と子山羊の中から取るであろう。それはこの月の14日まで、汝らのために取っておかれる。イスラエルの子らの会堂の全群衆は、夕べにそれを屠るであろう」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.15
Et sument de sanguine, et imponent super duos postes, et super limen in domibus, in quibus manducaturi sunt eum (Exod. XII) . Multiformis sapientia Dei ita per Legem loquitur, ut iisdem dictis futura praenuntiet, quibus fieri salubriter jubet instantia.
PL 20, 862C「そして彼らは血を取り、それを食べる家々の二本の門柱と鴨居の上に塗るであろう」(出エジプト記12)。神の多様な知恵は、律法を通してこのように語る。差し迫ったことを救いのために行えと命じるその同じ言葉で、将来のことを予告するのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.16
Judaeos tunc in his observationibus secuturae veritatis umbra salvavit: significans pariter quod eorum posteri, beneficiorum immemores divinorum, ipsum advenientem trucidaturi essent, cujus sub umbra salvati sunt.
PL 20, 863A当時ユダヤ人たちを、これらの定めの中で、来たるべき真理の影が救った。それは同時に、彼らの子孫が神の恩恵を忘れて、その影の下で救われたその者が到来したときに殺すことになる、と示していた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.17
Ab ipsis enim Christus in hunc mundum veniens, sicut ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII) ; cujus Agni nos sanguinem (signum videlicet Passionis) vel in duobus postibus, seu fide, et opere, seu corde, et ore; vel in liminaribus habentes nostrarum frontium ab omni incursu saevientis plagae protegimur.
PL 20, 863A実に、キリストはこの世に来て、彼ら自身によって「屠られる羊のように引かれていった」(イザヤ53)。我々はその子羊の血(すなわち受難のしるし)を、二本の門柱——すなわち信仰と行い、あるいは心と口——に、また額の鴨居に持つことによって、荒れ狂う災いのあらゆる襲撃から守られている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.18
Quod autem decima die agnus accipitur, et quartadecima immolatur, hoc significari perspicio, quia Judaeorum populus Filium Dei in Decalogo Legis acceptum, et post transmigrationem Babylonis, sicut scriptum est (Matth. I) , quartadecima generatione nascentem, crucifixurus esset ad vesperum.
PL 20, 863A10日目に子羊が取られ、14日目に屠られることは、次のことを意味していると私は見て取る。ユダヤの民は、律法の十戒において受けた神の子を、またバビロン移住ののち、書かれているとおり(マタイ1)、14世代目に生まれる者を、夕べに十字架につけようとしていたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.19
Ad vesperum autem, sive hujus mundi, quia novissimis temporibus saeculi passus est; sive etiam ad ipsius solis occasum, quoniam crucifixo Domino occidit sol.
PL 20, 863B夕べにとは、この世界の夕べのことであり、世の終わりの時に彼が受難したからである。あるいはまた、太陽そのものの日没のことでもあり、主が十字架につけられたとき太陽が沈んだからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.20
Meridie namque ab hora sexta tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII) . Quid potuit esse tam vesperum?
PL 20, 863B「正午、第六の時から第九の時まで、全地の上に闇が生じた」(マタイ27)。これほど夕べと言うにふさわしいことがあろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.21
Nec illud otiosum putes, quod cum superius imperativo modo dictum sit, sumant ovem per domos, infra indicativo modo pronuntietur, occident eum omnis multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperam. Occident, ait; non, occidant.
PL 20, 863B次のことも無意味だと思ってはならない。上では命令法で「家ごとに羊を取れ」と言われているのに、後では直説法で「イスラエルの子らの会堂の全群衆は夕べにそれを屠るであろう」と告げられていることである。「屠るであろう」と彼は言う。「屠れ」とは言わない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.22
Synagoga quippe Judaeorum quod erat crudeliter factura, praedictum est; non, ut fieret, jussum est: nec ideo factum est, quia praedictum erat; sed ideo praedictum est, quia erat futurum; ut praescientiam suam Deus in his quae per libertatem arbitrii hominum futura erant, ostenderet.
PL 20, 863B実に、ユダヤ人の会堂が残酷にもなそうとしていたことは、予告されたのであって、行うよう命じられたのではない。予告されたから行われたのでもなく、将来そうなるから予告されたのである。それは、人間の自由意志によって将来起こることにおいて、神が自らの予知を示すためであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.23
Libertatem diximus arbitrii, quia voluerunt Judaei facere quod fecerunt: et utique si noluissent, non fecissent.
PL 20, 863C我々が自由意志と言ったのは、ユダヤ人たちが自分のしたことを望んだからであり、もし望まなかったなら、決してしなかったであろうからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.24
Certe ingentis sacrilegii est vel cogitare, quod Deus, qui non solum bonus et justus, sed ipsa bonitas est, et ipsa justitia; vel jubeat aliquid, vel cogat fieri, quod factum damnet.
PL 20, 863C善く義であるだけでなく、善性そのもの、正義そのものである神が、何かを命じ、あるいは行わせて、行われたことを断罪する——そう考えることさえ、確かに重大な冒瀆である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.25
An fortasse putamus, quia si poenituissent Israelitae, aliter omnipotens Filius Dei salvare non potuerit mundum? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34) ?
PL 20, 864Aあるいは我々はこう考えるのだろうか。もしイスラエル人たちが悔い改めていたなら、全能の神の子は別の仕方では世界を救えなかったであろう、と。「実に、誰が主の思いを知ったか。誰が彼の助言者であったか」(ローマ11:34)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.26
Considera in Evangelio, quomodo exspectaverit Christus poenitentiam Judaeorum; ubi exprobrat civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quod non egerint poenitentiam: Vae tibi, inquit, Chorozaim! vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim utique in cilicio et cinere sedentes poenitentiam egissent.
PL 20, 864A福音書で、キリストがユダヤ人たちの悔い改めをどのように待ったかを考えよ。そこで彼は、自分の力あるわざが最も多く行われた町々が悔い改めなかったことを非難する。「災いあれ、汝コラジンよ。災いあれ、汝ベトサイダよ。汝らのもとで行われた力あるわざが、ティルスとシドンで行われていたなら、とうの昔に粗布と灰の中に座って悔い改めていたであろう」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.27
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum extolleris, usque in infernum demergeris, inquit; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, mansissent utique usque in hodiernum diem; sed tamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam vobis (Matth. XI; Luc. X) .
PL 20, 864A「しかし、私は汝らに言う。裁きの日には、ティルスとシドンのほうが汝らよりも軽く扱われる。また汝、天にまで上げられたカファルナウムよ、冥界にまで落とされる」と彼は言う。「汝のもとで行われた力あるわざがソドムで行われていたなら、ソドムは今日の日まで残っていたであろう。しかし私は汝らに言う。裁きの日には、ソドムの地のほうが汝らよりも軽く扱われる」(マタイ11;ルカ10)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.28
Praescientia quidem Dei non fallitur; sed nec homini concessa semel voluntatis libertas aufertur, ne nihil de eo judicare possit qui liber non fuerit in agendo. Pertinaciam mali damnat Deus conversionem poenitentis amplectitur.
PL 20, 864B神の予知は欺かれることがない。だが、人に一度与えられた意志の自由も取り去られない。さもなければ、行うことにおいて自由でなかった者について、何も裁けないことになるからである。神は悪の頑固さを断罪し、悔い改める者の回心を抱きしめる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.29
Sed dicas: Numquid mentiri potuit Deus, qui facturos cos praedixerit quod fecerunt? Quanta sit virtus omnipotentiae ejus non assequimur, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt (Rom. IV, 17) .
PL 20, 864Bだが、あなたは言うかもしれない。彼ら〔底本は cos。eos と読む。ミーニュの脚注が挙げる写本の読みも eos とする〕がしたことを行うだろうと予告した神が、偽ることがありえたのか、と。神の全能の力がどれほどのものか、我々は捉えきれない。神は「存在しないものを、存在するもののように呼ぶ」者である(ローマ4:17)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.30
Mentiri eum putaremus potuisse, si ea quae praedixit, impleta non fuissent. Ergo et Ninivitis mentitus est? Dixit enim, adhuc triduum, et Ninive evertetur (Jonae III, sec. LXX) : et eversa non est, quia poenitentiam egit in praedicatione Jonae. Sed intellige.
PL 20, 864B予告したことが成就しなかったなら、神は偽ることができたと我々は考えるだろう。ではニネベの人々にも偽ったのか。実に神は言った。「あと三日あれば、ニネベは覆される」(ヨナ3、七十人訳による)。だが覆されなかった。ヨナの宣教で悔い改めたからである。しかし、理解せよ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.31
Sermo Dei gladius est ex utraque parte acutus (Hebr. IV). Ninive aliter evertenda fuerat, et eversa est aliter. Evertenda fuerat excidio, si permansisset in sua nequitia: eversa est iniquitas ejus, quia poenituit.
PL 20, 864C「神の言葉は、どちらの側も鋭い剣である」(ヘブライ4)。ニネベは別の仕方で覆されるはずであったが、別の仕方で覆された。もし自らの邪悪にとどまっていたなら、滅亡によって覆されるはずであった。だが、その不法が覆されたのである。悔い改めたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.32
Sicut distat coelum a terra, dicit Deus hominibus, ita distant sensus mei a sensibus vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Is. LV) .
PL 20, 865A「天が地から離れているように、私の思いは汝らの思いから、私の考えは汝らの考えから離れている」と、神は人々に言う(イザヤ55)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.33
Scriptum est: Altiora te ne quaesieris, et sublimiora te ne scrutatus fueris; multos enim supplantavit suspicio eorum (Eccli. III, 22) .
PL 20, 865A書かれている。「汝より高いものを求めてはならず、汝より崇高なものを探ってはならない。多くの者を、その憶測が足元からすくったからである」(集会の書3:22)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.34
Justum itaque crede Dominum, charissime, et verum, et pium in omnibus dictis, atque operibus suis, ut perfectam sapientiam consequaris.
PL 20, 865Aだから、いとも愛する者よ、主がそのすべての言葉と業において義であり、真実であり、慈しみ深いと信じよ。それは、あなたが完全な知恵に至るためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.35
Agnus enim perfectus, masculus, inquit, anniculus erit vobis (Exod. XII) : ut nihil mediocre de perfecto sentias, nihil infirmum de masculo, nihil de anniculo semiplenum. Perfectus est, quia in eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II) .
PL 20, 865A「子羊は、汝らにとって、完全で、雄で、一歳となる」と彼は言う(出エジプト記12)。それは、完全なものについて中途半端なものを、雄について弱いものを、一歳について半ば満ちたものを、あなたが思わないためである。完全であるのは、「彼の内には神性の充満がすべて、体をもって宿った」(コロサイ2)からである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.36
Masculus est, quippe quia vir nasci dignatus est ex Virgine, ut sexui utrique consuleret. Anniculus est, quia post illud Baptismum quod pro nobis in Jordane susceperat, usque ad Passionis suae diem unius anni tempus impletur; et ea tantum scripta sunt in Evangeliis quae in illo anno vel docuit, vel fecit, nec ipsa tamen omnia.
PL 20, 865B雄であるのは、おとめから男として生まれることをよしとして、両方の性に配慮したからである。一歳であるのは、ヨルダンで我々のために受けたあの洗礼ののち、自らの受難の日まで、一年の時が満ちるからである。福音書に書かれているのは、その一年の間に教えた、または行ったことだけであり、それさえすべてではない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.37
Sic enim dicit Evangelista Joannes: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, eorum quippe quos post Baptismum scribitur elegisse, quae non sunt scripta in hoc libro: haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam aeternam habeatis in nomine ejus (Joan. XX) .
PL 20, 865B実に福音書記者ヨハネはこう言う。「イエスは、弟子たちの目の前で、ほかにも多くのしるしを行った」、すなわち洗礼のあとに彼が選んだと書かれている者たちの前でである。「それはこの書には書かれていない。これらが書かれたのは、汝らがイエスは神の子キリストであると信じるため、また信じて、その名において永遠の生命を持つためである」(ヨハネ20)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.38
De his autem quae ante illum gessit annum, sic idem Joannes in postremis sermonibus libri testatur: Sunt autem et multa alia quae fecit Jesus; quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros qui scriberentur (Joan. XXI) .
PL 20, 866A一方、彼がその一年より前に行ったことについては、同じヨハネが書の最後の言葉でこう証言する。「イエスの行ったことは、ほかにも多くある。もしそれを一つ一つ書くなら、世界そのものも、書かれる書物を収めきれないであろうと私は思う」(ヨハネ21)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.39
Solus plane Lucas evangelista memoravit praeteriens, quod duodecim annorum praedictus Dominus Jesus in templo repertus sit a parentibus, sedens in medio doctorum, audiens eos, et interrogans, et quod dixerit parentibus: Quid quaerebatis me? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Luc. II) ?
PL 20, 866A確かにただ福音書記者ルカだけが、通りすがりに記している。先に述べた12歳の主イエスが、神殿で両親に見いだされ、教師たちの真ん中に座って、彼らの話を聞き、また問うていたこと、そして両親にこう言ったことを。「なぜ私を捜していたのか。私が私の父のものの中にいるはずであることを、知らなかったのか」(ルカ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.40
Hic est annus Domini acceptus, quem ex Isaiae libro de persona sua scriptum in synagoga legens Dominus Jesus ait: Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21) .
PL 20, 866Aこれが主に受け入れられる年である。主イエスは、イザヤの書の中の自分自身について書かれた箇所を会堂で読んで、言った。「今日、この聖書の言葉は、汝らの耳に成就した」(ルカ4:21)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.41
Hic est annus, cujus coronam (victorialem quippe circulum operibus bonitatis Christi benedicendum) Propheta laetus nuntiavit in psalmo: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate (Ps. LXIV) : corda nempe credentium populorum, percepto semine verbi vitae, fructu etiam centesimo redundabunt.
PL 20, 866Bこれが、その冠を(キリストの善性の業によって祝福されるべき勝利の輪を)預言者が喜んで詩篇の中で告げた年である。「汝は、汝の慈愛の年の冠を祝福し、汝の野は豊かさで満たされる」と預言者は言う(詩篇64)。信じる民の心は、生命の言葉の種を受けて、百倍の実をさえ結んで満ちあふれるであろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 3.0.42
Quod si in cruce simul cum Christo pendentium latronum fractis cruribus, ideo Salvatoris crura fracta non sunt, sicuti sanctus evangelista testatur; ut Scriptura impleretur, quae ait: Os non confringetur ex eo (Joan. XIX) : debuit juxta praedictam rationem Agnus iste Dei anniculus immolari, ut omnia quae de illo scripta sunt, complerentur in ipso, cui est omnis honor, virtus et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 866Bところで、十字架でキリストとともに吊るされていた強盗たちの脛が折られたのに、救い主の脛が折られなかったのが、聖なる福音書記者の証言するとおり、「その骨は砕かれない」と言う聖書が成就するためであった(ヨハネ19)のなら、先に述べた道理に従って、この神の子羊は一歳で屠られなければならなかった。彼について書かれたことがすべて、彼において成就するためである。彼に、すべての誉れと力と栄光が、父とともに、聖なる霊とともに、万物に先立って、今も、いつも、世々にわたってあるように。アーメン。