Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.1
Post illius finem tractatus quem dilectioni vestrae intulimus usque ad hesternum diem de Exodi libro, ubi Lex celebrandae paschae describitur; nunc aliquid de Evangelii lectione, quae paulo ante decursa est, adjuvante Domino, disseramus: ut eumdem Deum tam veteris esse Instrumenti auctorem, quam novi, rebus ipsis testantibus comprobemus.
PL 20, 886A諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に向けて我々が昨日まで行ってきた、出エジプト記の書についての講話――そこには過越を祝うべき律法が記されている――が終わったので、今や、少し前に朗読された福音書の朗読について、主の助けを得ながら、いくらか論じよう。それは、同じ神が旧約の著者であるとともに新約の著者でもあることを、事実そのものが証しするところによって証明するためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.2
Audivimus enim quod Salvator humani generis Jesus ierat invitatus ad nuptias, ibique aquam in vini saporem, naturamque convertit. Habet plane et ipsa historia ordinem veritatis.
PL 20, 886Bというのも、我々は聞いた。人類の救い主イエスが婚礼に招かれて出向き、そこで水をぶどう酒の味に、また本性に変えたことを。この出来事そのものにも、まさに真理の秩序がある。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.3
Nam et nuptias idem qui ab initio instituerat, benedixit (Gen. II) ; et creaturam quam fecerat, in id quod voluit, sua potestate convertit.
PL 20, 886B実際、初めから婚礼を定めた同じ者が婚礼を祝福し(創世記2)、自らが造った被造物を、望んだものへと自らの権能によって変えたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.4
Ac de virtute quidem Dei omnipotentis nulla in facto dubietas poterit animae fideli subrepere: isse tamen illum ad festivitatem nuptiarum, id est in domo epulationis, quispiam nostrum non sine ratione mirabitur.
PL 20, 886B全能の神の力については、この出来事を前にして、信仰ある魂に疑いが忍び込むことはあり得ないであろう。しかし、彼が婚礼の祝宴に、すなわち饗宴の家に赴いたことを、我々のうちの誰かが不思議に思うとしても、理由の無いことではない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.5
Enimvero, charissimi, pene omnis Evangeliorum textus, Dominum Christum inter homines conversantem desperatis rebus opem contulisse insinuat, et quam maxime moeroribus adfuisse: dum blasphemantes Judaeos increpat, dum Scribas et Pharisaeos fallaciae, doli, avaritiae reos, vanitatisque coarguit (Luc. XI) ; dum civitatibus exprobrat incredulis, ac minatur (Matth. XI) ; dum spiritus torquet immundos (Luc. VIII) , ut imagini suae captivatae subveniat, et expulsis daemoniis salubritati restituat mentes obsessas; dum leprosos supplicantes emundat (Luc. XVII) ; dum paralyticos, linguae solius qua precarentur viventes officio, reformat potius, quam curat (Matth. IX) ; dum tempestate maris periclitantibus, ipse super aquas ambulans, securus tranquillator adventat (Matth. XIV) ; dum vel caecatis oculis donum lucis amissae redintegrat, vel a nativitate caecis novum lumen infundit (Luc. XVIII; Joan. IX; Matth. IX) ; dum inter moestas aegrotantium turbas medendi peritus adsistit; dum luctus varios obsecrantium parentum dimovet, vel morientes eorum charos sanitati restituens, vel mortuos vitae (Luc. VII; Joan, XI) .
PL 20, 887A実に、いとも愛する者たちよ、福音書の記述はほぼすべて、主キリストが人々のあいだで過ごしつつ、望みを失った者たちに助けを施し、とりわけ悲しみのある者のそばにいたことを示している。すなわち、冒瀆するユダヤ人たちを叱り、律法学者とファリサイ派の人々を、偽りと欺きと貪欲の咎ある者、また虚栄の者として論破し(ルカ11)、信じない町々をなじって威嚇し(マタイ11)、汚れた霊たちを苦しめ(ルカ8)、捕らわれた自らの像を助けるために、悪霊を追い出して、取りつかれた精神を健やかさへと戻し、懇願するらい病の人々を清め(ルカ17)、祈るための舌の働きだけで生きている中風の人々を、癒やすというよりむしろ造り直し(マタイ9)、海の嵐で危うくなっている人々のもとへ、自ら水の上を歩いて、悠然と静める者として来て(マタイ14)、あるいは目を塞がれた人々に失われた光の賜物を回復し、あるいは生まれつき盲いた人々に新しい光を注ぎ(ルカ18;ヨハネ9;マタイ9)、病む者たちの悲しむ群衆のただ中に、癒やしの術に通じた者として立ち、願う親たちのさまざまな悲しみを取り除き、その愛する者たちが死にかけていれば健やかさに、死んでいれば生命に戻す(ルカ7;ヨハネ11)、というのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.6
Ad hoc enim Filius Dei, sine initio Deus, in fine saeculi initium carnis sumpsit ex Virgine, et inter homines conversari dignatus est, ut huic mundo succurreret pereunti; quoniam, ut ipse ait, non erat opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX) .
PL 20, 887B実にこのために、神の子、始まりなき神は、世の終わりに、おとめから肉の始まりを受け、人々のあいだで過ごすことをよしとした。滅びゆくこの世を助けるためである。彼自身が言うように、医者を必要とするのは健康な者ではなく、病んでいる者だからである(マタイ9)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.7
Medicus enim moestitudinis domum potius, quam laetitiae ingredi consuevit. Aut enim vulnerum dolore afflictis necessarius est, aut aegritudinis morbo laborantibus, aut lenta viscerum tabe defectis; quia medici officium prosperitas non requirit.
PL 20, 887B実際、医者は、喜びの家よりも悲しみの家に入るのが常である。医者が必要なのは、傷の痛みに苦しむ者、病の患いにある者、内臓がゆるやかに衰えて弱りきった者であり、順調な暮らしは医者の務めを求めないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.8
Quid est ergo, quod ista Evangelii lectio quae hodie recitata est, festivitati nuptiali interfuisse Dominum perhibet invitatum, nisi quod ibi vinum, id est virtus laetitiae spiritualis, defecerat, et languebant sitientium convivarum ora vini laetificantis inopia; quoniam vinum laetificat cor hominis, ut ait Propheta (Ps. CIII) .
PL 20, 887Cでは、今日朗読されたこの福音書の朗読が、主が招かれて婚礼の祝宴に居合わせたと伝えるのは、何のためであるのか。それは、そこでぶどう酒、すなわち霊的な喜びの力が尽き、渇く客たちの口が、心を楽しませるぶどう酒の不足のために弱っていたからにほかならない。預言者が言うように、ぶどう酒は人の心を喜ばせるからである(詩篇103)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.9
Sed priusquam spiritalem scientiam revelemus, rationem facti historialiter exponamus. Ideo nuptiarum celebritatem non aspernatur Christus, ut eumdem se esse testetur Deum, qui de limo terrae figuraverit ab initio virum et feminam, iisdemque licentiam tribuerit conjugalem, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Gen. I) .
PL 20, 887Cしかし、霊的な知を明らかにする前に、出来事の理由を歴史に即して説こう。キリストが婚礼の祝いを退けないのは、初めに土の泥から男と女を形づくり、二人に夫婦の許しを与えて、こう言った同じ神が自分であることを証しするためである。「増えよ、増えて地を満たせ」(創世記1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.10
Quod Manichaeis perditis adeo displicet constitutum; quibus ego ob immunditiam suam puto non utique rem nuptialem displicere, sed legem, quae non multas feminas uni viro, neque unam feminam multis viris, sed unam feminam uni viro conjungit.
PL 20, 888Aこの定めは、救いがたいマニ教徒たちにはひどく気に入らない。私が思うに、彼らが自らの不潔のゆえに気に入らないのは、決して婚姻のことそのものではなく、一人の男に多くの女を、また一人の女に多くの男を結ぶのではなく、一人の女を一人の男に結ぶ法である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.11
Nolunt enim vivere ipsi exsecrabiles Manichaei juxta apostoli Pauli doctrinam, ut unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum (I Cor. VII) .
PL 20, 888Aというのも、この呪うべきマニ教徒たち自身は、使徒パウロの教え、すなわち各人が自分の妻を持ち、各女が自分の夫を持つようにという教えに従って生きることを望まないからである(一コリント7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.12
Benedixit ergo quod constituerat a primordio legitimum Christus conjugium, dum pergere ad nuptias non renuit invitatus: et tamen virginitatem docuit esse meliorem, dum magis per eam nasci dignatur.
PL 20, 888Aそれゆえキリストは、初めに定めた正当な婚姻を、招かれて婚礼に赴くのを拒まなかったことで祝福した。しかも、おとめの身のほうがまさると教えた。むしろそれを通して生まれることをよしとしたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.13
Probavit sanctam Virginem suum esse domicilium Deus, ubi columen pudoris perpetuum servet ingressus, dum sine detrimento integritatis maternae nascitur, sine corruptela conceptus.
PL 20, 888B神は、聖なるおとめが自らの住まいであることを示した。そこに入っても、慎みの頂を永遠に保ったのである〔ubi … servet ingressus の係りは定かでない。ingressus を神に係る分詞と取った〕。母の完全さを損なうことなく生まれ、堕落なく宿されたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.14
Ideoque vas electionis Apostolus, ad istud bonum quod consecutus fuerat, caeteros invitabat, dicens innuptis: Bonum est illis si sic permanserint, sicut ego (I Cor. VII) .
PL 20, 888Bそれゆえ、選びの器である使徒は、自らが得たこの善へと他の人々をも招き、未婚の者たちに言った。「彼らにとって、私のようにこうしてとどまるなら、善い」(一コリント7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.15
Exemplo felicitatis hortatur, non legis potestate compellit, de virginibus, inquiens, praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, quasi misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis; quia expedit homini sic esse (Ibid.) .
PL 20, 888B彼は幸いの範例によって勧めるのであって、法の力で強いるのではない。こう言うのである。「おとめについては、主の命令を私は持たない。ただ、主から慈しみを受けて忠実である者として、勧めを与える。そうするのが人に益だからである」(一コリント7)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.16
Et post longam monitionem, qua castimoniae beatitudinem conditioni praetulit nuptiarum, sententia postrema conclusit: Igitur et qui dat virginem suam nuptui, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38) .
PL 20, 888Bそして、貞潔の幸いを婚姻の状態よりも上に置いた長い勧告のあと、最後にこう結論した。「それゆえ、自分のおとめを嫁がせる者は善をなし、嫁がせない者はさらに善をなす」(一コリント7:38)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.17
Quod ego arbitror non parentibus virginum fuisse a beato Apostolo dictum, quos constat alienae voluntatis arbitrio dominari non posse; sed unicuique homini tam viro, quam feminae, optionem fuisse ab eodem sancto propositam, ut virginem suam (hoc est carnem suam, virginem natam) aut integritati conservet, meliorem partem, liberamque eligens, aut agnita conditione, nuptui eam, si se non continet, tradat.
PL 20, 888C私が思うに、これは福なる使徒がおとめたちの親に向けて言ったことではない。他人の意志の決定を支配できないのは明らかだからである。そうではなく、男であれ女であれ各人に、この聖なる者が選択を示したのである。すなわち、自分のおとめ(つまりおとめとして生まれた自分の肉)を、よりよい部分、また自由な部分を選んで完全なまま守るか、あるいは自分の状態をわきまえて〔agnita conditione。自制できない自分の状態を認めて、と取った。婚姻の状態の意とも取れる〕、自制できないなら結婚に委ねるか、という選択である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.18
Parentes autem, vel consanguinei quique virginum, tam puerorum, quam etiam puellarum, nolo sibi de supradicta libertate arbitrii blandiantur, quod alienis mentibus eos dominari non posse tractavimus.
PL 20, 888C親や、童貞〔virgo〕・おとめである少年・少女の血縁者たちは誰であれ、他人の精神を彼らが支配できないと我々が論じたからといって、先に述べた意志の自由を口実に自らを甘やかすことのないよう、私は望む。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.19
Imperare quidem perpetuam continentiam non possunt, quia res esse noscitur voluntatis: sed voluntatem tamen in melius nutrire possunt, et debitores sunt ut moneant, ut hortentur, ut foveant, ut pignora sua Deo magis gestiant obligare, quam saeculo, ut de propinquis seminis sui vel in cleri ordine dignos altari divino ministros exhibeant, vel in sanctarum numero feminarum puellas castimoniae dicatas enutriant; ut Ecclesiam Dei talibus nutrimentis ornantes, beatitudinem debitam consequantur.
PL 20, 889Aたしかに彼らは永続する自制を命じることはできない。それは意志にかかわることだと知られているからである。しかし、意志をよりよい方へ養うことはできるし、諭し、励まし、温め、自分の子らを世よりもむしろ神に結びつけることを切に願い、自分の血筋の近親者のうちから、聖職者の階級において神の祭壇にふさわしい奉仕者を差し出し、あるいは聖なる女たちの数のうちに、貞潔に献げられた少女たちを育て上げる義務を負っている。それは、神の教会をそのような養い子で飾って、ふさわしい幸いを得るためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.20
Scriptum est enim: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Inest autem praeclaro huic eloquio prophetali et sublimior intellectus, suo in loco plena disputatione pandendus.
PL 20, 889A実際、こう書かれている。「シオンに子孫を持ち、エルサレムに家の者を持つ者は幸いである」。この輝かしい預言の言葉には、さらに高い理解が含まれており、しかるべき場所で十分な論述をもって明らかにすべきである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.21
Sed quia in hunc tractatum salubriter sumus pertracti studio castitatis, dum rationem pandimus cujus intuitu perrexerit Salvator ad nuptias, breviter interim neophytis nostris salutare consilium suggeramus, spiritalem scientiam lectionis hujus figuraliter explanandam dictis subsequentibus ostensuri.
PL 20, 889Bしかし、救い主がなぜ婚礼に赴いたのか、その理由を明らかにするうちに、我々は純潔への熱意によって益ある仕方でこの論述に導かれたので、さしあたり我々の新受洗者たちに、短く救いの勧めを示そう。この朗読の霊的な知は、このあとの言葉で、象りに即して解き明かして示すつもりである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.22
Regeneratos vos esse per Baptismum, et renatos, nuncupatione ipsa qua infantes vocamini, potestis advertere.
PL 20, 889B諸君が洗礼によって再び生まれ、生まれ変わったことは、諸君が「幼子たち」と呼ばれるその名そのものから悟ることができる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.23
Si qui igitur vestrum conjugio alligati, servare virgines suas magis quam nuptui dare desiderant, sic habeant conjuges, quasi non habentes; et erit illis retributio magna apud Deum Dominum nostrum, quod talem suam carnem servaverint, qualis Baptismi sacramento renata est.
PL 20, 889Bそれゆえ、諸君のうち婚姻に結ばれた者で、自分のおとめ〔virgines suas。先に述べたとおり、おとめとして生まれた自分の肉を言う〕を嫁がせるよりも守ることを望む者は、配偶者を、持たない者のように持て。そうすれば、我々の主なる神のもとで大いなる報いがある。洗礼の秘跡によって新たに生まれたのと同じ肉を、そのままに守ったからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.24
Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor. VII) ; nam etsi conjugio servieris legitimo post lavacrum, non peccasti. Cave solum ut aliter non derelinquas fidem, ut a fornicationibus fugias, jam fidelis effectus.
PL 20, 890Aこれは諸君の益のために言うのであって、諸君に罠をかけるためではない(一コリント7)。たとえ洗いのあとに正当な婚姻に仕えたとしても、あなたは罪を犯したのではない。ただ用心せよ。ほかの仕方で信仰を捨てることのないように、すでに信じる者となったのだから、淫行から逃れよ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.25
Hoc autem custodire ita demum poteritis, si ebrietatem devitetis, et convivia inhonesta, ubi turpium feminarum colubrini gestus concupiscentiam movent illicitam; ubi lyra sonat, et tibia; ubi omnia postremo genera musicorum inter cymbala saltantium concrepant.
PL 20, 890Aしかし、これを守ることができるのは、結局、酩酊を避け、恥ずべき宴を避ける場合に限る。そこでは卑しい女たちの蛇のような身振りが、禁じられた欲望をかき立て、竪琴と笛が鳴り、ついにはあらゆる種類の楽器が、踊る者たちのシンバルのあいだで響き渡る。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.26
Infelices illae domus sunt quae nihil discrepant a theatris. Auferantur, quaeso, universa ista de medio.
PL 20, 890Aそのような家々は、劇場と何も違わない、不幸な家である。頼むから、これらすべてを中から取り除け。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.27
Sit domus Christiani ac baptizati hominis immunis a choro diaboli, sit plane humana, sit hospitalis; orationibus sanctificetur assiduis; psalmis, hymnis, canticisque spiritualibus frequentetur: sit sermo Dei, et signum Christi in corde, in ore, in fronte, inter cibos, inter pocula, inter colloquia, in lavacris, in cubilibus, in ingressu, in egressu, in laetitia, in moerore; ut juxta beatissimi Pauli doctrinam, sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini Jesu Christi, qui vos vocavit ad gratiam, faciatis (I Cor. X) .
PL 20, 890Bキリスト教徒の、洗礼を受けた人の家は、悪魔の踊りの輪から免れたものとなれ。まことに人間らしく、客を迎えるものとなれ。絶えざる祈りで聖別され、詩篇、賛歌、霊の歌で満たされよ。神の言葉と、キリストの印が、心に、口に、額に、食べ物のあいだに、杯のあいだに、語らいのあいだに、浴場に、寝床に、入るときに、出るときに、喜びのときに、悲しみのときにあるように。こうして、いと福なるパウロの教えにしたがい、食べるにせよ飲むにせよ、何をするにせよ、すべてを、諸君を恩寵へと招いた主イエス・キリストの名によって行うためである(一コリント10)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.28
Ipse enim et praeteritis peccatis indulgentiam tribuit, et emendatae vitae praemia pollicetur. Sed his pro communi aedificatione moraliter expositis, jam venio ad promissas allegorias ipsius Evangelicae lectionis.
PL 20, 891A実に彼自身が、過ぎた罪に赦しを与え、改められた生き方の報いを約束する。しかし、共通の教化のためにこれらを道徳の面から説いたので、今や、約束した、福音書の朗読そのものの寓意に移ろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.29
Et licet ad explanationem mysteriorum Christi idoneum me esse non arbitrer, qui necdum merear beatissimi Pauli auctoritatem praesumere dicentis: quoniam loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II) ; desidero tamen ex ea divini Evangelii lectione coelestem vobis atque arcanam, prout Dominus largiri dignabitur, intelligentiam revelare.
PL 20, 891A私は、キリストの奥義を解き明かすのにふさわしい者とは考えない。「我々は人間の知恵の教える言葉ではなく、霊の教えにおいて語り、霊的なものを霊的なものと比べている」(一コリント2)と言ういと福なるパウロの権威を、まだ自分のものとするに値しないからである。だが、この神聖な福音書の朗読から、主がよしとして与える限り、諸君に天上の、秘められた理解を明らかにしたい。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.30
Paulo ante enim, dum propositi sermonis principium disserui, causam pandens propter quam Salvator ierit invitatus ad nuptias, transcendi ad praedicabilem virginitatis conservandae tractatum, ibique aliquantulum videor immoratus.
PL 20, 891A少し前、取り上げた説教の初めを論じ、救い主が招かれて婚礼に赴いた理由を明らかにしていたとき、私は、守るべきおとめの身についての称賛すべき論述に移り、そこにしばらく留まったように見える。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.31
Nunc autem replicabo ipsam narrationem beati evangelistae, ut intellectum spiritualem opportunius requiramus in verbis. Et die tertia, inquit, nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et ibi erat mater Jesu. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.
PL 20, 891Bだが今や、福なる福音書記者の記述そのものをもう一度取り上げ、言葉のうちに霊的な理解をより適切に探ろう。彼は言う。「また三日目に、ガリラヤのカナで婚礼があった。そこにイエスの母がいた。イエスも、その弟子たちも婚礼に招かれた」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.32
Et vinum non habebant, quoniam consummatum erat vinum nuptiarum (Joan. II) . Veram rei gestae historiam, ut oportuit, cognoscentes, jam quis iste sit dies tertius, in quo factae nuptiae memorantur, spiritualiter exponamus.
PL 20, 891B「彼らにはぶどう酒がなかった。婚礼のぶどう酒が尽きていたからである」(ヨハネ2)。出来事の真の歴史をしかるべく知ったからには、婚礼が行われたと記されるこの三日目とは何であるかを、今度は霊的に解き明かそう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.33
Dies lucis est, fratres charissimi; et ideo praeceptis Domini, qui verum lumen est, aequissime comparatur, testante Propheta: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII) . Et alibi iterum: Quomodo lux, inquit, mandata tua super terram (Prov. VI) .
PL 20, 891B日とは光の日である、いとも愛する兄弟たちよ。それゆえ、まことの光である主の戒めに、まことにふさわしくたとえられる。預言者が証しして言う。「主の戒めは輝き、目を照らす」(詩篇18)。また別の箇所でも言う。「地の上にある光のように、汝の命令はある」(箴言6)〔箴言6にこの句は見いだせない。引かれた句はイザヤ26:9(七十人訳)に近いらしい〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.34
Unde bene Salvator Dominus admonebat, in luce esse ambulandum, dicens: Quod si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem mundi hujus videt (Joan. XI) . Vere enim si quis ambulaverit in luce praeceptorum Dei, offendere nequaquam potest.
PL 20, 891Cそれゆえ救い主なる主は、光の中を歩むべきだと適切に諭して、こう言った。「もし誰かが昼に歩くなら、つまずかない。この世の光を見るからである」(ヨハネ11)。実際、神の戒めの光の中を歩む者は、決してつまずくことができない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.35
Dies itaque fuit in mandato primus, ab Adam usque ad Moysen: secundus dies fuit sub Lege Moysi: tertius dies est sub Gratia Salvatoris.
PL 20, 891Cこうして、第一の日は戒めのもとにあって、アダムからモーセまでであった。第二の日はモーセの律法のもとにあった。第三の日は、救い主の恩寵のもとにある。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.36
In quo die Sponsus ipse coelestis, amator animarum credentium Dominus Jesus, sponsam sibi ex Gentibus conjunxit Ecclesiam, cui annulum signaculi sui, et inaures fidei tribueret pretiosas ( nam fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X) , videlicet Filium; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Joan.
PL 20, 892Aこの日に、天の花婿その者、信じる魂を愛する主イエスは、諸国民から教会を花嫁として自らに結んだ。それは、その花嫁に、自らの印の指輪と、信仰の貴い耳飾りを与え(というのも、信仰は聞くことから、聞くことは神の言葉、すなわち子によるからであり(ローマ10)、「初めに言葉があり、言葉は神と共にあり、言葉は神であった」(ヨハネ1)からである〔ミーニュはここで切らずに次の節へ続けて刷る〕)、
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.37
I] ), cui sponsae idem Dei Filius Deus Verbum, aurea quoque donaret dextralia, probabilium quippe operum, dextrorumque factorum, nec non etiam caetera singillatim pretiosa monilia largiretur, quae spiritualium sunt ornamenta virtutum.
PL 20, 892A〔前の節の引照の続き〕また同じ神の子、神なる言葉が、この花嫁に、金の腕輪、すなわち是認される業と正しい行いの腕輪をも贈り、さらにそのほかの貴い首飾りを一つ一つ与えるためである。これらは霊的な徳の飾りである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.38
Et ut agnosceres tertia hac die spirituales istas a Christo nuptias in plebe gentium celebrari, non in Judaea fiunt, sed in Cana Galilaeae: quod praeter testimonium sancti Isaiae (Is. IX) , qui Galilaeam Gentium memoravit, ex interpretatione ipsorum nominum clarius ostendetur.
PL 20, 892Aそして、この第三の日に、キリストによるこれら霊的な婚礼が諸国民の民のうちで祝われることを、あなたが知るように、婚礼はユダヤでではなく、ガリラヤのカナで行われる。このことは、ガリラヤを諸国民のガリラヤと記した聖なるイザヤの証し(イザヤ9)のほかに、名前そのものの解釈から、より明らかに示されるであろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.39
Cana enim possessio dicitur; et Galilaea vel volubilis, vel rota nuncupatur, ex Hebraeo interpretata sermone.
PL 20, 892Bカナは「所有」と呼ばれ、ガリラヤは「転がるもの」あるいは「車輪」と呼ばれる。ヘブライ語から解釈したものである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.40
Constat autem populum Gentium ex errore idololatriae, in quem fuerat olim devolutus, nunc ad christianae veritatis cultum celeritate rotae cujusdam properare currentis.
PL 20, 892Bところで、諸国民の民が、かつて陥っていた偶像崇拝の迷いから、走る車輪のような速さをもって、キリスト教の真理の礼拝へと急いでいることは明らかである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.41
Unde etiam figuraliter cecinit propheta David locutus ad Deum: Vox tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI) . Intonuit enim e coelo Deus, et Altissimus dedit vocem suam, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene placui: hunc audite (Matth XVII) .
PL 20, 892Bそれゆえ預言者ダビデも、神に向かって語りながら、象りによって歌った。「汝の雷の声は車輪の中にある」(詩篇76)。実際、神は天から雷鳴を響かせ、いと高き者は声を発して言った。「これは私の愛する子、私が喜んだ者。彼に聞け」(マタイ17)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.42
Cujus tonitrui vox haeret in cordibus plebis hujus, quae ex gentili superstitione ad fidem Domini Jesu, tamquam rota currens, velociter properavit. Quam ob causam etiam beatos Apostolos digne arbitramur a Christo filios tonitrui nuncupatos (Marc. III) , Boanerges.
PL 20, 892Bこの雷の声は、異邦の迷信から主イエスの信仰へ、車輪のように走って速やかに急いだこの民の心に留まっている。この理由から、福なる使徒たちが、キリストから「雷の子ら」、すなわちボアネルゲスと呼ばれた(マルコ3)のも、ふさわしいと考える。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.43
Nam legimus alio in loco Evangelii, quosdam ex Gentibus desiderantes appropinquare Christo, aditum quaesisse per apostolum Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae civitate; ut opinor, familiaritate confisos: Domine, inquiunt, volumus Jesum videre.
PL 20, 892C実際、福音書の別の箇所に、諸国民のうちのある者たちがキリストに近づくことを望み、使徒フィリポを通して近づく道を求めたと読む。彼はガリラヤの町ベトサイダの出であり、彼らはおそらく親しさを頼みにしたのであろう。彼らは言う。「殿〔domine〕、我々はイエスに会いたいのです」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.44
Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas et Philippus vadunt, et dicunt ad Jesum (Joan. XII) .
PL 20, 892C「フィリポは来て、アンデレに告げる。アンデレとフィリポは行って、イエスに告げる」(ヨハネ12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.45
His cohaerent ea, quae suo in loco, ut meminit dilectio vestra, minutatim disserui, ubi confestim Dominus legatos Gentium gratulanter amplectens, et in paucis credentibus fidem praevidens innumerabilium populorum, dixit Apostolis: Venit hora ut glorificetur Filius hominis (Joan. XII) .
PL 20, 893Aこれに結びつくのが、しかるべき箇所で、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕が覚えているとおり、細かく論じた事柄である。そこでは、主は諸国民の使者たちをただちに喜んで迎え、わずかな信じる者のうちに数えきれぬ民の信仰を見通して、使徒たちに言った。「人の子が栄光を受ける時が来た」(ヨハネ12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.46
Et post pauca, vocem convertens ad Patrem, inquit: Pater, glorifica nomen tuum. Statimque vox de coelo veniens ait: et glorificavi, et iterum glorificabo.
PL 20, 893Aそしてしばらくして、父に声を向けて言う。「父よ、汝の名に栄光を与えよ」。するとただちに、天から来る声が言った。「私は栄光を与えた。再び栄光を与えよう」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.47
Quam vocem Dei Patris circumstantium Judaeorum turba audiens, de excelsis coelorum sedibus resultantem, tonitrum putat, quia verba non assequitur: populus enim, secundum prophetiam sancti Isaiae (Is. VI) , aure audiens et non audiens, sonum tantummodo divinae vocis audierat, sine intellectu sermonum.
PL 20, 893A周りに立つユダヤ人の群衆は、この父なる神の声が天の高い座から響き返るのを聞いて、雷だと思った。言葉を理解しなかったからである。実際、民は、聖なるイザヤの預言(イザヤ6)によれば、耳で聞いて聞かず、神の声の響きだけを、言葉の理解なしに聞いたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.48
Ideoque Dominus et in Evangelio ad omnes, et in Apocalypsi post doctrinam coelestem, clamat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII; Apoc. XIII) .
PL 20, 893Bそれゆえ主は、福音書でもすべての人に、また黙示録でも天の教えのあとに、叫ぶ。「聞くための耳を持つ者は聞け」(ルカ8;黙示録13)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.49
Noverat quippe universis inesse aures, sed non omnibus audiendi: neque enim computabitur audisse qui cordis hebetudine obtusus, quid audivit ignorat.
PL 20, 893B主は、すべての人に耳があるが、すべての人に聞くための耳があるわけではないことを知っていたからである。心の鈍さで鈍くなり、聞いたものが何かを知らない者は、聞いたとは数えられない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.50
Apostoli autem, et per Apostolos ad fidem Christi currentes, qui audiendi habebant aures, meruerunt intelligere divina eloquia, pro magnitudine sui, sicut in Apocalypsi legimus (Apoc. IV, VI, VIII, X) , tonitruis comparata; quandoquidem digni habiti sunt, ad salutarem notitiam veritatis, paterno testimonio coelitus erudiri.
PL 20, 893Bしかし、使徒たち、また使徒たちを通してキリストの信仰へと走る者たち、すなわち聞くための耳を持っていた者たちは、神の言葉を理解するに値した。その言葉は、その大きさのゆえに、黙示録に読むとおり(黙示録4、6、8、10)、雷鳴にたとえられる。彼らは、真理についての救いの認識へと、父の証しによって天から教えられるに足る者と見なされたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.51
Cana autem parva civitas est in Galilaea Gentium, in cujus Galilaeae partibus sita est et civitas Capharnaum, ubi beatus evangelista Matthaeus Christum testatur habitasse dicens: Cum audisset Jesus quia Joannes traditus est, secessit in Galilaeam; et relicta civitate Nazareth (Matth. IV) , alterius scilicet Galilaeae, venit, inquit, et habitavit Capharnaum, maritimum oppidum in finibus Zabulon, et Nephthalim; ut adimpleretur quod per Isaiam prophetam dictum erat: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae Gentium.
PL 20, 893Bところでカナは諸国民のガリラヤの小さな町であり、そのガリラヤの地域に、カファルナウムの町もある。福なる福音書記者マタイは、そこでキリストが住んだと証しして、こう言う。「イエスはヨハネが引き渡されたと聞いて、ガリラヤに退いた。そして、ナザレの町を去って」(マタイ4)――すなわち別のガリラヤの町を――「ゼブルンとナフタリの境にある海沿いの町、カファルナウムに来て住んだ。預言者イザヤを通して語られたことが成就するためである。『ゼブルンの地とナフタリの地、海の道、ヨルダンの向こう、諸国民のガリラヤ』」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.52
Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam: et qui sedebant in regione et umbra mortis, lux orta est illis (Is. IX) . Joannes quoque evangelista beatissimus memorat, quod Dominus Jesus reliquerit terram Judaeam, et abierit iterum in Galilaeam.
PL 20, 893C「闇に座していた民は、大きな光を見た。死の地と死の陰に座していた者たちに、光が昇った」(イザヤ9)。いとも福なる福音書記者ヨハネも、主イエスがユダヤの地を離れ、再びガリラヤに去ったことを記している。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.53
Oportebat autem transire, inquit, illum per Samariam (Joan. IV, 4) , ubi eum causa mulieris Samaritanae, aliquantisper in ipso transitu remoratum describens, consequenter adjecit: Post biduum autem exiit inde et abiit in Galilaeam.
PL 20, 893C彼は言う。「しかし彼は、サマリアを通らねばならなかった」(ヨハネ4:4)。そこで、サマリアの女のゆえに、その通過のさなかにしばらく留まったことを記したうえで、続けてこう付け加えた。「二日の後、彼はそこを出て、ガリラヤへ行った」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.54
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, inquit, quia propheta in patria sua honorem non habet. Cum autem venisset in Galilaeam, inquit, susceperunt eum Galilaei, visis omnibus signis quae fecit Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant in diem festum.
PL 20, 894A彼は言う。「イエス自身が、預言者は自分の郷里では敬われないと証しした。そしてガリラヤに着くと、ガリラヤの人々は彼を迎えた。祭りの日にエルサレムで彼がしたすべてのしるしを見たからである。彼らも祭りの日に来ていたのである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.55
Venit ergo, inquit, iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit de aqua vinum. Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur in Capharnaum.
PL 20, 894A彼は言う。「そこで彼は再びガリラヤのカナに来た。そこは水をぶどう酒にした所である。ところで、カファルナウムに、その息子が病んでいるある小王〔regulus〕がいた」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.56
Hic cum audisset quia Jesus advenit a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat ut descenderet et sanaret filium ejus incipientem mori (Ibid., 43) .
PL 20, 894A「この者は、イエスがユダヤからガリラヤに来たと聞くと、彼のもとへ行き、下ってきて、死にかけている自分の息子を癒やしてくれるよう頼んだ」(ヨハネ4:43)〔引かれた句は、刷られた番号とは合わず、ヨハネ4:47に当たる〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.57
Quem statim virtute sermonis sui, tamquam medicus coelestis, cum sanasset absentem, taliter sanctus evangelista conclusit: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam (Ibid., 54).
PL 20, 894A天の医者のように、その言葉の力で、離れたままのこの息子をイエスがただちに癒やしたとき、聖なる福音書記者はこう結んだ。「これは、イエスがユダヤからガリラヤに来たときに行った、再びの、第二のしるしである」(ヨハネ4:54)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.58
Ergo ut ad interpretationem nominum, rationemque figuralem redeam; in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium, spirituales sub Christi praesentia nuptiae celebrantur.
PL 20, 894Aでは、名前の解釈と象りの意味に戻ろう。ガリラヤのカナ、すなわち諸国民の所有のうちで、キリストの臨在のもと、霊的な婚礼が祝われているのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.59
Propheta ex ejus persona loquente ad Ecclesiam in Canticis Canticorum: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV) ; id est a thurificatione illa gentili.
PL 20, 894B預言者が、彼の人格から教会に向かって語り、雅歌でこう言う。「レバノンから来い、花嫁よ。レバノンから来い」(雅歌4)。すなわち、あの異邦の香をたくことから、である。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.60
Nam Libanum thus interpretamur ex graeco, quod magi illi ex Gentilitate venientes (Matth. II) , Christo potius offerendum esse crediderunt.
PL 20, 894B実際、我々はレバノンをギリシア語から「乳香」と解釈する。異邦から来たあの博士たち(マタイ2)が、キリストにこそ献げるべきだと信じたものである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.61
Libanus denique et mons esse arduus apud Phoenices cernitur, superbo imperio Gentium comparatus: unde vel maxime sponsa evocatur Ecclesia, audiens vocem Christi dicentis: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV) ; id est venies, et transibis ab initio fidei, capite Sanir, et Hermon: et a cubili leonum, a montibus leopardorum; scilicet ut horrentis idololatriae silvas deserens, et stabula immanium ferarum, daemonum quippe cubilia, derelinquens, ad omnipotentis Dei cultum properet, ejusque complectatur fidem qui eam divini amoris gratia sponsam vocare dignatur.
PL 20, 894B実に、レバノンはフェニキア人のもとで険しい山でもあるとみられ、諸国民の高慢な支配にたとえられる。それゆえ花嫁である教会は、とりわけここから呼び出されるのであり、キリストが言う声を聞く。「レバノンから来い、花嫁よ。レバノンから来い」(雅歌4)。すなわち、「汝は来て、信仰の初めから〔七十人訳に従う本文。ヘブライ語本文の「アマナの頂から」に当たる〕、サニルとヘルモンの頂から過ぎ行く。獅子のねぐらから、ヒョウの山々から」。恐るべき偶像崇拝の森と、猛獣の住みか、すなわち悪霊たちのねぐらを捨て去り、全能の神の礼拝へと急ぎ、神の愛の恩寵によって自分を花嫁と呼ぶことをよしとした者の信仰を抱くためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.62
Sed dicat aliquis: Si Deus, juxta Apostoli doctrinam, omnes homines vult salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire (I Tim. II) ; cur apud Gentes potissimum in consummatione saeculi istae salutares nuptiae celebrantur, et superioris aevi plebes divino non sunt copulatae conjugio?
PL 20, 894Cだが、誰かが言うかもしれない。「使徒の教えによれば、神はすべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む(一テモテ2)。それならば、なぜ世の終わりに、ことさら諸国民のもとでこの救いの婚礼が祝われ、先の時代の民たちは神の婚姻に結ばれなかったのか」と。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.63
Ostendam tibi, dilectissime, et ipsum protoplastum Adam divinae familiaritati fuisse conjunctum, perceptis ab ipso sponso imaginis divinae insignibus, sapientiae, et intellectus, vitaeque perpetuae ornamentis.
PL 20, 894Cあなたに示そう、最愛の者よ、最初に形づくられた者アダム自身も、神との親しさに結ばれていたことを。彼は、花婿その者から、神の像の標、すなわち知恵と理解と永続する生命の飾りを受けていた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.64
Sed postquam lenocinante diabolo fides est adulterata mandati, immortalitas pariter cum libertate divini amoris ablata est: fuit tamen usque ad diluvium, et usque ad ipsam Legem, justorum quorumdam redivivus amor erga Deum, et Dei erga paucos sanctos reformata conjunctio.
PL 20, 894Cだが、悪魔が誘惑して、戒めへの信実が汚されたのち、不死は、神の愛の自由とともに取り去られた。それでも洪水の時まで、また律法そのものの時まで、ある義人たちの、よみがえった神への愛と、わずかな聖なる者たちに対する神の、改められた結びつきがあった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.65
Verum quia praeter raros quosque, ut praedixi, sanctos, fornicabatur omnis terra a Domino, et vesana libidine innumeros sibi idolorum deos generatio humana conjunxerat, elegit continuo Deus stirpem justi seminis Abrahae; et legitimas conjunctionis tabulas digito suo praescriptas, inter se et illam plebem.
PL 20, 895Aだが、先に述べたように、少数の聖なる者たちを除いて全地が主から離れて淫行し、人類が狂った情欲によって数えきれぬ偶像の神々を自らに結びつけたので、神はただちに、義なる種であるアブラハムの血統を選んだ。そして、自らの指で記した、正当な結びつきの板を、自らとその民とのあいだに、
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.66
Moysi ministro firmavit (Exod. XX) . Exinde illa plebs divina praecepta concipiens, et foecunda prole sanctorum, coepit Deo, cujus copulam meruerat, esse charissima.
PL 20, 895A奉仕者モーセを通して固めた(出エジプト記20)。その時からあの民は、神の戒めを身ごもり、聖なる者たちの豊かな子孫を宿して、その結合にあずかった神にとって、いとも愛する者となり始めた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.67
Sed processu temporis, nimium sibi de Dei amore praesumens, per delicias ad luxuriam declinavit, et per luxuriam ad contemptum, rebellionemque prorupit; itaque verberata est et frequenter, et varie, quod adulteriis succubuerit idolorum.
PL 20, 895Aだが時が進むと、神の愛を過大に当てにして、快楽を通して放縦に傾き、放縦を通して侮りと反逆へと破れ出た。それゆえ、偶像との姦淫に屈したために、しばしば、さまざまに打たれた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.68
Nam saepe gladio, saepe captivitati est tradita, sed, sicut scriptum est, noluit recipere disciplinam; propter quod ad eam Deus loquitur per Prophetam: Non vocaberis ultra mollis et delicata: sed sede, inquit, in terra, et accipe molam, et mole (Is. XLVII) .
PL 20, 895B実際、しばしば剣に、しばしば捕囚に渡されたが、書かれているとおり、懲らしめを受け入れようとしなかった。そのために神は預言者を通して彼女に語る。「汝はもはや、柔弱で贅沢な者とは呼ばれない。地に座り、臼を取って挽け」(イザヤ47)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.69
Et quid post haec omnia? Apparebunt, ait, opprobria tua. Et iterum conqueritur de ea Dominus apud Prophetam: Vidisti, inquit, quae fecit mihi habitatio domus Israel? abiit super omnem montem excelsum, et subtus omne lignum nemorosum, et fornicata est illic in idolis: et maechabatur, inquit, lignum et lapidem.
PL 20, 895Bでは、これらすべてのあとに何があるか。彼は言う。「汝の恥辱が現れるであろう」。また、主は預言者を通して彼女のことを再び嘆く。「汝は、イスラエルの家の住まいが私に何をしたか、見たか。すべての高い山の上、すべての茂る木の下に行き、そこで偶像に対して淫行した。木と石と姦淫したのである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.70
Et dixi, postquam haec omnia fornicata est: Revertere ad me: et non est conversa. Et dimisi eam, et dedi ei libellum repudii (Jer. III) . Fugiamus, obsecro, ab idolis, ne repudiati similiter mereamur audire.
PL 20, 895B「そして私は、彼女がこれらすべての淫行をしたのち、言った。『私のもとに帰れ』と。しかし彼女は帰らなかった。そこで私は彼女を去らせ、離縁状を与えた」(エレミヤ3)。どうか、偶像から逃れよう。離縁された者として、同じことを聞くに値することのないように。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.71
Quem tamen acceperit Judaea plebs libellum repudii, audiamus: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te mittuntur, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
PL 20, 895Cユダヤの民がどのような離縁状を受けたのかを聞こう。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ。雌鶏がひなを翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.72
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII) . Post passionem quoque Domini plenior libellus repudii ab Apostolis datur Synagogae Judaeorum, cum dicitur: Vobis oportebat primum annuntiari verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes, sicut mandatum est nobis (Act. XIII) .
PL 20, 895C「見よ、汝らの家は荒れ果てて残される」(マタイ23)。主の受難のあとにも、より十分な離縁状が、使徒たちによってユダヤ人の会堂に与えられる。こう言われるときである。「まず神の言葉を汝らに告げ知らせねばならなかった。だが汝らはそれを退け、自らを永遠の生命にふさわしくないと判断したので、見よ、我々は、我々に命じられたとおり、諸国民に向かう」(使徒言行録13)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.73
Deserta igitur ac repudiata Judaeorum plebe, nostra ex Gentibus sumitur in conjugium plebs: Vocabo enim non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee II) .
PL 20, 895Cこうして、ユダヤ人の民が捨てられ離縁されたので、諸国民から成る我々の民が、婚姻に迎えられる。「私は、私の民でない者を私の民と、愛されない者を愛される者と呼ぶ」からである(ホセア2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.74
Praedixerat Dominus per Prophetam sane, quoniam primo die sub mandato, et secundo sub Lege, celebratae, ut exposui, nuptiae fuerant.
PL 20, 896A確かに主は、預言者を通してこれを予告していた。すでに説いたとおり、婚礼は第一の日には戒めのもとで、第二の日には律法のもとで、祝われていたからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.75
Ideo sanctus evangelista non absolute ait, die tertia nuptiae fiebant; sed conjunctione praeposita loquitur, et die tertia nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et erat mater Jesu ibi (Joan. II) .
PL 20, 896Aそれゆえ聖なる福音書記者は、「三日目に婚礼があった」と無条件には言わず、接続詞を前に置いて言う。「また三日目に、ガリラヤのカナで婚礼があり、イエスの母がそこにいた」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.76
Ubi? utique apud Gentes; nam beatam Mariam constat de gente Moabitarum ex matre traxisse originem. Booz enim genuit Obed ex Ruth, utique illa muliere Moabitide.
PL 20, 896Aどこにか。もちろん諸国民のもとである。福なるマリアが、母方でモアブ人の民から出自を引いていることは明らかだからである。実際、ボアズはルツからオベドを儲けたが、その女は明らかにモアブの女であった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.77
Obed autem genuit Jesse: Jesse genuit David regem (Matth. I) ; de cujus semine nascitur Joseph, cui desponsata virgo Maria (ejusdem quippe tribus, quia aliter non licebat) quae genuit Jesum, qui dicitur Christus.
PL 20, 896A「オベドはエッサイを儲け、エッサイは王ダビデを儲けた」(マタイ1)。そのダビデの子孫からヨセフが生まれ、そのヨセフにおとめマリアが婚約した(同じ部族の者であった。そうでなければ許されなかったからである)。彼女がキリストと呼ばれるイエスを産んだのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.78
Ibi ergo erat mater Jesu: vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias (Joan. II) . Magnum mysterium pietatis! Ipse qui sponsus est, invitatur: invitatur autem vocibus Prophetarum ita precantium: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Ps. CXLIII) .
PL 20, 896Bだからそこにイエスの母がいた。「イエスも、その弟子たちも婚礼に招かれた」(ヨハネ2)。慈しみの大いなる奥義よ。花婿であるその者自身が招かれる。預言者たちの声によって招かれるのであり、彼らはこう祈る。「主よ、汝の天を傾けて、降りよ」(詩篇143)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.79
Et iterum: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos (Ps. LXXIX) . Et his multae sunt orationes consimiles suppliciter invitantium Prophetarum.
PL 20, 896Bまた再びこう言う。「汝の力を奮い起こし、来て、我々を救え」(詩篇79)。このほかにも、嘆願して招く預言者たちの、同様の祈りは多い。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.80
Invitantur etiam sancti una cum Christo discipuli, velut amici fideles ejusdem sponsi coelestis, cum dicitur per Prophetam: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ps. XVIII) .
PL 20, 896Bキリストとともに、聖なる弟子たちも、同じ天の花婿の忠実な友として招かれる。預言者を通して、こう言われるときである。「その声が聞かれない言葉も、語りもない」(詩篇18)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.81
Nam Spiritu sancto repleti (Act. I) , linguis erant variarum Gentium locuturi. Unde spiritus prophetalis ea quae indubitanter futura erant, quasi jam facta pronuntians, addidit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII) .
PL 20, 896B実際、聖なる霊に満たされて(使徒言行録1)、彼らはさまざまな諸国民の言語で語ることになっていた。それゆえ預言の霊は、疑いなく将来起こることを、すでに起こったかのように告げて、こう付け加えた。「その響きは全地に出て行き、その言葉は世界の果てまで及んだ」(詩篇18)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.82
Et ut ostenderet clarius, qui essent isti, et cujus essent praecones, adjecit: In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Deinde sequitur evangelistae narratio: Et vinum non habebant (Joan. II) .
PL 20, 896Cそして、彼らが誰であり、誰の宣べ伝える者であるかをより明らかにするために、こう付け加えた。「太陽の中に自分の幕屋を置いた。そして彼自身は、部屋から出てくる花婿のようである」。そののち、福音書記者の叙述が続く。「彼らにはぶどう酒がなかった」(ヨハネ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.83
Quod consummatum erat vinum nuptiarum, quia vinum sancti Spiritus non haberent Gentes evidenter expressit.
PL 20, 896C婚礼のぶどう酒が尽きたということは、諸国民が聖なる霊のぶどう酒を持っていなかったことを、はっきりと表している。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.84
Quod autem dicit, quia consummatum erat vinum nuptiarum, id est defecerat; non absolute dixit, ut tu credas his forsitan defecisse quibus adhuc datum non fuerat.
PL 20, 896Cまた、婚礼のぶどう酒が尽きた、すなわち不足した、と彼が言うのは、無条件にではない。まだ与えられていなかった者たちにぶどう酒が不足したのだと、あなたが信じてしまうようなことのないようにである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.85
Nec enim dixit, defecerat eis vinum nuptiarum, sed, defecisse tantummodo ait, vinum nuptiarum; tamquam si diceret nuptiale.
PL 20, 897A実際、彼は「彼らに婚礼のぶどう酒が尽きた」とは言わず、ただ、婚礼のぶどう酒が尽きた、と言った。あたかも「婚礼用の」と言うかのようである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.86
Quapropter defecisse intelligitur vinum, non istarum, sed praecedentium nuptiarum; defecerat enim nuptiale vinum Spiritus sancti, cessantibus Prophetis qui ministraverant in populo Judaeorum.
PL 20, 897Aそれゆえ、尽きたのは、この婚礼ではなく、先立つ婚礼のぶどう酒だと解される。聖なる霊の婚礼用のぶどう酒は、ユダヤ人の民のうちで仕えてきた預言者たちが絶えたので、尽きたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.87
Omnes enim Prophetae, et Lex, usque ad Joannem prophetaverunt; nec erat quisquam qui spirituali vino Gentes potare sufficeret sitientes: sed exspectabatur Dominus Jesus, qui novo vino utres per Baptismum novos impleret.
PL 20, 897Aすべての預言者と律法は、ヨハネまで預言した。渇く諸国民に霊のぶどう酒を飲ませるに足る者は誰もいなかった。だが、主イエスが待たれていた。洗礼によって新しい革袋を新しいぶどう酒で満たす者としてである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.88
Nam vetera, inquit, transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Matth. IX; II Cor. V) . Sic tamen facta sunt omnia nova, ut origo maneret ex veteri, cum non ex nihilo vinum, sed ex antiquo aquae gignitur elemento.
PL 20, 897A彼は言う。「古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」(マタイ9;二コリント5)。しかしすべては、起源が古いものにとどまるように新しくなった。ぶどう酒は無からではなく、水という古い元素から生まれるからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.89
Nec Legem litterae existimes esse temnendam, unde Spiritus sanctus, Jesu operante, per fideles ministros hauritur; et idcirco in diluvio antiquo homines perierunt, et nunc in Baptismo renascuntur; quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) .
PL 20, 897B文字の律法を軽んじるべきだと考えてはならない。そこから、イエスが働いて、忠実な奉仕者たちを通して、聖なる霊が汲み出されるからである。それゆえ、古い洪水では人々は滅んだが、今は洗礼によって再び生まれる。文字は殺し、霊は生かすからである(二コリント3)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.90
Sola quippe interficit littera, et Spiritu sancto temperata regenerat. Perisse autem constat in illo diluvio omnes ipsius temporis homines, praeter eos qui intra Arcam (Gen. VII) , quae typum gerebat Ecclesiae, reperiri meruerunt.
PL 20, 897B文字はそれだけでは殺すが、聖なる霊で和らげられると、新たに生む。あの洪水では、その時代の人々はみな、箱舟(創世記7)――教会の予型を帯びていた――の内に見いだされるに値した者たちを除いて、滅びたことは明らかである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.91
Nam similiter etiam nunc omnino salvi esse non poterunt qui ab apostolica fide et ab Ecclesia catholica fuerint alieni. Elaboret ergo omni studio unusquisque vestrum permanere in domo Domini, exercens opera perceptae gratiae congrua.
PL 20, 897B同様に今も、使徒の信仰と公同の教会から離れた者たちは、決して救われることができない。ゆえに、諸君の各人は、全力を尽くして主の家にとどまることに努めよ。受けた恩寵にふさわしい業を行いながら。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.92
Oportet enim, in novum renatos hominem a peccatis pristinis jam cavere. Servate, quaeso, utres novos, neophyti; ne vitam veterem repetentes, vinum novum disrupti perdatis; rumpet enim vinum novum utres veteres, et vinum effundetur, et utres peribunt (Marc. II; Luc. V) .
PL 20, 897B新しい人へと生まれ変わった者は、以前の罪をもう警戒せねばならないからである。どうか、新受洗者たちよ、新しい革袋を守れ。古い生き方に戻って破れ、新しいぶどう酒を失うことのないように。新しいぶどう酒は古い革袋を破り、ぶどう酒は流れ出て、革袋はだめになるからである(マルコ2;ルカ5)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 8.0.93
Custodite igitur regenerati hominis integram novitatem, et coeleste vinum in vestris utribus conservate, ut vos ipsa fides custodita conservet per Salvatorem generis humani Christum Jesum Dominum Deum nostrum, regnantem cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 898Aそれゆえ、生まれ変わった人の完全な新しさを守れ。天のぶどう酒を諸君の革袋に保て。そうすれば、保たれた信仰そのものが、諸君を守るであろう。人類の救い主、我々の主なる神、キリスト・イエスを通してである。彼は父と聖なる霊とともに、すべてに先立ち、今も、常に、世々に統べ治めている。アーメン。