Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.1
Charissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum beato patri nostro Philastrio, tamquam vere viventi, deferimus.
PL 20, 997Aいとも愛する者たちよ、我々は今日、キリストの約束を思い起こし、我々の福なる父フィラストリウスに、まことに生きている者に対するように、当然の栄誉を捧げる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.2
Est enim Patriarcharum filius, et socius in fide, et aemulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christus vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducaeorum valida praescriptione refellens, dum dicit, illum qui nuncupatur Deus Abrahae, et Isaac et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII; Luc. XX) .
PL 20, 997B実に彼は、族長たちの子であり、信仰における仲間であり、生き方に熱心に倣う者である。その純真さにきわめて似ており、キリストが神に対して生きていると宣言した者のとおりの者である。キリストは、サドカイ派の不信仰を強力な抗弁によって論駁して、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神と呼ばれる者は、死者の神ではなく生者の神であると言うのである(マタイ22;ルカ20)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.3
Omnes enim, inquit, illi vivunt (Luc. XX, 38) . Et certe Scriptura divina mortuos eos fuisse juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona, praedixerat, ac sepultos; sicut exstantia demonstrant sepulcra.
PL 20, 998A「実に、彼らはみな生きている」と彼は言う(ルカ20:38)。確かに神的な聖書は、彼らが肉の条件にしたがって死んだこと、幸いな老年であったにせよ、また葬られたことを、前もって語っていた。現存する墓が示すとおりである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.4
Quod igitur beato Petro licuit audenter dicere de patriarcha David (Act. II, 29) , quia mortuus fuerit, et sepultus, cum sciret eum prophetica fide vitam praesumpsisse post mortem, quippe dixerat: Vivet anima mea, et laudabit te (Ps. CXVIII) ; et caetera hujusmodi: liceat et nobis audenter dicere ad vos de filio patriarchae legitimo, summoque sacerdote Philastrio, quoniam mortuus quidem est, et sepultus, et sepulcrum ejus est apud nos, sed vita ejus in Christo est apud Deum.
PL 20, 998A福なるペトロは、族長ダビデについて、彼は死んで葬られたと大胆に言うことを許された(使徒言行録2:29)。ダビデが預言の信仰によって死後の命を先取りしていたことを知っていたからで、実際ダビデはこう言っていた。「私の魂は生き、汝をたたえる」(詩篇118)、またこれに類する言葉である。それゆえ、我々にも許されよう、族長の正統の子、最高位の司教〔summus sacerdos〕フィラストリウスについて、諸君に大胆に言うことが。彼は確かに死んで葬られ、その墓は我々のもとにあるが、その命はキリストにあって神のもとにある、と。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.5
Itaque cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et iste cum ipso apparebit in gloria (Coloss. III) . Legitimum vero eum esse filium beatissimi Abrahae, fidei atque operum testantur exempla (Gen. XII) .
PL 20, 998Bそれゆえ、我々の命であるキリストが現れるとき、そのときこの者もまた、彼とともに栄光のうちに現れるであろう(コロサイ3)。彼がいとも福なるアブラハムの正統の子であることは、信仰と行いの実例が証している(創世記12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.6
Credens enim Deo fide plenissima, exiit et ipse de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; et sequebatur verbum Dei, ab omnibus saeculi impedimentis exutus. Ac propterea cito assequi meruit quod sequi studuit expeditus.
PL 20, 998B実に、彼は完全な信仰をもって神を信じ、自らもまた、自分の地から、親族から、父の家から出て行った。そして、世のあらゆる妨げを脱いで、神の言葉に従った。それゆえ、身軽になって従うことに励んだものを、すみやかに得るにふさわしくされたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.7
Exercens namque continentiam singularem, pervigil in Scripturis sanctis, Dei sapientiam concupivit, portionem suam Christum reputans Dominum: in quo sunt omnes thesauri sapientiae coelestis absconditi (Coloss. II) .
PL 20, 999A実に、彼は比類のない自制を実践し、聖書に徹夜で励み、神の知恵を切に求め、主キリストを自らの分け前と見なした。キリストのうちには、天の知恵のすべての宝が隠されている(コロサイ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.8
Quibus cum replevisset desiderium suum, desideriorum coelestium vir, et per impositionem manus presbyterii, dispensator fuisset divini sermonis electus, negligere gratiam Dei omnino passus non est.
PL 20, 999A天の望みの人である彼は、それらで自らの望みを満たし、また司祭団の按手によって神の言葉の管理者に選ばれていたので、神の恩寵をおろそかにすることを、決して自らに許さなかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.9
Sed circumiens universum pene ambitum Romani orbis, Dominicum praedicavit verbum, Pauli apostoli idoneus imitator exsistens.
PL 20, 999Aそうではなく、ローマ世界のほとんど全域を巡り歩いて、主の言葉を宣べ伝え、使徒パウロの適切な模倣者であった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.10
Sancto enim Spiritu plenus, non solum contra Gentiles atque Judaeos, verum etiam contra haereses omnes, et maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam tanto fidei vigore pugnavit, ut etiam verberibus subderetur, et in corpore suo stigmata Domini nostri Jesu Christi portaret.
PL 20, 999A実に、聖なる霊に満たされ、異邦人とユダヤ人に対してだけでなく、すべての異端に対し、わけてもその時代に猛り狂っていたアレイオス派の背信に対し、これほどの信仰の力で戦ったので、鞭打たれるほどであり、自らの体に我々の主イエス・キリストの烙印を帯びていた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.11
Nam et in mediolanensi urbe idoneus olim custos Dominici gregis fuit; Ariano repugnans Auxentio, priusquam beatus eligeretur Ambrosius. Romae etiam non exiguo tempore moratus, multos et publica et privata disputatione lucratus in fide est.
PL 20, 999B実に、彼はかつてミラノの町でも、主の群れのふさわしい番人であった。福なるアンブロシウスが選ばれる前に、アレイオス派のアウクセンティウスに抗していたのである。ローマにも短くない期間とどまり、公の、また私的な論議によって、多くの人を信仰において得た。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.12
Sed neque per vicos et castella diversarum praeteriens regionum, praedicare verbum Dei umquam destitit fidelis Christi discipulus.
PL 20, 1000Aしかし、さまざまな地方の村々や砦をも通り過ぎながら、キリストの忠実な弟子は、神の言葉を宣べ伝えることを決してやめなかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.13
Post illos itaque circuitus animarum plurium salutares, Brixia eum rudis quondam, sed cupida doctrinae, promeruit: scientiae quidem spiritalis ignara, studio tamen discendi laudabilis.
PL 20, 1000Aそれゆえ、多くの魂を救うそれらの巡歴ののち、ブレシアが彼を得る栄に浴した。ブレシアはかつては未熟であったが、教えを望んでいた。霊的な知識は知らなかったが、学ぶ熱意において称賛に値した。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.14
Excidit continuo imis ab stirpibus horrentem silvam diversi erroris bonus agricola, et aratro doctrinae pronus incumbens, invertit crudam totis viribus terram, squalentemque humum sulcis assiduis in novalia foecunda convertit, affatim semina vitalium mandatorum gremio ejus insinuans.
PL 20, 1000A彼はただちに、さまざまな誤りの、根元から恐ろしく生い茂る森を、善い農夫として切り倒し、教えの鋤に身をかがめてのしかかり、全力で未墾の土を掘り返し、荒れた地を絶え間ない畝によって肥沃な新しい畑に変えた。命の戒めの種を、その懐に存分に蒔き入れたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.15
Plantavit quoque vineam, cujus laetaretur ex fructu: quoniam vinum laetificat cor hominis (Ps. CIII) .
PL 20, 1000Aまた、その実を喜ぶためにブドウ畑を植えた。「ぶどう酒は人の心を喜ばせる」からである(詩篇103)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.16
Oleas etiam pacis agrestibus indidit oleastris, et asperitati pomorum silvestrium germina pinguedinis, ac suavitatis inseruit; ut haberet apostolicus vir aliquem et in vobis fructum, sicut et in caeteris gentibus.
PL 20, 1000Aまた、野生のオリーブの木に平和のオリーブを植え入れ、野生の果実の荒々しさに、豊かさと甘さの芽を接いだ。使徒的なこの人は、他の諸国民のうちにも得たように、諸君のうちにも何らかの実りを得ようとしたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.17
Et iste quidem consummati operis nunc apud Deum fructibus, gratulatur; nam dignus est operarius mercede sua (Luc. X) : et laborantem agricolam oportet primo de fructibus sumere (II Tim. II) .
PL 20, 1000Bそして彼は、完成した働きの実りを、今や神のもとで喜んでいる。「働き手はその報酬にふさわしい」(ルカ10)、また「労する農夫が、まず作物から取るのは当然である」(二テモテ2)からである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.18
Ego autem minima ejus pars, omnibus votis exopto ut agrum bene a patre consitum, et non satis idonea successione susceptum, quoquo modo tueri praevaleam. Zelum fidei ejus, et magnitudinem laborum paulo ante perstrinximus.
PL 20, 1000Bしかし私は、彼のごく小さな一部分にすぎず、父によってよく植えられたこの畑、十分にふさわしくない後継として受け継いだこの畑を、なんとかして守り抜けるよう、あらゆる願いをもって望む。彼の信仰の熱意と、労苦の大きさについては、少し前にかすめて述べた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.19
Jam reminiscamur, charissimi, vehemens ille ardor animi quantam possederit in sanctis moribus lenitatem: illa celsitudo scientiae quanta fuerit humilitate sublimis: illa coelestium rerum peritia quam fuerit ignara terrestrium.
PL 20, 1001Aいとも愛する者たちよ、今や思い起こそう。あの激しい心の熱が、聖なる習いにおいて、どれほどの穏やかさを備えていたか。あの知識の高みが、どれほどの謙遜によって崇高であったか。あの天の事柄の熟達が、どれほど地上のことに疎かったかを。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.20
Erat enim humanae gloriae nescius, et acer divini honoris exactor: non quaerens quae sua essent, sed quae Jesu Christi (Philipp. II) .
PL 20, 1001A実に彼は、人の栄光を知らず、神の栄誉を厳しく求める者であった。自分のものを求めず、イエス・キリストのものを求めた(フィリピ2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.21
Amicitias saeculi, et officia mundana contemnens, servitio Dei jugiter adhaerens, inter humana colloquia jugiter occupatus: nimirum ibi cor ejus erat, ubi thesaurus (Matth. VI) .
PL 20, 1001A世の友情と世俗の務めを軽んじ、絶えず神への奉仕に身を寄せ、人々の語らいの中でも絶えず〔神への奉仕に〕携わっていた。確かに、彼の心は宝のあるところにあった(マタイ6)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.22
Illud etiam quale est, quod cum operosa quaeque hujus saeculi, ac pretiosa despiceret, vilium rerum pauperrimos venditores, misericordi ambitione profusus emptor augebat? parum scilicet computans quod professis egentibus largiretur.
PL 20, 1001A次のこともどれほどのことか。この世の手間のかかるもの、また高価なものはすべて軽んじながら、取るに足りぬ品のいたって貧しい売り手たちを、慈しみ深い心遣いの気前よさで、買い手として富ませていたのである。乏しさを公言する者たちに施すだけでは足りないと考えていたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.23
Erat idem sanctus ira brevis, indulgentia facilis, patientia superans, humanitate devincens: in corripiendo districtus, in relaxando absolutus, liber in agendo: omni aetati, et conditioni, et sexui, stupenda benignitate communis, ac tum humilibus quibuscumque conjunctior.
PL 20, 1001Bこの聖なる人は、怒りには手短で、赦しには容易く、忍耐に優れ、人間味によって打ち勝つ者であった。戒めるときは厳しく、解くときは寛く、行うときは自由であった。あらゆる年齢、境遇、性に対して、驚くべき善意をもって分け隔てなく、とりわけ卑しい者には誰にでも、いっそう近しかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.24
Ipse quoque in illo habitu vestium, tota erat vilitate mundissimus: gratus sine industria, contemptibilis sine fuco; et plane qui, ipso nil curante, mentis ejus panderet puritatem.
PL 20, 1002Aまた彼自身、あの衣の身なりにおいて、まったく質素なままで、いとも清らかであった。努めなくとも好ましく、飾らずして目立たず、そして明らかに、彼自身がまったく気にかけないのに、その精神の清らかさを表す身なりであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.25
Pauca haec de virtutibus hominis Dei, brevissimo sermone memoravi; ne dies iste quo ad superna migravit beatus Philastrius patronus noster, cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius praeteriret.
PL 20, 1002A神の人の徳について、この少しのことを、ごく短い言葉で思い起こした。我々の守護者、福なるフィラストリウスが天に移った日、今日その祭りを我々が祝うこの日が、悲しい沈黙のうちに栄えなく過ぎ去ることのないようにである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.26
Nam cum multa meritorum ejus praeconia, quatuordecim jam per annos solemnitatis hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim, plura quae praedicari adhuc possunt, intacta perspicio.
PL 20, 1002A実に、私はこの祭りの礼拝を新たにしつつ、すでに14年にわたり、彼の功績の多くの称賛を諸君の耳に入れてきたが、なお語りうる多くのことが手つかずのままであると見ている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 21.0.27
Quintodecimo autem Calendarum Augustarum exuit hominem, et migravit ad eum quem dilexit. Tam digni igitur memoriam sacerdotis debito affectu veneremur, ut ipsius quoque suffragio bona quae poscimus, facilius impetremus; largiente Dei Filio sempiterno, cui est omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 1002A8月の朔日の15日前〔7月18日〕に、彼は人を脱ぎ、自らの愛した者のもとへ移った。それゆえ、これほどにふさわしい司教の記憶を、当然の情愛をもって敬おう。そうして、彼の執り成しによっても、我々が願う善いものを、いっそうたやすく得よう。永遠の神の子が与えることによってである。子には、父と聖なる霊とともに、あらゆる栄誉、力、栄光が、世々限りなくある。アーメン。