ブレシアのガウデンティウスbishop c. 387–after 406

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus vel Sermones qui exstant

Sermo XVI. De diversis capitulis sextus. Quem S. Episcopum prima die ordinationis ipsius quorumdam civium notarii exceperunt 第16説教 さまざまな章句について 6——聖なる司教が叙階の最初の日に語り、ある市民たちの速記者が書き取った説教

Gaudentius of Brescia · Tractatus vel Sermones qui exstant · PL 20, 955B · 23 sectiones

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.1

1

Imperitiae meae conscius, et aetatis ipsius immaturae ad sacerdotii dignitatem pudore deterritus, merito silendi licentiam a summis sacerdotibus postulabam.

PL 20, 955B

自分の未熟さを自覚し、また未熟な年齢のゆえに司教職の位にふさわしくないという恥じらいに怯えて、私は当然ながら、黙っていてよいという許しを、最高位の司教たち〔summi sacerdotes〕に求めていた。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.2

2

Metuo enim primum, ne virtus verborum coelestium exiguitatis meae sermone tenuetur: deinde erubesco, quod tantae exspectationi optatum doctrinae fructum praestare non valeo.

PL 20, 955B

私はまず、天の言葉の力が、私の乏しさの話しぶりによって薄められることを恐れる。次に、これほどの期待に、望まれた教えの実りを差し出せないことを恥じる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.3

3

Unde imparem me vestro desiderio per omnia sentiens, onus istud totis viribus conatus sum declinare.

PL 20, 955B

それゆえ、あらゆる点で諸君の望みに釣り合わないと感じ、全力でこの重荷を避けようとした。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.4

4

Sed beatus Pater Ambrosius, caeterique venerandi antistites, sacramento, quo temere vos ipsos obligastis, astricti, tales ad me epistolas cum vestra legatione miserunt, ut sine damno animae meae ultra jam resistere non valerem, cui ab Orientalibus quoque episcopis, nisi meum ad vos reditum pollicerer, salutaris communio negaretur.

PL 20, 956A

だが、福なる父アンブロシウスと、他の尊ぶべき司教たちは、諸君が軽率に自らを縛った誓約〔sacramentum〕に縛られて、諸君の使節とともに、私へのそのような書簡を送ってきたので、私はもはや、魂に害を受けることなしには抵抗できなかった。東方の司教たちからも、私が諸君のもとへ戻ると約束しなければ、救いをもたらす交わりが私に拒まれる、というのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.5

5

Tali igitur conclusus articulo, et auctoritate Sanctorum praesentium subjugatus, suscepi hoc summi sacerdotii munus, nec merito dignus, nec aetate aptabilis, nec doctrina maturus. Intuemini ergo, quid patiar, qui cum loqui nesciam, tacere non possum.

PL 20, 956A

こうしてこのような窮地に閉じ込められ、居合わせた聖なる者たちの権威に屈して、私は最高位の司教職〔summum sacerdotium〕の務めを受けた。功績においてふさわしくなく、年齢において適せず、教えにおいて熟していないのに。諸君、見よ、私が何を苦しんでいるかを。語るすべを知らないのに、黙ることもできないのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.6

6

Cogor enim seniorum praecepto obsequi ultra vires meas, nec potestatem silendi habens, nec facundiam proloquendi.

PL 20, 956A

私は、力に余るのに、年長者の命令に従わざるを得ない。黙る権限もなく、語る雄弁もないのに。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.7

7

Sed spiritualium Patrum salutaria esse praecepta, divinae Legis auctoritate perspiciens, audeo in verba prorumpere, ac tenuem vestris auribus inferre sermonem; quem idcirco forsitan patienter accipitis, quoniam populo Christi utile videatur, obedientiam, quae et sacrificio divino praeponitur, et mandatis Dei omnibus antefertur, exemplo discere praedicantis (I Reg. XV) .

PL 20, 956B

だが、霊の父たちの命令が救いをもたらすものであることを、神の法の権威によって見て取り、私は敢えて言葉を発し、諸君の耳に、細い言葉を差し出す。諸君がおそらくそれを辛抱強く受け入れるのは、キリストの民にとって、説教する者の模範によって従順を学ぶことが有益と思われるからである。従順は、神への供犠にも優先し、神のすべての戒めに先立つ(サムエル記上15)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.8

8

Nam cum populus Hebraeorum post Aegyptia illa portenta, ad unius Dei notitiam vocaretur, primam didicit obedientiam, tamquam ducem servandorum coelestium mandatorum. Sic enim Scriptura testatur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI) .

PL 20, 956B

ヘブライ人の民は、あのエジプトの不思議のあと、唯一の神を知るよう呼ばれたとき、まず従順を、守るべき天の戒めの導き手として学んだ。聖書がそう証ししているからである。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は、唯一の主である」(申命記6)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.9

9

Et iterum: Audi, Israel, praecepta vitae (Deut. IV) . Hoc quod dicitur, Audi, non audientiam, ut opinor, simplicem sonat, sed observandae Legis obedientiam praedicat, testante rursum Domino, ac dicente: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Is. I) .

PL 20, 957A

また再び、「聞け、イスラエルよ、生命の戒めを」(申命記4)〔引かれた句はバルク3:9に近い〕。この「聞け」という言葉は、私の思うに、単なる聴取を意味するのではなく、守るべき律法への従順を告げている。主が再びこう証しして言うからである。「もし汝らが望み、私に聞くなら、地の善いものを食べるであろう」(イザヤ1)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.10

10

Quod si secundum beati Pauli apostoli sententiam, non auditores, sed factores Legis justificabuntur apud Deum (Rom. II) ; non jam videbitur perfunctoria ista auditio, quae bonorum terrae praemiis honoratur, et non cujuslibet terrae, sed illius olim promissae, illius fluentis lac et mel.

PL 20, 957A

もし福なる使徒パウロの言葉によれば、律法を聞く者ではなく、行う者が神の前で義とされる(ローマ2)のなら、この聴取は、地の善いものの報いで栄誉を受ける以上、もはやおざなりなものには見えないであろう。しかもそれは任意の地ではなく、かつて約束された、乳と蜜の流れるあの地のものである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.11

11

Promissionis enim terra Christi caro est, ex massa humani generis de terra formati suscepta, ac dulcibus divinae gratiae succis exuberans; cujus purissimo doctrinae lacte alimur et nutrimur; cujus coelestium charismatum suavitate reficimur; cujus ubertate credentium corda pinguescunt; cujus bonis obedientium mentes, animaeque fidelium, et in hoc, et in futuro saeculo saginantur.

PL 20, 957A

約束の地とは、キリストの肉である。地から形づくられた人類の塊から取られ、神の恩寵の甘い汁に満ちあふれている。その教えの最も純粋な乳によって、我々は養われ、育てられる。その天の賜物の甘美によって、力を回復する。その豊かさによって、信じる者たちの心は肥え、その善いものによって、従う者たちの精神と信じる者たちの魂は、この世でも来るべき世でも満たされる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.12

12

Quonam ergo haec spectat tractatio? Nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare praeceptis, atque aperire os meum sub tantorum praesentia sacerdotum; et maxime post illam venerandae memoriae patris mei Philastrii eruditissimam vocem, quae per gratiam Spiritus sancti large effluens, hanc Ecclesiam in fide Trinitatis adorandae fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit.

PL 20, 957B

では、この議論は何に向かうのか。それは、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕が明らかに悟るためである。いかなる力が、私の取るに足りなさを、困難な命令に従わせ、これほどの司教たちの前で口を開かせたかを。とりわけ、尊ぶべき記憶の私の父フィラストリウスの、あの博識の声のあとで。その声は、聖なる霊の恩寵によって豊かに流れ出て、この教会を、礼拝されるべき三位一体の信仰に基づかせ、まことの希望と完全な愛のうちに据え、徳へと立ち上がらせ、平和のうちに残した。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.13

13

Haec ad excusationem illius, quae in me reprehendi potuisset, audaciae, breviter dixisse sufficiat. Nunc vero sanctarum lectionum puteus altus est (Joan. IV, 11) , et ego hauritorium verbi non habens, aquam vivam sitientibus vobis interim ministrare non possum.

PL 20, 958A

私の中で非難されえたであろうあの大胆さの弁明として、これだけを簡潔に言えば足りる。さて、聖なる朗読の井戸は「深い」(ヨハネ4:11)が、私は言葉の汲み桶を持たないので、喉の渇いた諸君に、さしあたり生ける水を供することができない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.14

14

Obsecro communem patrem Ambrosium, ut post exiguum rorem sermonis mei, ipse irriget corda vestra divinarum mysteriis litterarum.

PL 20, 958A

私は、我々共通の父アンブロシウスに願う。私の言葉のわずかな露のあとで、自ら、神的な書物の奥義によって、諸君の心を潤すようにと。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.15

15

Loquetur enim Spiritu sancto, quo plenus est, et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, et tamquam Petri apostoli successor, ipse erit os universorum circumstantium sacerdotum.

PL 20, 958A

彼は、満たされている聖なる霊によって語り、その腹からは生ける水の川が流れ出るであろう。そして使徒ペトロの後継者として、自ら、周りに立つすべての司教たちの口となるであろう。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.16

16

Nam cum Dominus Jesus interrogaret apostolos: Vos autem quem me esse dicitis (Matth. XVI) ? solus Petrus omnium credentium ore respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi.

PL 20, 958A

実際、主イエスが使徒たちに、「では、汝らは私を何者と言うのか」(マタイ16)と尋ねたとき、ペトロ一人が、すべての信じる者たちの口で答えた。「汝はキリスト、生ける神の子である」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.17

17

Quid statim muneris accepit ista confessio? beatitudinem scilicet, regnique coelestis gloriosissimam potestatem. Solus ergo cum loquitur Petrus, nequaquam reliquorum credentium fides excluditur.

PL 20, 958B

この告白は、ただちにいかなる賜物を受けたか。すなわち、至福と、天の国のいとも栄光ある権能である。ゆえにペトロ一人が語るときも、他の信じる者たちの信仰は決して排除されていない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.18

18

Sed congruus ordo servatur, dum principi Apostolorum primus loquendi locus jure defertur; ne tumultus quidam magis quam responsio videretur, si tunc universi certatim ac pariter respondissent.

PL 20, 958B

だが、適切な秩序が保たれ、使徒たちの頭に、最初に語る場が当然与えられるのである。もしそのとき皆が競って同時に答えたなら、応答というより騒ぎに見えたであろうから。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.19

19

Dicat forte aliquis, sicut illos tres in camino fideles pueros (Dan. III) , ita in hoc examine omnes Apostolos consona voce debuisse eadem profiteri.

PL 20, 958B

ある者はあるいはこう言うかもしれない。炉の中のあの三人の信仰ある少年たち(ダニエル3)のように、この試問でも、すべての使徒が声をそろえて同じことを告白すべきだったと。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.20

20

Sed considerandum quia Judas ille Iscariotes quod corde non crediderat, ore confiteri non poterat: et neque beatitudinem merebatur incredulus, neque ante diri facinoris perpetrationem, justi Judicis poterat sententia praedamnari.

PL 20, 958B

だが考えるべきである。イスカリオテのユダは、心で信じていなかったものを、口で告白することができなかった。不信仰の者は至福に値せず、また忌まわしい悪行を犯す前に、正しい裁き主の宣告によって予め断罪されることもできなかったのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.21

21

Postea vero pro commisso scelere jam damnato Juda, omnes Apostoli Christo surgente, in Petro claves accipiunt; quinimmo cum Petro coelestis regni claves ab ipso Domino accipiunt, quando ait illis: Accipite Spiritum sanctum: quorum peccata dimiseritis, dimissa erunt (Joan. XX, 22) .

PL 20, 958C

だがのちに、犯した悪のためにすでにユダが断罪されたとき、すべての使徒は、キリストの復活に際して、ペトロにおいて鍵を受けた。いやむしろ、ペトロとともに、天の国の鍵を主自身から受けた。主が彼らに、「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者の罪は、赦される」(ヨハネ20:22)と言ったときである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.22

22

Et iterum: Euntes, inquit, docete omnes gentes, et baptizate eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII) . Janua quippe regni coelorum nonnisi hac Sacramentorum spiritualium clave reseratur.

PL 20, 959A

また再び、彼は言う。「行って、すべての諸国民に教え、父と子と聖なる霊の名によって、彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28)。天の国の門は、霊的な秘跡のこの鍵によらなければ開かれないからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 16.0.23

23

Precentur modo hi omnes apostolici sacerdotes misericordiam Dei Patris, qui suscitavit de terra inopem, et de stercore erexit pauperem, ut faceret eum sedere cum principibus populi sui (Ps. CXII) ; ut etiam sancti Spiritus virtutem ad Ecclesiae suae gubernaculum tenendum mihi minimo omnium largiri dignetur, per unigenitum Filium suum Redemptorem nostrum, cum quo vivit et regnat semper Deus, in unitate Spiritus sancti, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 959A

今や、使徒的な司教たちのこの全員が、父なる神の慈しみを祈り求めるがよい。神は貧しい者を地から起こし、乏しい者を糞土から引き上げて、自らの民の君主たちとともに座らせた(詩篇112)。そして、すべての者のうち最も小さい私に、聖なる霊の力を、自らの教会の舵を取るために与えることをよしとするように、その独り子、我々の贖い主を通して祈るがよい。その子とともに神は、聖なる霊の一体性において、万物に先立ち、今も、常に、永遠の世々にわたって、生き、支配する。アーメン。