Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.1
Ineffabilis providentia unigeniti filii Dei, veritatem fidei salutaris, quam pariter excipere humana corda non capiunt, paulatim dignatur suis aperire discipulis.
PL 20, 943B独り子である神の子の言い表しがたい摂理は、人の心が一度に受けとめきれない救いの信仰の真理を、少しずつ自分の弟子たちに開くことをよしとする。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.2
Jam de unitate divinitatis suae cum patre plurima in superioribus dictis docuerat, sicut proximo Tractatu exposui: ostendens intantum nihil divisionis esse inter Patrem, et Filium, ut etiam sermonem suum, quem loqueretur, suum diceret non esse, nisi Patris esset.
PL 20, 944Aすでに彼は、父との自らの神性の一体性について、先の言葉で多くを教えていた。直前の講話で私が説いたとおりである。父と子のあいだには何の分割もなく、自分が語る言葉さえ、父のものでなければ自分のものではないと言うほどであることを示していたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.3
Dixerat enim: Et sermo meus, quem audistis, meus non est, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. XIV, 24) .
PL 20, 944A実際、彼はこう言っていた。「汝らが聞いた私の言葉は私のものではなく、私を遣わした者、父のものである」(ヨハネ14:24)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.4
Quo dicto satis claruit, Patris contemptores esse universos doctrinam Filii unigeniti contemnentes; quoniam quem suum sermonem dicit Filius, hunc suum negat esse nisi sit Patris.
PL 20, 944Aこの言葉によって、独り子である子の教えを蔑む者はみな、父を蔑む者であることが十分に明らかになった。子が自分の言葉と呼ぶものを、子は、父のものでないかぎり自分のものではないと言うからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.5
Tunc enim Filii sermo est, si Patris sermo est; quia omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, inquit (Joan. XVI, 15) .
PL 20, 944A子の言葉であるのは、それが父の言葉であるときだからである。「父の持つものはすべて私のものである」と彼は言う(ヨハネ16:15)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.6
Et alio in loco ad Patrem dicit: Quoniam tua omnia mea sunt, et mea tua sunt (Joan. XVII, 10) ; per unitatem videlicet divinae substantiae, quae nescit aliquid habere suum quod naturae suae non sit.
PL 20, 944Bまた別の箇所では、父にこう言う。「汝のものはすべて私のもの、私のものは汝のものである」(ヨハネ17:10)。すなわち、神の実体の一体性によって、自らの本性に属さないものを自分のものとして持つことを知らないのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.7
Nunc autem subsequens adjungit statim, eamdem quoque sancti Spiritus unitatem credi oportere, dum plenitudinem doctrinae suae per ipsum Paracletum praedicit consummandum, dicens: Haec locutus sum vobis apud vos manens.
PL 20, 944Bところが続けて、彼はすぐさま付け加える。聖なる霊の一体性もまた同じように信じられるべきであると。自らの教えの充満が、そのパラクレートス〔弁護者・助け手〕によって完成されることを予告して、こう言うのである。「私は汝らのもとにとどまりながら、これらを汝らに語った」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.8
Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et admonebit vos omnia quae ego dixi vobis (Joan. XIV, 25) .
PL 20, 945A「しかし、パラクレートス、すなわち聖なる霊、私の父が私の名によって遣わす者、その者が汝らにすべてを教え、私が汝らに語ったすべてを思い起こさせる」(ヨハネ14:25)〔引かれた句はヨハネ14:26〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.9
Praenuntiare quidem beatis Apostolis eloquio isto dignatus est et suum post incumbentem Passionem ad coelos regressum, et sancti Spiritus super eos de coelis adventum, cum dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens.
PL 20, 945Aこの言葉によって彼は、福なる使徒たちに、迫る受難ののち自分が天に戻ること、聖なる霊が天から彼らの上に来ることを予告することを、よしとした。「私は汝らのもとにとどまりながら、これらを汝らに語った」と言うときである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.10
Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus. Sed neque Spiritus sanctus in coelo erat solum, et in terra non erat; neque Filius ita coelos ascensurus erat, ut terras relinqueret; neque Pater tantum coelestem thronum possidet, ubi remeare Filius, et unde sanctus venire Spiritus perhibetur.
PL 20, 945A「しかし、パラクレートス、すなわち聖なる霊、私の父が遣わす者」。だが、聖なる霊は天にだけいて地にいなかったのではなく、子も、地を後に残して天に昇るはずだったのではなく、父も、子が戻り、聖なる霊がそこから来ると言われる天の座だけを占めているのではない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.11
Nam propheta beatissimus hujusmodi confessionem refert ad Patrem: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam?
PL 20, 945A実際、いとも福なる預言者は、この告白を父に向けて述べている。「私はどこへ行こうか」と彼は言う。「汝の霊を離れて。汝の顔を離れて、どこへ行こうか」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.12
Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in postremo maris (Ps. CXXXVIII) .
PL 20, 945B「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に降るなら、汝はそこにいる。もし私が自分の翼をまっすぐに取り、海の果てに住むなら」(詩篇138)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.13
Si sumpsero, inquit, pennas meas, etc. Bene quod pennas suas habet, quibus assumptis, quocumque desiderat, penetrat. Caeterum qualiter propheta in corpore constitutus, vel in coelum ascensurus erat, vel in infernum descensurus, vel trans ultima maria perrecturus?
PL 20, 945B「もし私が自分の翼を取るなら」と彼は言う、云々。彼が自分の翼を持っているのは見事なことである。それを取れば、望むところへどこへでも入り込める。だが、体を持つ預言者が、どうして天に昇り、冥界に降り、果ての海を越えて行くことができようか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.14
Quas tandem, quas habet pennas? Alas fidei mens credentis assumit, ut sublimior a terrenis, et totus in spiritu constitutus, possit comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, et latitudo, et altitudo, et profundum scientiae Dei (Ephes. III) .
PL 20, 945Bいったい、その翼とは何か、どんな翼を彼は持つのか。信じる者の精神は、信仰の翼を取る。地上のものより高く、すっかり霊のうちに据えられて、すべての聖なる者とともに、「長さと幅と高さ、神の知識の深さが何であるか」を悟ることができるようになるためである(エフェソ3)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.15
Istas fidei alas haeretici non habentes, de Deo disputant, et per terrena volvuntur; et a sublimitate divini intellectus ad caduca, atque carnalia deducuntur, cogitationum terrestrium pondere praegravati.
PL 20, 945Cこの信仰の翼を持たない異端者は、神について議論しながら地上のものの中を転がり回り、神的な理解の高みから、朽ちるもの、肉的なものへと引き下ろされる。地上の思いの重みに押しつぶされているのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.16
Nec ad notitiam possunt illius immensae divinitatis accedere, ubi non habet nisi sola mens fidelis accessum, quae adorandae Trinitatis unitatem sentit, credit, confitetur, ac praedicat; et quoniam digne exprimere non potest, in eo vel maxime gloriatur.
PL 20, 945C彼らは、あの無量の神性の認識に近づくことができない。そこへの道が開かれているのは、信仰ある精神だけである。それは礼拝されるべき三位一体の一体性を感じ、信じ、告白し、宣べ伝える。そしてふさわしく言い表せないがゆえに、まさにその点で最も誇りとする。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.17
Quo ergo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum et habitabo in postremo maris: etenim illic manus tua tenebit me, et deducet me dextera tua (Ps. CXXXVIII) .
PL 20, 946A「では、私はどこへ行こうか」と彼は言う。「汝の霊を離れて。汝の顔を離れて、どこへ行こうか。もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に降るなら、汝はそこにいる。もし私が翼をまっすぐに取り、海の果てに住むなら、そこでも汝の手が私を捕らえ、汝の右の手が私を導く」(詩篇138)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.18
Indivisam Trinitatis naturam confessio ista signavit. Quo ibo, inquit, a spiritu tuo? ipso nempe Paracleto, cujus plenitudinem sumentes Apostoli, promissionem Dei fatentur impletam Petri ore testantis: Hoc est quod dictum est per Joel prophetam: In novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Act. II, Joel II) .
PL 20, 946Aこの告白は、三位一体の分かたれない本性を示した。「私はどこへ行こうか、汝の霊を離れて」と彼は言う。その霊とはまさにパラクレートスであり、その充満を受けた使徒たちは、ペトロの口が証しするとおり、神の約束が成就したと告白する。「これは、ヨエル預言者を通して語られたことである。『終わりの日々に――主は言う――私は私の霊を、すべての肉の上に注ぐ』」(使徒言行録2、ヨエル2)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.19
Et a facie tua quo vadam (Ps. CXXXVIII) ? A Filio scilicet, qui facies Patris est; quoniam Pater videtur in Filio, juxta ipsius Domini Salvatoris sententiam, qui obsecranti Philippo, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ita respondit: Tanto tempore sum vobiscum: et non agnovistis me?
PL 20, 946B「そして、汝の顔を離れて、私はどこへ行こうか」(詩篇138)。すなわち、子から〔離れて〕である。子は父の顔だからである。父は子において見られる。救い主である主自身の言葉に従えば、そうである。フィリポが「主よ、我々に父を示せ。それで我々には十分である」と願ったとき、主はこう答えた。「これほど長く、私は汝らとともにいる。それなのに、汝らは私を知らなかったのか」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.20
Philippe, qui vidit me, videt et Patrem meum. Quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV) ?
PL 20, 946B「フィリポよ、私を見た者は、私の父をも見る。どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。汝は、私が父におり、父が私におることを信じないのか」(ヨハネ14)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.21
Ne vero divisus putaretur vel Spiritus sanctus a Patre, cujus Spiritus est, vel Filius ab eo crederetur sejunctus, cujus et facies, et dextera, et sapientia, et virtus est; non ait: Si ascendero in coelum, Spiritus tuus illic est; vel, facies tua, et Spiritus tuus illic sunt: sed, tu, inquit, illic es: cum Filio utique, et cum Spiritu sancto; quoniam Trinitatis adorandae una eademque divinitas semper ubique est.
PL 20, 946B聖なる霊が、自らがその霊である父から分けられたと考えられたり、子が、自らがその顔であり右の手であり知恵であり力である父から切り離されたと信じられたりしないように、預言者は、「もし私が天に昇るなら、汝の霊がそこにいる」とも、「汝の顔と汝の霊がそこにいる」とも言わず、「汝がそこにいる」と言う。すなわち、子とともに、また聖なる霊とともに、である。礼拝されるべき三位一体の神性は一つで同一であり、いつもどこにでもあるからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.22
Sed ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una traderetur credentibus fides, et distincta confessio, propterea Pater et Filium mittere, et Spiritum sanctum scribitur: cum neque qui mittit, neque qui mittitur, Deus credi possit, si in quodam loco est, et in quodam loco non est.
PL 20, 946Cしかし、父と子と聖なる霊についての信仰が一つで、しかも告白が区別されたものとして、信じる者たちに伝えられるように、そのために、父が子と聖なる霊を遣わすと書かれているのである。遣わす者も遣わされる者も、ある場所にいて別の場所にいないのであれば、神とは信じられないのであるが。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.23
Ipsi Filio credamus loquenti, qui veritas est: Non sum solus, inquit, quia Pater mecum est (Joan. VIII) . Et iterum de Spiritu sancto: Si ego, inquit, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28) .
PL 20, 947A語る子自身を信じよう。子は真理である。「私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ8)と言う。また再び、聖なる霊について、「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すのなら」と彼は言う(マタイ12:28)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.24
Et Evangelista Lucas: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV) . Cum igitur nusquam desit divinitas Trinitatis, dispensatio salutis nostrae est, quod mittens praedicatur, et missus.
PL 20, 947A福音書記者ルカも言う。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4)。こうして三位一体の神性はどこにも欠けていないのだから、遣わす者と遣わされる者が語られるのは、我々の救いの経綸のゆえである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.25
Aliter enim credere mens humana non caperet, Patrem Patrem esse, et Filium Filium, et Spiritum sanctum Spiritum sanctum, nisi distinctionem disceret ex nuncupatione mittentis ac missi.
PL 20, 947Aそうでなければ、人の精神は、父が父であり、子が子であり、聖なる霊が聖なる霊であると信じることができなかったであろう。遣わす者と遣わされる者という呼び名によって区別を学ばなかったとしたら。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.26
Et rursus unam divinitatem non agnosceret Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nisi missum legeret a mittente nullatenus separari.
PL 20, 947Aまた逆に、父と子と聖なる霊の一つの神性を認めなかったであろう。遣わされた者が遣わす者から決して離されないことを読まなかったとしたら。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.27
Nam nec Pater (ut praedictum est) missum deseruit Filium; nec Spiritus sanctus, qui dirigendus erat Apostolis, umquam Patri ac Filio defuisse monstratur: ita tamen ut Filius Dei tantum fuerit incarnatus.
PL 20, 947B実際、(前述のとおり)父は、遣わされた子を見捨てなかったし、使徒たちに送られるはずだった聖なる霊も、父と子から離れたことは決してなかったと示される。ただし、受肉したのは神の子だけである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.28
Nam Verbum caro factum est (Joan. I) , ut legimus, non Pater, non Spiritus. Quomodo autem istud Incarnationis mysterium Filius Dei salva unitate Trinitatis impleverit, illa omnipotentia testis est qua idem Dei Filius sic cum corpore suscepti hominis ascendit ad coelos, ut usque ad finem saeculi cum suis discipulis permaneret.
PL 20, 947B「言葉は肉となった」(ヨハネ1)と我々が読むとおり、〔肉となったのは〕父でも霊でもない。神の子がこの受肉の奥義を、三位一体の一体性を保ちつつ成し遂げたことは、あの全能が証しである。その全能によって、同じ神の子は、取った人の体とともに天に昇りながら、世の終わりまで弟子たちとともにとどまるのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.29
Ecce enim, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Usque ad consummationem saeculi, inquit, vobiscum sum (Matth. XXVIII) : non solum cum Apostolis, sed et cum discipulis utique credentibus universis.
PL 20, 947B「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」と彼は言う。「世の終わりまで、汝らとともにいる」と彼は言う(マタイ28)。それは使徒たちとだけではなく、信じる弟子たちすべてとともに、ということである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.30
Credere itaque nos oportet non aliter esse Deum, quam se ipse proprio sermone revelavit esse credendum. Facta quoque ejus non debemus rebelli spiritu discutere, sed fideli studio admirari, quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide (Ps. XXXII) .
PL 20, 947Cだから我々は、神は、自らが自分の言葉で信じられるべきだと示したのとは別の仕方では存在しないと、信じなければならない。また神のわざを、反抗的な霊で問い詰めるべきではなく、信仰の熱意をもって驚嘆すべきである。「主の言葉は正しく、そのすべてのわざは信仰のうちにある」(詩篇32)からである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.31
Si omnia opera in fide, quanto magis istud opus sacratissimae incorporationis ejus! Desinamus ergo fide neglecta, contumeliosis quaestionibus divinum pulsare mysterium.
PL 20, 947Cすべてのわざが信仰のうちにあるなら、神のいとも神聖な受肉というこのわざは、なおさらではないか。だから信仰を軽んじて、侮辱的な詮索で神の奥義を叩くのをやめよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.32
Nam scrupulositas haesitantis, intelligentiam factorum Dei superflua curiositate non invenit, sed fidem perdit, quam constat esse ducem salutis ac vitae.
PL 20, 947C疑う者の細かい詮索は、余計な好奇心によっては神のわざの理解を見いださず、かえって信仰を失う。信仰は、救いと生命への導き手であることが確かである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.33
Quod autem nimia scrupulositas fidem perdat, facile potest ex una specie divinae operationis intelligi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I) .
PL 20, 947C過度の詮索が信仰を失わせることは、神のわざの一つの例から容易に理解できる。「神は言った、『光あれ』。すると光があった」(創世記1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.34
Cum non assequar, qualiter eam Creator ejus ex nihilo fecerit, nisi credidero tamen, et confessus fuero eam factam, mendacem Deum sacrilega cunctatione pronuntio.
PL 20, 948A光の創造主がそれを無からどのように造ったかを私が理解できなくとも、それが造られたと信じ、告白しなければ、私は不敬な躊躇によって、神を偽り者と言い立てることになる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.35
Universa itaque opera ejus, et praecipuum, divinumque opus Incarnationis Filii Dei (sicut Scripturae sanctae praedicant) fideli affectu mens debet uniuscujusque credentis excipere, et quod stabili corde crediderit, fido oris obsequio confiteri; Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X) .
PL 20, 948Aそれゆえ、神のすべてのわざ、とりわけ神の子の受肉という卓越した神のわざを(聖書が告げるとおり)、信じる者一人一人の精神は、信仰の心で受け入れ、確固たる心で信じたことを、忠実な口の従順で告白すべきである。「心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.36
Quod vero plenitudinem doctrinae suae per sanctum pollicetur Spiritum retribuendam, aequalem suae omnipotentiae eum credi voluit.
PL 20, 948A彼が自らの教えの充満を聖なる霊を通して授けると約束したとき、彼は、霊が自らの全能と等しいと信じられることを望んだのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.37
Non est enim in Trinitate Dominus, et servus; Deus, et Angelus; Creator, et creatura: sed est aliud idem; aliud persona, idem natura; ac proinde non dii, sed Deus, quia divisionem non capit unitas Deitatis.
PL 20, 948A三位一体には、主と僕、神と天使、創造主と被造物があるのではない。〔三位は〕別でありつつ同一であり、ペルソナにおいては別、本性においては同一である。したがって神々ではなく神なのであり、神性〔Deitas〕の一体性は分割を受け入れないからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.38
Ait denique ibi Christus de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV) ; id est in Dei nomine, Deum scilicet, sicut Filium, profitendum.
PL 20, 948B実に、そこでキリストは聖なる霊について言う。「父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14)。すなわち、神の名によって遣わされるのであり、子と同じく神として告白されるべき者だ、ということである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.39
Et ideo Filius Dei de se quidem dicit: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43) ; quod et Propheta de illo praedixerat, et pueri in Evangelio laudantes probaverant, dum clamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI) .
PL 20, 948Bそれゆえ神の子は、自分についてはこう言う。「私は私の父の名によって来た」(ヨハネ5:43)。これは預言者も彼について予告していたことであり、福音書で賛美した子どもたちも、「主の名によって来る者に祝福あれ」と叫んで、確かめたことである(マタイ21)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.40
Recte in nomine Domini; non in nomine servi, quia Deus: non in suo, quia Filius: nomen enim Patris in Filio. De se ergo, inquam, dicit Filius: Ego veni in nomine Patris (Joan. V) . De sancto autem Spiritu dicit: Quem mittet Pater meus in nomine meo (Joan. XIV) .
PL 20, 948B正しくも「主の名によって」であって、僕の名によってではない。神だからである。自分の名によってでもない。子だからである。父の名は子のうちにあるからである。だから、私は言う、子は自分についてこう言う。「私は父の名によって来た」(ヨハネ5)。聖なる霊についてはこう言う。「私の父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.41
Et cum Baptismi opus in Trinitate decerneret celebrandum, non ait in nominibus, sed in nomine (Matth. XXVIII) .
PL 20, 948Cそして洗礼のわざを三位一体において行うべきと定めたとき、彼は「諸名において」とは言わず、「名において」と言った(マタイ28)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 14.0.42
Pater enim Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, sicut sanctarum Scripturarum testimoniis dilectioni vestrae saepius approbavi; ac propterea unum Trinitatis est nomen, cujus una virtus, atque divinitas, permanet in omnia saecula. Amen.
PL 20, 948C父は神であり、子は神であり、聖なる霊は神である。これは、聖書の証言によって、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に私が何度も証明したとおりである。したがって三位一体の名は一つであり、その力と神性は一つで、世々に続く。アーメン。