ブレシアのガウデンティウスbishop c. 387–after 406

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus vel Sermones qui exstant

Sermo II. De Exodi lectione secundus. Egressis a fonte neophytis. De ratione Sacramentorum quae catechumenos audire non congruit, licet eadem scripta in Evangeliis patere omnibus videantur 第2説教 出エジプト記の朗読について 2——新受洗者たちが泉から上がったあとに。洗礼志願者が聞くのはふさわしくない秘跡の意味について(同じことは福音書に書かれて、すべての人に明らかであるように見えるが)

Gaudentius of Brescia · Tractatus vel Sermones qui exstant · PL 20, 853A · 57 sectiones

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.1

1

Resurgente Christo a mortuis, ultio in Aegyptios per Sacramentum Baptismi facta est; pavescentibus inferis, ipso ad suscitationem sui corporis revertente; inimici Dei, hostes quippe populi ejus, exstincti sunt.

PL 20, 853A

キリストが死者の中から復活すると、洗礼の秘跡を通してエジプト人たちへの報復が行われた。冥界は恐れおののき、キリスト自身が自らの体の復活のために帰ってくると、神の敵たち、すなわち神の民の敵たちは滅ぼされた。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.2

2

Clamat enim spiritus Prophetalis: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus; sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi epulentur (Ps. LXVII) .

PL 20, 853A

預言の霊は叫ぶからである。「神は立ち上がれ、その敵どもは散らされ、彼を憎む者どもは、その顔の前から逃げよ。煙が消えるように、彼らは消えよ。蝋が火の顔の前で溶けるように、罪人たちは神の顔の前で滅びよ。義人たちは宴を楽しめ」(詩篇67)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.3

3

Redemptionem misit pius Pater populo suo, memor testamenti sancti sui (Ps. CX) , quod disposuit patribus nostris Abrahae et semini ejus in saecula (Luc. I) .

PL 20, 853A

慈しみ深い父は、「その民に贖いを送り、自らの聖なる契約を覚えた」(詩篇110)。その契約は、「我々の父祖たちに、アブラハムとその子孫に世々にわたって定めた」ものである(ルカ1)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.4

4

Potens enim Deus suscitavit de lapidibus istis quondam durissimis (Gentibus) filios Abrahae (Matth. III; Luc. III) .

PL 20, 853B

実に、力ある神は、かつてはきわめて固かったこれらの石から(諸国民のこと)、アブラハムの子らを起こした(マタイ3;ルカ3)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.5

5

Nunc dicant omnes qui redimuntur a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et de regionibus congregavit eos a solis ortu, et occasu, ab aquilone et mari, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Ps. CVI) .

PL 20, 853B

今、主に贖われたすべての者、すなわち主が敵の手から贖い、日の出るところと日の沈むところから、北から、海から、諸地方から集めた者たちは、言うがよい。「主は善である。その慈しみは永遠に及ぶ」(詩篇106)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.6

6

Nam in exitu illius Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, Judaea tantum facta est sanctificatio ejus (Ps. CXIII) ; nunc autem Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Ps. CXXVII) .

PL 20, 853B

実に、「イスラエルがエジプトから出たとき、ヤコブの家が異国の民から出たとき、ユダヤだけがその聖別となった」(詩篇113)。しかし今や、「主を畏れ、その道を歩む者はみな幸いである」(詩篇127)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.7

7

Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI) . Non enim est distinctio Judaei, et Graeci: idem namque Dominus, dives in omnes qui invocant illum (Rom. X.) ; quia, sicut scriptum est: Omnis quicumque invocat nomen Domini, salvus erit (Ibid).

PL 20, 853B

「その不法を赦され、その罪を覆われた者たちは幸いである」(詩篇31)。「ユダヤ人とギリシア人の区別はない。同じ主が、彼を呼び求めるすべての者に対して豊かだからである」(ローマ10)。「主の名を呼び求める者はみな救われる」と書かれているとおりである(ローマ10)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.8

8

Quotquot igitur invocantes Dominum salutem recipimus exstinctis Aegyptiis, discamus manducare pascha, non sicut insipientes Judaei, qui post adventum veritatis adhuc umbram sequuntur, ovem quisque per unamquamque domum quartadecima die mensis primi occidens, et comedens.

PL 20, 854A

主を呼び求めて、エジプト人たちが滅ぼされたのちに救いを受けた我々は、一人残らず、過越を食べることを学ぼう。愚かなユダヤ人たちのようにではない。彼らは、真理が到来したあともなお影に従い、各人が家ごとに、第一の月の14日に羊を屠って食べている。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.9

9

Ex quo enim venit, cujus umbra fuerat ista ovis (Joan. V) , verus ille Agnus Dei Dominus Jesus, qui tollit peccata mundi, et dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis; frustra jam Judaei carnaliter exercent, quod nisi nobiscum spiritualiter fecerint, habere in se vitam non poterunt.

PL 20, 854A

というのは、この羊がその影であった者(ヨハネ5)〔引照は刷りのまま。この羊がキリストの影であったという句に付くので、モーセが自分について書いたという句(ヨハネ5:46)を指すか。「世の罪を取り除く神の子羊」の句はヨハネ1:29にある〕、あの真の神の子羊、世の罪を取り除く主イエスが来て、「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たないであろう」(ヨハネ6)と言って以来、ユダヤ人たちが今なお肉的に行っていることは空しいからである。彼らは、我々とともにそれを霊的に行わなければ、自分の内に生命を持つことはできない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.10

10

Lex enim spiritualis est (Rom. VII) , ut ait Apostolus, et Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) .

PL 20, 854A

「律法は霊的である」(ローマ7)と使徒が言うとおりであり、また「我々の過越であるキリストが屠られた」(一コリント5)とも言う。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.11

11

Quae vero virtutes praefiguratae sunt spiritales in ipsa historia Exodi (Exod. XII) , ubi celebratio paschae narratur, qui sit decimus dies, qui quartus decimus, quae immolatio perfecti, masculi, anniculi agni ad vesperam, qui sanguis liniendus in postibus, quae convocatio vicinorum, quae calciamenta, qui baculi, quod fermentum, quae azyma, necesse est ut adjuvante Domino a die crastina incipiamus exponere.

PL 20, 854B

出エジプト記の物語そのもの(出エジプト記12)、すなわち過越の祝いが語られるところで、どんな霊的な力〔virtutes。ここでは霊的な意味の含みを言うらしい〕があらかじめ象られているのか。10日目とは何か、14日目とは何か、夕べに完全な一歳の雄の子羊を屠るとは何か、門柱に塗るべき血とは何か、隣人たちの招集とは何か、履物とは何か、杖とは何か、パン種とは何か、種なしパンとは何か。これらを、主の助けにより、明日から説き明かし始めなければならない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.12

12

Modo autem ea solum de ipsa lectione carpenda sunt, quae praesentibus catechumenis explanari non possunt, et tamen necessario sunt aperienda neophytis.

PL 20, 854B

しかし今は、その朗読のうち、洗礼志願者たちがいる前では説き明かせないが、新受洗者たちには必ず明かさなければならないことだけを、摘み取るべきである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.13

13

In umbra illius legalis paschae non unus agnus occidebatur, sed plures; singuli enim occidebantur per domos, nam sufficere unus non poterat universis, quoniam figura erat, non proprietas Dominicae Passionis.

PL 20, 854B

律法の過越のあの影においては、屠られた子羊は一匹ではなく、多くであった。家ごとに一匹ずつが屠られたのであり、一匹ではすべての人に足りなかったからである。それは主の受難の象りであって、本来のものではなかったからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.14

14

Figura etenim non est veritas, sed imitatio veritatis; nam et homo ad imaginem Dei factus est, nec tamen idcirco Deus est: tametsi ea ratione qua imago Dei dicitur, dicatur et Deus; quomodo natura unus Deus est, positione plures.

PL 20, 855A

実に、象りは真理ではなく、真理の模倣である。人もまた神の像に造られたが、だからといって神ではない。もっとも、神の像と呼ばれるのと同じ理由で、神とも呼ばれうるのではある。それは、本性によっては神は唯一であり、定め〔positio〕によっては複数である〔本性によらず、名を与えられて「神」と呼ばれる者が多いということ〕のと同じである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.15

15

Ergo in hac veritate qua sumus, unus pro omnibus mortuus est; et idem per singulas ecclesiarum domos, in mysterio panis ac vini, reficit immolatus, vivificat creditus, consecrantes sanctificat consecratus. Haec Agni caro, hic sanguis est.

PL 20, 855A

したがって、我々がそこにいるこの真理においては、一人がすべての者のために死んだ。同じ一人が、教会の一つ一つの家で、パンとぶどう酒の奥義において、屠られて養い、信じられて生かし、聖別されて、聖別する者たちを聖とする。これが子羊の肉であり、これが血である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.16

16

Panis enim qui de coelo descendit, ait: Panis quem ego dabo, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI) .

PL 20, 855A

天から降ったパンが言うからである。「私が与えるパンは、世の生命のための私の肉である」(ヨハネ6)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.17

17

Recte etiam vini specie sanguis ejus exprimitur, quia cum ipse in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera (Joan. XV) , satis declarat sanguinem suum esse omne vinum quod in figura Passionis ejus offertur: unde beatissimus patriacha Jacob de Christo prophetaverat dicens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX) .

PL 20, 855A

また、ぶどう酒の形で彼の血が表されるのも正しい。福音書で自ら「私はまことのブドウの木である」(ヨハネ15)と言うとき、彼の受難の象りとして献げられるぶどう酒はすべて自分の血であることを、十分に宣言しているからである。そこから、いとも福なる族長ヤコブ〔底本は patriacha。patriarcha と読む〕は、キリストについて預言してこう言った。「彼はぶどう酒で衣を洗い、ブドウの血で外套を洗う」(創世記49)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.18

18

Stolam quippe nostri corporis indumentum suum, proprio erat sanguine abluturus. Ipse igitur naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus (quia et potest, et promisit) efficit proprium corpus: et qui de aqua vinum fecit, facit et de vino sanguinem suum.

PL 20, 855B

実に衣とは、我々の体という彼の着物のことであり、彼は自らの血でそれを洗おうとしていた。したがって、諸本性の創造者であり主である者自身、地からパンを生じさせ、そのパンからさらに(可能であり、また約束したゆえに)自らの体を作り出す者、水からぶどう酒を造った者は、ぶどう酒からも自らの血を造る。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.19

19

Qualiter itaque manducari debeat Agnus iste, ex ipsa lectione debemus advertere. Non edetis quid ab eo crudum, neque coctum in aqua, sed assatum igni: caput cum pedibus, et interaneis (Exod. XII) .

PL 20, 855B

それゆえ、この子羊がどのように食べられるべきかを、我々は朗読そのものから知らなければならない。「汝らはそれを生で食べてはならず、水で煮て食べてもならない。火で焼いたものを、頭を足と内臓といっしょに食べよ」(出エジプト記12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.20

20

Duae sunt spirituales intelligentiae in his dictis, quarum si unam sequaris, ambas noveris. Omne corpus divinae Scripturae tam veteris quam novi Tastamenti, Filium Dei continet; vel venturum promittens in hominen, vel jam venisse declarans.

PL 20, 855B

この言葉には二つの霊的な理解があり、そのうちの一つに従えば、あなたは両方を知ることになる。神の聖書の全体は、旧約も新約も、神の子を含んでいる。人間となって来ることを約束するか、すでに来たことを宣言するかのいずれかである〔底本は Tastamenti、hominen。Testamenti、hominem と読む〕。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.21

21

Unde beatus Philippus inventus a Christo invenit Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I) . Et quid plura, charissimi?

PL 20, 856A

このゆえに、福なるフィリポは、キリストに見いだされて、ナタナエルを見いだし、彼に言う。「モーセが律法の中で、また預言者たちが書いた者を、我々は見いだした。ナザレのヨセフの子イエスである」(ヨハネ1)。いとも愛する者たちよ、これ以上何を言うことがあろうか。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.22

22

In ipso continetur omnis Lex et vetus, et nova: et ut sic dixerim, ipse est anima Legis. Ipse enim per Moysen locutus est, cum dixit illi: Ego aperiam os tuum, et inspirabo quae debeas loqui (Exod. IV) .

PL 20, 856A

彼自身のうちに、旧い律法も新しい律法もすべて含まれている。そう言ってよければ、彼自身が律法の魂である。実に、彼自身がモーセを通して語った。そのときモーセにこう言った。「私は汝の口を開き、汝が語るべきことを吹き込もう」(出エジプト記4)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.23

23

Ipse et per Prophetas, cum dicit, Qui loquebar in Prophetis, ecce adsum (Is. LII) . Ipse etiam per Apostolos, cum dicit Paulus apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur, Christus (II Cor. XIII) ?

PL 20, 856A

彼自身は預言者たちを通しても〔語った〕。「預言者たちの中で語っていた私が、見よ、ここにいる」(イザヤ52)と言うときである。彼自身は使徒たちを通しても〔語る〕。使徒パウロが言うときである。「汝らは、私の内で語るキリストの証しを求めるのか」(二コリント13)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.24

24

Has igitur immaculati Agni carnes, id est doctrinae ejus viscera, neque cruda sine interpretatione sumi oportet, neque cocta in aqua, id est eorum dissertione dissoluta, atque decocta, qui velut aqua deorsum fluunt, nihil supernum sentientes; sed assata, inquit, igni, id est spiritu divino solidata atque tosta.

PL 20, 856B

したがって、この汚れなき子羊の肉、すなわちその教えの内臓は、解釈なしに生で取るべきではなく、水で煮て取るべきでもない。すなわち、水のように下へ流れ、上のものを何も思わない者たちの論述によって、溶かされ煮つくされたものであってはならない。そうではなく、「火で焼いたもの」と彼は言う、すなわち神の霊によって固められ、焼かれたものでなければならない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.25

25

Ignis enim sursum versum tendit. Unde dicebat Dominus Judaeis: Vos de inferioribus estis, ego de supernis sum (Joan. VIII) .

PL 20, 856B

火は上へ向かうからである。それゆえ主はユダヤ人たちに言っていた。「汝らは下のものから出ており、私は上のものから出ている」(ヨハネ8)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.26

26

Ergo quoniam membra Agni Dei Scripturas ejus diximus, videamus quid est caput cum pedibus, et interaneis, videlicet ut in capite divinitatem accipias in quatuor Evangelistarum testimonio: pedes ad incorporationem sumimus, circa finem saeculi celebratam.

PL 20, 856B

さて、神の子羊の肢体を、その聖書であると我々は言ったのだから、「頭と足と内臓」とは何かを見よう。すなわち、頭においては、あなたが四人の福音書記者の証しによって神性を受け取るようにである。足については、世の終わりのころに成し遂げられた受肉〔incorporatio〕のことと我々は取る。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.27

27

Pedes enim extremae partes sunt corporis: in interaneis autem percipias occulta mysteria. Et non relinquetis, inquit, ex eo usque in mane, et os non confringetis ex eo.

PL 20, 857A

足は体の末端だからである。内臓においては、あなたは隠れた奥義を悟るのである。「それを朝まで残してはならない。その骨を砕いてはならない」と彼は言う。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.28

28

Quae autem superfuerunt ex eo usque in mane, igne cremabitis (Exod. XII) : hoc est, si qua mysteriorum superaverint, in mane illius futurae resurrectionis manifestanda, quae capere modo non possumus.

PL 20, 857A

「朝まで残ったものは、火で焼き尽くせ」(出エジプト記12)。これはすなわち、もし奥義のうち残るものがあれば、将来の復活の朝に明らかにされるべきもので、今は我々には捉えることができないということである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.29

29

Modo enim scio ex parte, inquit Apostolus, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII) . Haec igni cremanda sunt, id est divino tradenda spiritui: ut ea quorum rationem modo non capimus, ardentis fidei spiritu consumantur.

PL 20, 857A

「今は私は部分的に知っているが、そのときには、私が知られているとおりに知るであろう」と使徒は言う(一コリント13)。これらは火で焼き尽くすべきもの、すなわち神の霊にゆだねるべきものである。それは、我々が今その道理を捉えられないものが、燃える信仰の霊によって焼き尽くされるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.30

30

Quod autem dixit, os non conteritis ex eo (Exod. XII) : hoc praecipit, ut omne quod est in Scripturis robustius, atque validius, non comminuatur, neque quassetur, sed solidum maneat; quod praeceptum non custodientes, merito vae excipiunt ab eo cujus ossa comminuunt.

PL 20, 857A

「その骨を砕いてはならない」と彼が言ったこと(出エジプト記12)、これは次のことを命じている。聖書の中でより堅固で力強いものはすべて、砕かれても打ち割られてもならず、固いままにとどまるべきである。この命令を守らない者たちは、当然、その骨を砕いている相手から「災いあれ」を受ける。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.31

31

Vae vobis, inquit, Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae fortiora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII) . Haec sunt ossa agni.

PL 20, 857B

「災いあれ、汝ら律法学者とファリサイ派の者、偽善者たち。汝らはハッカとイノンドとクミンの十分の一を納めながら、律法のより強いもの、すなわち裁きと慈しみと信仰を捨てた」とは彼の言葉である(マタイ23)。これが子羊の骨である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.32

32

Et alibi ad ipsos: Irritum facitis, inquit, verbum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. XV) .

PL 20, 857B

別の箇所でも、彼らに向かって言う。「汝らは自分たちの言い伝えを立てるために、神の言葉を無効にしている」(マタイ15)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.33

33

Adjicit vero Deus in Exodo superioribus dictis haec: Sic autem comedetis illum (agnum videlicet): lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris, et edetis illud festinanter. Pascha enim est Domini (Exod. XII) .

PL 20, 857B

出エジプト記で神は、先に述べたことにこう付け加える。「汝らはそれ(すなわち子羊)をこう食べよ。腰に帯を締め、足に履物をはき、手に杖を持ち、急いでそれを食べよ。それは主の過越だからである」(出エジプト記12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.34

34

De calciamentis, et baculis longa ratio est, quae alio tempore disseretur. De praecinctione lumborum, quod frequenter a me latius dictum est, breviter nunc dicetur. Scribitur in Jeremia: Et tu praecinge lumbos tuos, et dices ad populum (Jerem. I) .

PL 20, 857B

履物と杖については長い説明があり、別の折に論じられる。腰の帯については、私がしばしばより詳しく述べたことなので、今は簡潔に述べよう。エレミヤにはこう書かれている。「汝も腰に帯を締め、民に語れ」(エレミヤ1)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.35

35

Et ad sanctum Job: Praecinge tamquam vir lumbos tuos: interrogabo autem te, tu vero respondeas mihi. Ubi eras cum ego fundarem terram (Job. XXXVIII, XL) ? et reliqua.

PL 20, 857C

また聖なるヨブにはこう言われる。「男らしく腰に帯を締めよ。私は汝に問い、汝は私に答えよ。私が地の基を据えたとき、汝はどこにいたか」(ヨブ記38、40)。以下同様である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.36

36

Apostoli quoque audiunt: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII) ; et cur istud tantopere jubeatur, in Joanne Baptista cognoscitur, qui zona pellicea praecinctus erat circa lumbos suos (Matth. III) .

PL 20, 857C

使徒たちもまた聞く。「汝らの腰は帯を締められたままであれ」(ルカ12)。なぜこれがこれほどまでに命じられるのかは、洗礼者ヨハネにおいて知られる。彼は腰に皮の帯を締めていた(マタイ3)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.37

37

Lumborum ratio quae sit, significat Apostolus ad Hebraeos: Adhuc, inquit, in lumbis patris erat Levi, id est sacerdotale genus, quando occurrit illi Melchisedech (Hebr. VII) . Illi: cui? sancto utique Abrahae.

PL 20, 858A

腰の意味が何であるかを、使徒はヘブライ人たちに宛てて示している。「レビはなお父の腰の内にいた」と彼は言う。レビとは、すなわち祭司の血筋のことである。「メルキゼデクが彼に出会ったときに」(ヘブライ7)。「彼に」とは、誰にか。もちろん聖なるアブラハムにである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.38

38

Zona ergo pellicea circa lumbos, mortificationem significat vitiorum. Pellis enim quae aptatur in usum, nonnisi mortui animantis est.

PL 20, 858A

したがって、腰の皮の帯は、悪徳を殺すことを意味する。実に、用いるために仕立てられる皮は、死んだ生き物のものにほかならない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.39

39

Oportet ergo nos ex praecepto Dei mortificare prius concupiscentias carnis; et sic accipere corpus Christi, qui pro nobis servientibus in saeculi Aegypto, est immolatus.

PL 20, 858A

したがって我々は、神の命令に従い、まず肉の欲望を殺し、そのようにしてキリストの体を受けるべきである。キリストは、世のエジプトで仕えている我々のために屠られたのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.40

40

Propter quod probet se homo, ut ait Apostolus, et sic de isto pane manducet, et de calice bibat (I Cor. XI) .

PL 20, 858A

このゆえに、使徒が言うとおり、「人は自分を吟味し、そのようにしてこのパンから食べ、杯から飲め」(一コリント11)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.41

41

Quod autem dicit cum festinatione illud manducandum, praecipit, ne lento corde, et ore languido, Sacramentum Dominici corporis sumamus, et sanguinis; sed cum omni aviditate animi, quasi vere esurientes, et sitientes justitiam.

PL 20, 858A

「急いでそれを食べよ」と言っていることは、鈍い心と力のない口で主の体と血の秘跡を受けることのないように、むしろ心のあらゆる熱意をもって、あたかもまことに義に飢え渇く者として受けるようにという命令である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.42

42

Beati enim, dicit Dominus Jesus, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V) . Concludens autem proposita lectio, praeclara quae dixerat, fine dignissimo, ait: Pascha est enim Domini (Exod. XII) .

PL 20, 858B

「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」と主イエスは言う(マタイ5)。さて、提示された朗読は、先に述べたすばらしいことを、最もふさわしい結びで閉じて言う。「それは主の過越だからである」(出エジプト記12)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.43

43

O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI) ! Pascha est, inquit, Domini: hoc est transitus Domini; ne terrenum putes quod coeleste effectum est per eum qui transit in illud, et fecit illud suum corpus et sanguinem.

PL 20, 858B

「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ」(ローマ11)。「それは主のパスカ〔ヘブライ語の「過越」に当たる語。復活祭の名でもある〕である」と彼は言う。すなわち主の通り過ぎである。天のものとなったものを、地上のものだと思ってはならない。それは、それの中へ通り過ぎ、それを自らの体と血とした者によって、天のものとなったのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.44

44

Nam quod supra generaliter exposuimus de edenda carne agni, specialiter in degustandis servandum est iisdem mysteriis Dominicae Passionis: ut neque crudam carnem, crudumque sanguinem, sicut Judaeus, esse putes, et respuas dicens: Quomodo potest iste dare carnem suam manducare (Joan. VI) ? neque in olla cordis carnei, humoribus per naturam semper obnoxii, ipsum decoquas Sacramentum, commune illud et terrenum esse existimans; sed ut per ignem divini spiritus id effectum quod annuntiatum est, credas: quia quod accipis, corpus est illius panis coelestis, et sanguis est illius sacrae vitis.

PL 20, 858B

実に、先に我々が子羊の肉を食べることについて一般的に説明したことは、主の受難のその同じ奥義を味わうときに、個別に守られなければならない。あなたがユダヤ人のように、それを生の肉、生の血だと思って、「この者はどうして自分の肉を我々に食べさせることができるのか」(ヨハネ6)と言って退けることのないように。また、本性によって常に体液に左右される肉の心という鍋で、その秘跡そのものを煮て、あれはありふれた地上のものだと思うことのないように。そうではなく、告げられたことは神の霊の火によって成し遂げられたと信じよ。あなたが受けるものは、あの天のパンの体であり、あの聖なるブドウの木の血だからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.45

45

Nam cum panem consecratum et vinum discipulis suis porrigeret, sic ait: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII) . Credamus, quaeso, cui credidimus. Nescit mendacium veritas.

PL 20, 859A

実に、聖別したパンとぶどう酒を弟子たちに差し出したとき、こう言った。「これは私の体である。これは私の血である」(マタイ26;ルカ22)。どうか、我々が信じた者を信じようではないか。真理は偽りを知らない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.46

46

Ideo cum de corpore suo manducando et sanguine suo bibendo turbis loqueretur stupentibus ac mussitantibus; Durus est hic sermo, et quis eum potest audire (Joan. VI, 61) ? ut abstergeret per ignem coelestem eas cogitationes quas vitandas esse praedixi, sic adjecit: Spiritus est qui vivificat, nam caro nihil prodest.

PL 20, 859A

それゆえ、自分の体を食べ、自分の血を飲むことについて、驚いてつぶやく群衆に語ったとき——「この言葉は固い。誰がこれを聞くことができようか」(ヨハネ6:61)——、私が避けるべきだと先に述べたそれらの思いを天の火によって拭い去るために、彼はこう付け加えた。「生かすのは霊である。肉は何の役にも立たない」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.47

47

Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64) . Et idcirco caput divinitatis ejus cum pedibus incorporationis et interioribus simul jubemur manducare mysteriis, ut pariter universa, quemadmodum tradita sunt, credamus, non infringentes os ipsius illud solidissimum: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII) .

PL 20, 859A

「私が汝らに語った言葉は、霊であり、生命である」(ヨハネ6:64)。それゆえ我々は、彼の神性の頭を、受肉の足と、内なる奥義とともに、同時に食べるよう命じられている。それは、すべてが伝えられたとおりに同じく信じるためであり、彼自身のあのいちばん固い骨、「これは私の体である。これは私の血である」(マタイ26;ルカ22)を砕かないためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.48

48

Si quid autem superfuerit etiam nunc in uniuscujusque sensu, quod expositione ista non ceperit, ardore fidei concremetur: quoniam Deus noster ignis consumens est (Heb. XII, 29) , purgans, erudiens, et illuminans corda nostra ad intelligentiam divinorum, ut et ipsius a Christo instituti sacrificii coelestis causam rationemque noscamus, inenarrabili dono ejus sine fine gratias relaturi.

PL 20, 859B

もし、各人の思いの中に、この説き明かしが捉えなかったものが今なお残るなら、信仰の熱で焼き尽くされるように。「我々の神は焼き尽くす火である」(ヘブライ12:29)からである。神は我々の心を清め、教え、照らして、神的なことの理解へ至らせ、キリストが定めた天の献げ物そのものの理由と道理を我々に知らせ、その言い尽くせない賜物に対して限りなく感謝を返させる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.49

49

Nam vere istud est haereditarium munus Testamenti ejus novi, quod nobis ea nocte qua tradebatur crucifigendus, tamquam pignus suae praesentiae dereliquit.

PL 20, 859B

実に、これこそ彼の新しい契約の相続の賜物であり、十字架につけられるために引き渡されたあの夜に、我々に自分の臨在の担保として残したものである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.50

50

Hoc illud est viaticum nostri itineris, quo in hac via vitae alimur ac nutrimur, donec ad ipsum pergamus de hoc saeculo recedentes; unde dicebat idem Dominus: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habetis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis.

PL 20, 859C

これこそ我々の旅の糧であり、この生命の道において、我々はこれによって養われ育てられる。この世を去って彼自身のもとへ行き着くまでである。そこで同じ主は言っていた。「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たない」(ヨハネ6)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.51

51

Voluit enim beneficia sua permanere apud nos, voluit animas pretioso sanguine suo sanctificari per imaginem propriae Passionis; et ideo discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesiae suae constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vitae aeternae mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari, usquequo iterum Christus de coelis adveniat, quo et ipsi sacerdotes, et omnes pariter fidelium populi, exemplar Passionis Christi ante oculos habentes quotidie, et gerentes in manibus, ore etiam sumentes ac pectore, redemptionis nostrae indelebilem memoriam teneamus, et contra venena diaboli dulcem medicinam sempiterni tutaminis consequamur; sicut Spiritus sanctus hortatur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII) .

PL 20, 859C

実に、彼は自らの恩恵が我々のもとにとどまることを望み、魂が自らの尊い血によって、自分の受難の像を通して聖とされることを望んだ。そのゆえに、自らの教会の最初の祭司〔sacerdos〕として立てた忠実な弟子たちに命じて、永遠の生命のこれらの奥義を絶えず行わせた。これらは、キリストが再び天から来るまで、全世界の個々の教会で、すべての祭司によって執り行われなければならない。それは、祭司たち自身も、すべての信者の民もともに、キリストの受難の模範を日々目の前に置き、手に携え、口にも胸にも受けて、我々の贖いの消えることのない記憶をとどめ、悪魔の毒に対して、永遠の守りの甘い薬を得るためである。聖なる霊が勧めるとおりである。「味わい、見よ、主は甘美である」(詩篇33)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.52

52

Quod autem Sacramenta corporis sui, et sanguinis, in specie panis et vini offerenda constituit, duplex ratio est.

PL 20, 860B

彼が自分の体と血の秘跡をパンとぶどう酒の形で献げるよう定めたことには、二つの理由がある。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.53

53

Primum ut immaculatus Dei Agnus hostiam mundam mundato populo traderet celebrandam, sine ustione, sine sanguine, sine brodio, id est jure carnium, et quae omnibus ad offerendum prompta esset ac facilis.

PL 20, 860B

第一に、汚れなき神の子羊が、清められた民に、清い供え物を、焼かれることなく、血を流すことなく、肉汁〔brodium〕すなわち肉の煮汁もなしに、祝うべきものとして手渡すためである。それは、すべての人が献げるにあたって手近で、容易なものである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.54

54

Deinde quomodo panem de multis tritici granis in pollinem redactis per aquam confici, et per ignem necesse est consummari; rationabiliter in eo figura accipitur corporis Christi, quem novimus ex multitudine totius humani generis unum esse corpus effectum, per ignem sancti Spiritus consummatum.

PL 20, 860B

次に、パンは多くの小麦の粒が粉にされ、水で作られ、火で仕上げられなければならないように、その中には道理にかなってキリストの体の象りが読み取られる。我々は知っている、彼が全人類の多数の者から一つの体とされ、聖なる霊の火によって完成されたことを。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.55

55

Natus est enim de Spiritu sancto; et quoniam sic eum decebat implere omnem justitiam, aquas Baptismi ut consecraret ingreditur, et exinde plenus Spiritu sancto, qui super eum in figura columbae descenderat, a Jordane regreditur, testante Evangelista: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV) .

PL 20, 860B

実に、彼は聖なる霊から生まれた。そしてそのようにすべての正義を満たすことがふさわしかったので、洗礼の水を聖別するためにそこに入り、そこから、ハトの象りで彼の上に降った聖なる霊に満たされて、ヨルダンから戻る。福音書記者が証言するとおりである。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.56

56

Similiter et sanguinis ejus vinum ex pluribus acinis, id est uvis vineae ab ipso plantatae, collectum, in torculari crucis exprimitur, et per capacia vasa fideli corde sumentium propria virtute fervescit.

PL 20, 860C

同様に、彼の血のぶどう酒も、多くの粒、すなわち彼自身が植えたブドウ畑のブドウの房から集められ、十字架の搾り桶で搾られ、信仰の心をもって受ける者たちの広い器を通して、それ自身の力で沸き立つ。

Tractatus vel Sermones qui exstant 2.0.57

57

Hoc sacrificium Paschae salutaris omnes de potestate Aegypti et Pharaonis diaboli exeuntes, tota nobiscum religiosi cordis aviditate percipite, ut ab ipso Domino nostro Jesu Christo, quem Sacramentis suis inesse credimus, viscerum nostrorum sanctificentur interna: cujus virtus inaestimabilis permanet in omnia saecula.

PL 20, 861A

救いの過越のこの献げ物を、エジプトとファラオ——悪魔——の支配から出て行くすべての者よ、我々とともに信仰深い心のあらゆる熱意をもって受けよ。それは、我々の主イエス・キリスト自身によって、我々の心の奥底の内なるところが聖とされるためである。我々は、この主が自らの秘跡に内在していると信じている。その測り知れない力は、すべての世にわたってとどまる。