ブレシアのガウデンティウスbishop c. 387–after 406

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus vel Sermones qui exstant

Sermo XIX. De diversis capitulis nonus. Seu responsio ejusdem S. Episcopi ad Paulum diaconum, De eo quod Dominus Jesus Apostolis: Quia Pater major me est 第19説教 さまざまな章句について 9——あるいは、主イエスが使徒たちに「父は私より大いなる者である」と言うことについての、同じ聖なる司教の助祭パウルスへの答え

Gaudentius of Brescia · Tractatus vel Sermones qui exstant · PL 20, 981C · 89 sectiones

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.1

1

Ante istum sacri Evangelii locum, cujus a me intelligentiam fideli studio per litteras exigis, Paule frater, carnis ac spiritus germanitate charissime, plurima Christus Filius Dei vivi de divinitatis suae una et perfecta cum Patre substantia locutus esse cognoscitur, cum diceret Judaeis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; cum sancto Philippo responderet: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) ; cum beatis Apostolis communiter loqueretur: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11) .

PL 20, 981C

あなたが手紙によって、忠実な熱意をもってその理解を私に求めるこの聖なる福音書の箇所に先立ち、兄弟パウルスよ、肉と霊の兄弟の絆においていとも愛する者よ、生ける神の子キリストは、自分の神性が父と一つの完全な実体であることについて、すでに多くを語ったことが知られている。ユダヤ人たちには、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言い、聖なるフィリポには、「私を見る者は父をも見る」(ヨハネ14:9)と答え、福なる使徒たちにはみなに向けて、「私を信じよ。私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:11)と語ったのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.2

2

Post haec ergo, et istiusmodi multa, quibus ὁμούσιον se esse cum Patre probavit, et ejusdem essentiae, nunc aliquid illaturus quod robustis in fide mentibus plenitudinem scientiae cumularet, scrupulum dubiis, perfidis fomentum blasphemiae ministraret (quoniam sermo Dei (Luc. XI, 34) positus est in ruinam, et resurrectionem multorum ), praemonuit undecim beatos Apostolos, simulque fidei eorum vestigia secuturos, ne ad auditionem proferendi sermonis turbellam mens alicujus pateretur.

PL 20, 982A

それゆえ、これらの言葉、またこの種の多くの言葉によって、自分が父とホモウシオス〔homoousion。ギリシア語で「同一実体の」〕であり、同じ本質のものであると証明した後、今や彼は、信仰に強い精神には知の充満を積み上げ、疑う者には躓きを与え、背信の者には冒瀆の養分を供するような言葉を述べようとして(というのは、「神の言葉は多くの者の倒れと立ち上がりのために置かれた」(ルカ11:34〔引かれた句はルカ2:34〕)からである)、十一人の福なる使徒たち、また彼らの信仰の足跡に従う者たちに、語られようとする言葉を聞いて誰の精神も動揺することのないよう、あらかじめ警告した。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.3

3

Ne turbetur, inquit, cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 27, 28) .

PL 20, 982A

彼は言う。「汝らの心を騒がせるな、恐れるな。『私は行き、そして汝らのもとに来る』と私が汝らに言ったのを、汝らは聞いた。もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14:27–28)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.4

4

Hanc habent haeretici Ariani famosissimam quaestionem, qua Filium Dei ore sacrilego, minorem Patre suo esse contendant, ipsius testimonium proferentes, quoniam ait: Quia Pater major me est.

PL 20, 982B

異端のアレイオス派は、この極めて名高い問いを持っている。それによって彼らは、神の子を、冒瀆の口で、自分の父より小さいと主張する。彼自身の証言を持ち出すのである。彼は「父は私より大いなる者である」と言うからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.5

5

Excaecavit eos nequitia cordis eorum (Sap. II, 21) , ne ex antelatis sermonibus rationem dicti hujus agnoscerent; vel potius ne veritatem cognitam sequerentur. Duplex est in Christo substantia; una propria, alia nostra jam sua: id est una Dei, alia hominis.

PL 20, 982B

「彼らの心の邪悪が彼らを盲目にした」(知恵の書2:21)。それは、前に挙げた言葉から、この言葉の理由を知らないようにするためであり、いやむしろ、知った真理に従わないようにするためであった。キリストには二重の実体がある。一つは固有のもの、もう一つは我々のものでありながら今は彼自身のものである。すなわち一つは神の実体、もう一つは人の実体である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.6

6

Filius enim Dei, ex quo eum illibata Virgo peperit, de Spiritu sancto conceptum, atque hoc genere nascendi Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) ; idem coepit esse etiam Filius hominis qui in principio erat apud Patrem Filius Dei, utique Deus Verbum.

PL 20, 982B

実に、神の子は〔主語の Filius Dei を後半の idem(同じ者)が受け直す構文と取った〕、汚れなきおとめが聖なる霊によって宿ったその子を産み、この生まれ方によって「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)ときから、初めに父のもとにあった神の子、すなわち神である言葉が、同じ者として人の子でもあり始めたのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.7

7

Exinde per incrementa aetatis, Creator temporum proficit in virum perfectum, testante evangelista: Puer autem crescebat, et confortabatur, et implebatur sapientia; et gratia Dei erat in illo (Luc. IV, 40) .

PL 20, 982C

その後、年齢の成長を通して、時の造り主は成人へと進んだ。福音書記者が証しして言う。「子は育ち、強くなり、知恵に満ちていった。神の恩寵が彼のうちにあった」(ルカ4:40〔引かれた句はルカ2:40〕)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.8

8

Quem profectum nostro profectui profecisse, intelligens apostolus Paulus aiebat: Donec perveniamus, inquit, omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV. 13) : quamquam perfecta divinitas, quae quod erat semper erit: et sine fine, nullo eguerit incremento.

PL 20, 982C

この成長が我々の成長のために成されたと理解して、使徒パウロは言っていた。「我々が皆、成人へ、キリストの充満の年齢の度量へと達するまで」(エフェソ4:13)。もっとも、完全な神性は、かつてあったものが常にあり続け、終わりもなく、いかなる成長も要しなかったのだが。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.9

9

Omnia ergo quaecumque in hac duplici substantia constitutus, vel locutus est, vel fecit, vel pertulit Christus; nunc omnipotentem Dei naturam, nunc infirmam suscepti hominis demonstrabant. Nativitas carnis hominem monstrat; Deum probat inusitatus Virginis partus.

PL 20, 983A

それゆえ、この二重の実体のうちに立つキリストが語り、行い、耐え忍んだすべてのことは、あるときは神の全能の本性を、あるときは引き受けた人間の弱い本性を示していた。肉の生まれは人であることを示し、おとめの前例のない出産は神であることを証しする。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.10

10

Angustum praesepis cunabulum, et obvolutio consueta pannorum, humanam signat infantiam: sed Angelorum voces Deum pastoribus annuntiant esse qui natus est.

PL 20, 983A

飼い葉桶の狭い揺りかごと、慣わしどおりの産着の巻き付けは、人間の幼児期を示す。しかし天使たちの声は、生まれた者が神であると羊飼いたちに告げる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.11

11

Nam cum diceret Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni plebi; quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

PL 20, 983A

実に、天使がこう言ったとき、「恐れるな。見よ、私は汝らに大きな喜びを告げる。それは民すべてに与えられる。今日、ダビデの町で、汝らのために救い主が生まれた。この救い主こそキリスト、主である」と、

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.12

12

Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepi. Subito facta est cum Angelo multitudo exercitus coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 10 seq.) .

PL 20, 983B

「また、これが汝らへのしるしである。汝らは、産着にくるまれ、飼い葉桶に寝かされた幼子を見つけるだろう」と言ったそのとき、突然、天使とともに、天の軍勢の大群が現れ、神を賛美して言った。「いと高き所では神に栄光、地では善意の人々に平和」(ルカ2:10以下)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.13

13

Deinde Herodes persequitur parvulum: sed stellae obsequentis fulgor magnum declarat Deum; quem legati universarum Gentium magi suppliciter adorantes (Matth. II) , coelesti Regi honorificentiam debitam, oblatione mysticorum munerum, deferebant.

PL 20, 983B

次に、ヘロデは幼子を迫害する。しかし、仕える星の輝きは、偉大な神を明らかにする。諸国民すべての使節である博士たちが、ひれ伏してこの子を礼拝し(マタイ2)、天の王に、当然の栄誉を、奥義にかなう贈り物の捧げによって差し出した。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.14

14

Annorum duodecim puer Jesus in templo a parentibus anxiis reperitur (Luc. II) ; sed in verbis eum Sapientiam Dei, doctorum circumsedentium turbae mirantur.

PL 20, 983B

十二歳の少年イエスは、神殿で、心配する両親に見つけ出される(ルカ2)。しかしその言葉において、周りに座る教師たちの群れは、彼を神の知恵として驚嘆する。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.15

15

Et qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Is. LIII) , ad Baptismum Joannis quasi homo peccator accedit, nostra in suo corpore crimina abluturus; sed et ibi statim naturae divinae proprietatem vox Patris ejus e coelo intonat dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui.

PL 20, 983C

罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった者(イザヤ53)が、罪人であるかのようにヨハネの洗礼に近づく。我々の罪過を自分の体において洗い去るためである。しかしそこでもただちに、その父の声が天から、神の本性の固有性を雷鳴のように告げて言う。「これは私の愛する子である。私は彼を喜んだ」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.16

16

Hunc audite (Matth. III, 17) . Ut ad hominem diabolus tentator accedit (Matth. IV) : sed triumphato diabolo statim succedunt Christo tamquam Deo servientium ministeria angelorum.

PL 20, 983C

「彼に聞け」(マタイ3:17)〔引かれた句はマタイ17:5〕。人に対するように、誘惑者の悪魔が近づく(マタイ4)。しかし悪魔に勝利すると、ただちにキリストのもとに、神に対するように、仕える天使たちの奉仕が続く。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.17

17

Seditiones furentium Judaeorum declinat frequenter ut homo (Joan. VIII) : sed legiones daemonum quasi servorum, Deus verbi sui fugat imperio (Luc. VIII) .

PL 20, 983C

荒れ狂うユダヤ人たちの騒乱を、人としてしばしば避ける(ヨハネ8)。しかし悪霊の軍団を、まるで奴隷のように、神として、自分の言葉の命令によって追い払う(ルカ8)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.18

18

Supra puteum sedet fatigatus ex itinere quasi homo (Joan. IV) ; sed Samaritanae mulieris occulta reserat quasi Deus, humanarum mentium perscrutator; et non solum reserat, sed etiam lavacro aquae in aeternam vitam salientis emundat.

PL 20, 983C

井戸の上に、道のりに疲れて、人のように座る(ヨハネ4)。しかしサマリアの女の隠された事柄を、人間の精神を探る神として明らかにする。明らかにするだけでなく、永遠の生命へと湧き出る水の洗いによって清める。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.19

19

Emundat autem fideliter supplicantem: Ab occultis meis munda me (Ps. XVIII) : nam dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius (Joan. IV) ; ardore videlicet exstincto peccaminum.

PL 20, 984A

信仰をもって願い求める者を清めるのである。「私の隠れた罪から、私を清めよ」(詩篇18)。女は彼に言うからである。「主よ、この水を私に与えてほしい。もう渇かないように」(ヨハネ4)。すなわち、罪の燃えさかる熱が消されて、ということである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.20

20

Esurire, sitire, fatigari, dormire, hominis est: sed quinque panibus quinque millia hominum satiare, Dei est (Joan. VI) .

PL 20, 984A

飢え、渇き、疲れ、眠ることは人のすることである。しかし五つのパンで五千人を満腹させることは、神のすることである(ヨハネ6)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.21

21

Et largiri aquam vivam (Joan. IV) , cujus unus haustus bibenti praestet ne ultra jam sitiat, sed sit in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, nonnisi Dei est. Et qui labore terreni itineris conficitur velut homo, rursus idem super aquas ambulat quasi Deus.

PL 20, 984A

また、生きた水を与えること(ヨハネ4)、その一口が、飲む者に二度と渇かせず、かえって彼のうちに、永遠の生命へと湧き出る水の泉があるようにすること、これは神のほかの誰のものでもない。地上の旅の労苦に人として疲れ果てる者が、同じ者として、今度は神として水の上を歩く。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.22

22

Nam cum Dominus (Matth. XIV) discipulos suos jussisset navigare trans fretum, donec ipse dimitteret turbas; abscedentibus turbis, ascendit et oravit in monte.

PL 20, 984A

実に、主は(マタイ14)、弟子たちに、自分が群衆を解散させるまで、海峡の向こうへ舟で渡るよう命じた。群衆が去ると、山に登って祈った。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.23

23

Vespere autem cum jam navicula in medio mari fluctibus jactaretur contrario vento commotis (Marc. VI; Joan. VI) , ipse majestatis suae virtute subvectus, ambulabat super terga aequoris, nec plantas gradientis tumens unda tangebat.

PL 20, 984B

夕べになり、小舟がすでに海の真ん中で、逆風に掻き立てられた波に揺さぶられていたとき(マルコ6;ヨハネ6)、彼自身は自分の威光の力に運ばれて、海面の背の上を歩いており、膨れ上がる波も、歩む者の足の裏に触れなかった。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.24

24

Periclitantes Apostoli quarta vigilia noctis venientem Christum procul aspiciunt. Petrus rogat: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) . At ipse, ne quid fideli negaret desiderio, ait: Veni.

PL 20, 984B

危うい状況にある使徒たちは、夜の第四の見張りの時に、来るキリストを遠くに見る。ペトロは願う。「主よ、もし汝であるなら、私に水の上を汝のもとへ来るよう命じよ」(マタイ14:28)。だが彼自身は、信仰ある願いを何一つ拒まないよう、言う。「来よ」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.25

25

Et descendens, inquit, Petrus de navicula, ambulabat super aquas ut perveniret ad Jesum. Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.

PL 20, 984B

彼は言う。「ペトロは小舟から降りて、イエスのもとに行こうと水の上を歩いた。しかし強い風を見て恐れ、沈みかけたので叫んで言った。『主よ、私を救え』」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.26

26

Et continuo Jesus extendit manum, et apprehendit eum, dicens illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 29, 30) ? Dum per terram gradiens fatigationem sentit, homo est: sed idem dum secura potestate per fluctus ambulans, Petrum mergentem sublevat, Deus est.

PL 20, 984B

「すぐにイエスは手を伸ばして彼をつかみ、言った。『信仰の薄い者よ、なぜ疑ったのか』」(マタイ14:29–30)〔イエスの言葉はマタイ14:31〕。地を歩んで疲れを感じるとき、彼は人である。しかし同じ者が、揺るぎない権能をもって波の上を歩き、沈むペトロを引き上げるとき、神である。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.27

27

Simulque hoc in loco et illud Ariani considerent, quod dubiis in fide Christi, exitialis quaedam sit parata submersio, nisi per confessionem veram supplices ad ejus omnipotentiam convertantur.

PL 20, 984C

また、この箇所でアレイオス派は次のことも考えるがよい。キリストへの信仰に疑いを抱く者には、致命的な沈没が用意されている。真の告白によってひれ伏し、彼の全能に立ち帰るのでなければ。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.28

28

Alibi quoque dormisse navigans Christus Dominus, a sancto evangelista describitur (Matth. VIII, 24) , cum discipuli in extremo tempestatis discrimine constituti suscitaverunt eum, dicentes: Domine, libera nos, perimus (Ibid. 25) ; quando surgens imperavit vento, et mari, et facta est tranquillitas magna.

PL 20, 984C

別の箇所でも、舟で渡るキリストである主は眠ったと、聖なる福音書記者によって記される(マタイ8:24)。弟子たちは嵐の最後の危機に陥って、彼を起こして言った。「主よ、我々を救え、我々は滅びる」(マタイ8:25)。そのとき彼は起き上がって風と海を叱ると、大いなる凪になった。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.29

29

Dormit ut homo, et exsurgens elementis imperat quasi Deus. Nam tumentes fluctus verbo compescuit, statimque siluit increpata tempestas, et ad Creatoris sui vocem, plana confestim jacuit inflati gurgitis moles.

PL 20, 984C

人として眠り、起き上がって神として諸元素に命じる。実に、膨れ上がる波を言葉で鎮め、嵐は叱られるとたちまち静まり、自分の造り主の声に、荒れ立つ渦の塊はたちまち平らに横たわった。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.30

30

Sed ne hujusmodi singula recensendo longius a proposito sermone videar evagari, pauca adhuc ex verbis Domini nostri Jesu Christi adjiciam, ex quibus in ipso et humanae naturae conditionem, et divinam perspicias potestatem.

PL 20, 984D

しかし、このような個々の事柄を数え上げて、主題の話から遠くそれていくように見えないために、我々の主イエス・キリストの言葉からなお少しだけ付け加えよう。その言葉から、あなたは彼のうちに、人間の本性の状態と神の権能の両方を見抜くであろう。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.31

31

Judaeis dicit: Quid me vultis occidere? hominem, etc. (Joan. VIII, 40) . Et alibi confitentem Petrum, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) , beatum pronuntiat, quod dignus fuerit cui hanc fidem Deus Pater infunderet; verum quippe Filium Dei se esse hac elocutione confirmans.

PL 20, 985A

ユダヤ人たちに言う。「なぜ私を殺そうとするのか。人間を」云々(ヨハネ8:40)。また別の箇所では、「汝は生ける神の子キリストである」と告白するペトロ(マタイ16:16)を、幸いな者と宣言する。父なる神がこの信仰を注ぎ込むにふさわしい者であったからである。この言い方によって、自分がまことに神の子であることを確認しているのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.32

32

Et qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) , rursus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) .

PL 20, 985A

「私は自分の魂を捨てる権能を持ち、再びそれを受ける権能を持つ」(ヨハネ10:18)と言った者が、また言う。「私の魂は死ぬほど悲しい」(マタイ26)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.33

33

Et idem qui ait: Solvite hoc templum, et ego in triduum suscitabo illud (Joan. II, 19) , iterum dicit: Pater, si possibile est, transfer calicem hunc a me (Luc. XXII) .

PL 20, 985A

また、「この神殿を壊せ。私は三日で再びそれを起こす」(ヨハネ2:19)と言った同じ者が、再び言う。「父よ、もし可能なら、この杯を私から遠ざけよ」(ルカ22)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.34

34

Ea igitur ratione ipse qui ex persona Dei dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X) ; ex persona suscepti hominis dicit: Quia Pater major me est (Joan. XIV) .

PL 20, 985B

それゆえ、この道理によって、神の人格から「私と父とは一つである」(ヨハネ10)と言った当の同じ者が、引き受けた人間の人格から「父は私より大いなる者である」(ヨハネ14)と言うのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.35

35

Jam vero intelligenti quae dicta sunt, sequens explanatio apertius declarabit, qua ex causa dicatur istud quod scribitur, et quidnam sit quod ait: Quia Pater major me est; quamvis evidenter liqueat testimoniis supradictis, Filium Dei sine ullo initio a Patre genitum, postquam nasci ex Maria beata dignatus est, et Deum esse et hominem; et nunc humilia quaeque secundum carnem vel egisse, vel locutum fuisse, vel passum: nunc immensam sublimitatem naturae Dei tam verbis docuisse, quam factis mirabilibus approbasse.

PL 20, 985B

さて、語られたことを理解する者には、続く説明が、この書かれている言葉がいかなる理由で言われるのか、また「父は私より大いなる者である」と彼が言うのは何を意味するのかを、より明らかに示すだろう。もっとも、上に挙げた証言から、次のことはすでに明白である。神の子は、始まりなく父から生まれ、福なるマリアから生まれることをよしとした後は、神であり人でもある。そしてあるときは、肉に従ってあらゆる卑しいことを行い、語り、耐え、あるときは、神の本性の測り知れない崇高さを、言葉をもって教え、また驚くべき業をもって証明した。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.36

36

Tamen distinctionis hujus regulam non sequuntur nequissimi Ariani, sed cauponum dolo Judaicorum miscent aquam vino, id est humana divinis; et ita illam meram atque apostolicam fidem adultera permixtione confundunt, Deo ascribentes ignorantiam, infirmitatem, metum, impossibilitatem, dubitationem, dolorem, esuriem, sitim, lassitudinem, caeterasque hominis passiones; quas Filius Dei absque detrimento divinitatis suae ita cum homine suscepit, atque portavit, ut proprias quidem computaret contumelias quas patiebatur in carne, sed tamen divinitas ejus, vim naturae suae retinens, impassibilis permaneret.

PL 20, 985B

それでも、最も邪悪なアレイオス派は、この区別の規範に従わず、ユダヤの居酒屋の主人たちの欺きをもって、水をぶどう酒に混ぜる。すなわち人間的なものを神的なものに混ぜるのである。こうして、あの混ぜ物のない使徒的な信仰を、不純な混合によって混乱させ、神に、無知、弱さ、恐れ、できないこと、疑い、苦痛、飢え、渇き、疲れ、そのほか人間の情念を帰する。神の子は、自らの神性を損なうことなく、これらの情念を人とともに引き受け、担った。肉において被る辱めは自分のものと数えたが、それでも彼の神性は、自分の本性の力を保ち、苦しみを受けないまま留まったのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.37

37

Unde sanctus Apostolus (II Cor. XIII) , salvo statu incorruptibilitatis divinae, Dominum majestatis memorat crucifixum.

PL 20, 986A

それゆえ、聖なる使徒は(二コリント13)〔引かれた句は一コリント2:8〕、神の不朽の状態を損なうことなく、威光の主が十字架につけられたと述べる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.38

38

Enimvero ipsius Passio non in divinitatem, quae est impassibilis, sed in ejus hominem celebrata, pereunti mundo subvenit; hujus namque vulnere nos salvi facti sumus.

PL 20, 986A

実に、彼の受難は、苦しみを受けない神性においてではなく、彼の人において執り行われ、滅びゆく世界を助けた。実に、この人の傷によって我々は救われたのである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.39

39

Non quod divinitas ejus vulnerari potuerit, sed quia ipse infirmitates nostras susceperit, et peccata nostra portaverit, ac pro nobis doluerit, secundum Prophetae doctrinam (Is. LIII) : neque enim ipse infirmatus est, vel peccavit, vel ipse dolores crudelium vulnerum sensit.

PL 20, 986A

それは、彼の神性が傷つけられえたからではなく、彼が我々の弱さを引き受け、我々の罪を担い、我々のために苦しんだからである。預言者の教えのとおりである(イザヤ53)。彼自身は〔神性においては〕弱くなったのでも、罪を犯したのでも、残酷な傷の苦痛を感じたのでもない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.40

40

Nam quomodo fieri poterat, ut qui multiplices aegritudinum morbos praecepti sui potestate curaverat, et mortuis iteratam vitam imperio suo tribuerat; ipse secundum naturam divinam fuerit Passioni subjectus?

PL 20, 986B

実に、自分の命令の権能によって多種多様な病の患いを癒やし、死者たちに自分の命令で再び生命を与えた者が、神の本性に従って自ら受難に服することが、どうしてありえただろうか。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.41

41

Sustinebat ergo ut homo contumelias Passionis in carne, et operabatur ut Deus propria auctoritate virtutes. Unde Apostolus ait: Crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII) .

PL 20, 986B

それゆえ彼は、人として受難の辱めを肉において耐え、神として自分自身の権威によって力ある業を行っていた。それゆえ使徒は言う。「彼は弱さによって十字架につけられたが、神の力によって生きている」(二コリント13)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.42

42

Et hinc est illud quod cum ad Passionem deducitur, tactu dexterae suae novam format aurem Malcho (Luc. XXII, 51) , contra patientiae suae propositum, Petri ulciscentis gladio amputatam: et quod pendens in cruce latroni confitenti paradisum donat (Luc. XXIII) : et quod in sepulcro positus corpora sanctorum resuscitat (Matth. XXVII) : et quod resurgens in ea videtur qua passus fuerat compositione membrorum (Luc. XXIV) , et ad Apostolos intra unum domicilium congregatos, januis clausis ingreditur (Joan. XX) : et quod coelos ascendens, discipulos fideles non deserit, cum ipsis se permansurum usque ad consummationem saeculi pollicendo (Matth. XXVIII) .

PL 20, 986B

ここから、次のこともある。受難へと連れて行かれるとき、自分の忍耐の意図に反して、仕返しをするペトロの剣で切り落とされたマルコスの耳を、右の手の触れによって新しく造り直したこと(ルカ22:51)。十字架にかかりながら、告白する盗人に楽園を与えたこと(ルカ23)。墓に置かれて、聖徒たちの体をよみがえらせたこと(マタイ27)。よみがえって、受難を受けたときのそのままの肢体の組み合わせで見られたこと(ルカ24)。一つの家に集まった使徒たちのところへ、戸が閉まっているのに入ったこと(ヨハネ20)。天に昇りながら、忠実な弟子たちを見捨てず、世の終わりまで彼らとともにとどまると約束したこと(マタイ28)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.43

43

Hanc distinctionem si sequerentur haeretici Ariani, numquam mysterium vitae nostrae in contumeliam Filii Dei converterent, minorem illum Deo Patre blasphemis vocibus asserentes, quem vas electionis aequalem Patri esse testatur; aperiens omnem illam rationem, pro qua Dei Filius qui et homo, dixerit: quia Pater major me est.

PL 20, 987A

異端のアレイオス派がこの区別に従うなら、我々の生命の奥義を神の子への辱めへと変えることは決してないだろう。彼らは冒瀆の声で、子を神である父より小さいと主張するが、選びの器は、この子が父と等しいと証言し、人でもある神の子が「父は私より大いなる者である」と言った理由の全体を明らかにしている。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.44

44

Hoc, inquit, sentite in vobis quod in Christo Jesu: qui in forma Dei constitutus, rapinam non arbitratus est quod esset aequalis Deo (Philipp. II) . Aequalem testatur Apostolus: minorem conatur asserere Arius.

PL 20, 987A

彼は言う。「キリスト・イエスにあったこの思いを、汝らのうちに持て。彼は神の形のうちにあったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えなかった」(フィリピ2)。使徒は等しいと証言し、アレイオスは小さいと主張しようとする。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.45

45

Arbitrio committitur audientium, cuinam credendum censeant: utrum Paulo apostolo, qui electus a Christo magister Gentium, velut sapiens architectus fundamentum Fidei posuit (I Cor. III) ; quique usque ad tertium coelum raptus audivit arcana coelestia (II Cor. XII) : an exsecrabili Ario, qui principis Constantini temporibus, cum venenato corde confessionem catholicae fidei simularet; ambiens in amicitiam regis, et in gradum presbyterii, unde merito pulsus fuerat revocari; ad similitudinem Judae traditoris, crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus (Act. I) , ne sub indumento ovis, lupus ad devorandum gregem Domini introiret.

PL 20, 987A

誰を信じるべきかは、聞く者たちの判断にゆだねられる。キリストに選ばれた諸国民の師であり、賢い建築家のように信仰の土台を据えた使徒パウロ(一コリント3)、第三の天にまで引き上げられて天の秘密を聞いたパウロ(二コリント12)か、それとも、呪うべきアレイオスか。アレイオスは、君主コンスタンティヌスの時代に、毒を含む心で公同の信仰の告白を装い、王〔皇帝コンスタンティヌスを指す〕の友情を求め、また当然にも追われた司祭の位に呼び戻されることを望んだ。そして裏切り者ユダに似て、真ん中から裂け、そのはらわたがすべて流れ出た(使徒言行録1)。羊の衣をまとった狼が、主の群れを食い尽くしに入り込まぬようにするためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.46

46

Hujus improbi assertionem sequentes Ariani, exemplum pariter sequentur et mortis. Nos autem qui apostolicam fidem, et doctrinam sequimur, ad explanationem supradictam beatissimi Pauli, aures nostrarum mentium fideli commodemus affectu.

PL 20, 987B

この邪悪な者の主張に従うアレイオス派は、その死の模範にも等しく従うことになる。だが我々は、使徒的な信仰と教えに従う者として、いとも福なるパウロの上述の説明に、我々の精神の耳を、忠実な心の向きをもって貸そう。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.47

47

Sequitur enim: sed sese exinanivit (voluntaria scilicet bonitate) humiliando semetipsum. Et adjicitur: formam servi suscipiens, non utique servus effectus: in similitudine, inquit, hominis factus (Philipp. II) .

PL 20, 987C

続いて言われる。「かえって自分を空しくした」(すなわち自発の善意によって)、「自らを低くして」。そして付け加えられる。「僕の形を取って」。決して僕となったのではない。彼は言う。「人間と同じ姿で成った」(フィリピ2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.48

48

Quod enim factum est, in illo vita est (Joan. I) : nempe illud quod in eo secundum carnem factum est, vita nostra est, ipso testante: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X) .

PL 20, 987C

「成ったものは、彼のうちで生命である」(ヨハネ1)。すなわち、彼のうちで肉に従って成ったものこそ、我々の生命である。彼自身が証しして言うとおりである。「私が来たのは、彼らが生命を持ち、しかも豊かに持つためである」(ヨハネ10)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.49

49

Deinde adjecit: et specie inventus ut homo (Philipp. II) ; nam Dei speciem, quanta sit, id est ipsum proprie Deum, nemo vidit umquam (I Joan. IV) .

PL 20, 987C

次に付け加えた。「姿において人として見いだされた」(フィリピ2)。神の姿を、それがどれほどのものであるかを、すなわち固有の意味で神そのものを、誰も見たことがないからである(一ヨハネ4)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.50

50

Deinde humiliavit seipsum, factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II) ; spontanea quippe humilitate cum patris voluntate, volens crucem pertulit, ut mors ejus fieret vita credentium. Propter quod, inquit, exaltavit illum Deus.

PL 20, 987C

次に「自らを低くした」。彼は言う。「死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」(フィリピ2)。自発の謙遜をもって、父の意志とともに、進んで十字架を耐え忍んだ。彼の死が信じる者たちの生命となるためである。「そのゆえに、神は彼を高く上げた」と彼は言う。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.51

51

Quem illum? eum scilicet qui supplicium crucis ac mortis excepit; non singulariter Deum, qui semper excelsus est per naturam. Et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Ibid.) . Nomen super omne nomen Deus est; et non utique Deo donatur, ut Deus sit.

PL 20, 988A

どの彼か。十字架と死の刑罰を受けた者である。ただ神としてだけの彼ではない。神は本性によって常に高い。「そして彼に、すべての名にまさる名を与えた」(フィリピ2)。すべての名にまさる名は神である。そして、神であるために神に与えられるのではない。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.52

52

Nam in principio apud Patrem Filius Deus erat Verbum: sed homo a Filio assumptus promovetur in Deum, ut Filius Dei qui semper fuerat, Deus esset pariter et cum ea substantia quam sumpsit ex Virgine, totus iterum Deus.

PL 20, 988A

実に、初めに父のもとで、子である言葉は神であった。だが、子によって引き受けられた人間が神へと引き上げられ、常にあった神の子が、おとめから取ったその実体とともに同じく神であり、全体として再び神であるようになる。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.53

53

Ut in nomine Jesu, Dei quippe et hominis, omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus est in gloria Dei Patris (Ibid.) .

PL 20, 988A

「イエスの名――まことに神であり人である者の名――において、天上のもの、地上のもの、冥界のものすべての膝が屈められ、すべての舌が、主イエスは神である父の栄光のうちにあると告白するように」(フィリピ2)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.54

54

Id est, ut post Passionis mysterium, et Ascensionis triumphum, jam totus Dei Filius cum eo quod pro nobis dignatus est assumere, in gloria Dei Patris (in divinitate scilicet naturae suae manens) ab universis coelestium, terrestrium, et infernorum virtutibus adoretur.

PL 20, 988B

すなわち、受難の奥義と昇天の勝利の後、神の子が全体として、我々のために引き受けることをよしとしたものとともに、神である父の栄光のうちに(すなわち自分の本性の神性にとどまりつつ)、天上のもの、地上のもの、冥界のものの力すべてによって礼拝されるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.55

55

Prius ergo quam pateretur; priusquam triumphata morte coelos victor ascenderet, priusquam divinitatis paternae in sinum cum tota, qua ex Virgine natus fuerat, substantia remearet; priusquam ab omni creatura rationabili coelestium, terrestrium, et infernorum agnosceretur, atque adoraretur Dominus Jesus in gloria Dei Patris, merito discipulis dicebat: Si diligeretis me, gauderetis utique, quod vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 28) .

PL 20, 988B

それゆえ、受難を受ける前、死に勝って勝利者として天に昇る前、おとめから生まれたその実体の全体とともに、父の神性のふところへ帰る前、天上、地上、冥界の理性を持つすべての被造物によって、主イエスが神である父の栄光のうちにあると認められ礼拝される前に、彼は当然ながら弟子たちに言っていた。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14:28)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.56

56

Erat enim minor adhuc in carne natus Filius Dei, donec in antiquam gloriam suam suscepti hominis naturam collocaret. Et ideo alibi ex persona ejus dicit ad Patrem: Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te priusquam hic mundus esset (Joan. XVII) .

PL 20, 988C

実に、肉において生まれた神の子は、引き受けた人間の本性を自分の古い栄光のうちに据えるまでは、なお小さかった。それゆえ別の箇所では、彼の人格から父に向かって言う。「父よ、この世界が在る前に私が汝のもとで持っていたその栄光によって、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.57

57

Utique ut gloriam divinitatis, quam Deus apud Deum Patrem Filius ante mundi constitutionem semper habuerat, cum tota nativitatis corporea substantia possideret. Propter hoc ita et post resurrectionem suam loquitur quibusdam de hac dispensatione haesitantibus.

PL 20, 988C

それは、神である子が、世界の創造以前から神である父のもとで常に持っていた神性の栄光を、生まれた体の実体の全体とともに所有するためである。このために、復活の後にも、この配剤について疑う者たちに、こう語る。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.58

58

O insensati, inquit, et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit Christum pati, et ita introire in gloriam suam (Luc. XXIV) ?

PL 20, 988C

彼は言う。「ああ、愚かな者たち、預言者たちが語ったすべてのことを信じるのに心の鈍い者たちよ。キリストがこれらの苦しみを受け、そうして自分の栄光に入ることは、必要だったのではないか」(ルカ24)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.59

59

Non immerito minorem se esse testatus est, sed in eo loco ubi rationem Passionis, et resurrectionis, et ascensionis suae propriis insinuabat Apostolis.

PL 20, 989A

彼が自分は小さいと証言したのは、理由がないわけではない。自分の受難と復活と昇天の理由を、自分の使徒たちに示していたその場面においてのことである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.60

60

Ne tu, Ariane, sententias ejus quas de perfecta divinitatis substantia ante Passionem locutus est, evacuari posse existimes incredulitatis vernaculae argumento, quo animae tuae salutem perniciosa calliditate interimis.

PL 20, 989A

アレイオス派の者よ、汝が、受難の前に彼が神性の完全な実体について語った言葉が、汝の生来の不信仰の論拠によって無効にされうると考えることのないように。その論拠によって、汝は有害な狡猾さで、自分の魂の救いを滅ぼしているのだ。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.61

61

Sermo Christi vel cum de divinitate sua docet, vel cum de incarnatione loquitur, tota claritate distinctus est.

PL 20, 989A

キリストの言葉は、自分の神性について教えるときも、受肉について語るときも、まったくの明瞭さ〔claritas〕をもって区別されている。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.62

62

Nam et per Prophetas aliter sublimitatem Deitatis suae annuntiat, cum dicit: Audi, popule meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi, quod Dominus Deus tuus ego sum (Ps. XLIX) : aliter futurae incorporationis suae humilitatem designat, cum dicit: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Ps. XXI) .

PL 20, 989A

実に、預言者たちを通しても、彼は自分の神であることの崇高さをある仕方で告げて、「聞け、私の民よ、私は語ろう。イスラエルよ、私は汝に証しする。私は汝の神、主である」(詩篇49)と言い、自分の将来の受肉の卑しさを別の仕方で示して、「しかし私は虫であって人ではない。人々の恥、民の蔑みである」(詩篇21)と言う。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.63

63

Et post multa, ut ipsius esse omnem textum prophetiae non dubites: Diviserunt, inquit, sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.) ; quod a crucifigentibus factum de vestimentis Christi evangelistae testantur (Matth. XXVII; Joan. XIX) .

PL 20, 989B

また多くの語の後に、この預言の全体が彼のものであることをあなたが疑わないように、彼は言う。「彼らは私の衣を分け合い、私の衣の上にくじを投げた」(詩篇21)。これが十字架につける者たちによってキリストの衣について行われたことを、福音書記者たちは証言している(マタイ27;ヨハネ19)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.64

64

Nemo itaque fidelium conturbetur, quod minorem, se in hoc mundo secundum carnem positus, Patre suo dixerit Filius, qui etiam vermi seipsum jam tum per Prophetam comparare dignatus est: et hoc quidem non sine ingentis ratione mysterii Constat enim, sine coitu generantis, futurae apis vermem nasci, cujus labores reges et mediocres ad sanitatem afferunt; sicut scriptum est.

PL 20, 989B

それゆえ、信じる者の誰も動揺してはならない。肉に従ってこの世界に置かれた子が、自分は自分の父より小さいと言ったことについて。この子は、すでにそのとき預言者を通して、自分を虫にたとえることをよしとしたのである。しかもこれは、大いなる奥義の理由なしにではない〔翻刻は mysterii の後に句点を欠くが、ミーニュは(薄い)句点を刷る。ここで文を切った〕。実に、産む者の交わりなしに、未来のミツバチの虫が生まれることは知られており、そのミツバチの労苦を、王たちも並の者たちも健やかさのために持って来る。書かれているとおりである〔七十人訳の箴言6:8 に続くミツバチの句を指すらしい〕。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.65

65

Labores enim Passionis Christi, quem velut apem virginem permansurum Virgo edidit mater, tam reges a regendo (summi videlicet sacerdotes) quam mediocres quique sequentium, vel ordinis Levitici, vel fidelium plebis, in figura corporis ejus, ac sanguinis, pro salubritate vitae communis afferimus, et agnitam dulcedinem mysteriorum conscio ore testamur: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII) .

PL 20, 989B

実に、我々は、治めることから「王」と呼ばれる者たち(すなわち最高位の司教たち〔summi sacerdotes〕)も、従う者たちの中の並の者たち、すなわちレビの位の者も信じる民の者も、おとめである母が、ミツバチのように童貞〔virgo〕にとどまる者として産んだキリストの受難の労苦を、彼の体と血の象りにおいて、共通の生命の健やかさのために持って来る。そして知った奥義の甘さを、それと知る口で証しする。「味わい、見よ。主は甘美である」(詩篇33)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.66

66

Sed vae haereticis, qui id quod dulce est, amarum conantur asserere, ibi aequalitatem subtrahere de Filio gestientes, ubi totus in gloria Dei Patris manere cognoscitur, consummato mysterio Passionis.

PL 20, 990A

しかし異端者たちには災いあれ。甘いものを苦いと主張しようとし、子から等しさを取り去ろうと熱望する。しかも、受難の奥義が成し遂げられて、子が全体として神である父の栄光にとどまると知られているその場面でのことである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.67

67

Nam sic ait ad beatos Apostolos, Ascensionis ejus majestatis gloriam desiderio mentis audientes: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV) .

PL 20, 990A

実に、昇天の威光の栄光を心の願いをもって聞いていた福なる使徒たちに、こう言ったのである。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.68

68

Declarans quippe, ideo se in utraque substantia, Dei et hominis, post Passionem, resurrectionemque suam, coelos ascensurum, ut is qui ob incarnationis humilitatem, minor se ipso, et idcirco Patre suo minor videretur in terris, calcato mortis aculeo coelos victor ascendens, aequalis Patri, sicut semper fuerat, permaneret; et idem qui semper Deus, nunc et homo, jam Deus in aeterna Patris gloria constitutus sine fine regnaret.

PL 20, 990A

つまり彼は、受難と復活の後、神と人との二つの実体において天に昇るのだと宣言したのである。それは、受肉の卑しさのゆえに、自分自身より小さく、それゆえ地上では自分の父より小さいと見えた者が、死の針を踏みつけ、勝利者として天に昇って、常にそうであったとおり父と等しいままであり、常に神であった同じ者が、今は人でもあり、すでに神として父の永遠の栄光のうちに据えられて、終わりなく支配するためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.69

69

Nam qui prius in imagine, de aqua vinum fecit, cum diceret beatissimae Mariae: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II) ; ipse post horam Passionis suae, veritatem praemissi aenigmatis eatenus consummavit, ut sane incarnationis aqua vinum fieret Deitatis; quod haeretici adulterantes verbum, Dei, adhuc velut aquam vino permiscent, cum totus Dominus Jesus, et quod ex Deo Patre est, et quod ex Virgine matre est, Deus sit unigenitus in gloria Dei Patris: quoniam quidem Deus diminutus non est in homine, sed homo proficit in Deum; ut sicut Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) , ita caro Deus fieret, et habitaret in coelis.

PL 20, 990B

実に、先に像のうちで水をぶどう酒にした者は、いとも福なるマリアに「女よ、私と汝に何のかかわりがあるのか。私の時はまだ来ていない」(ヨハネ2)と言ったが、彼自身が、自分の受難の時の後に、先に示した謎の真実を、受肉の水が神であることのぶどう酒となるところまで成し遂げた。異端者たちは神の言葉を偽り、なお水をぶどう酒に混ぜるかのようにしている。しかし主イエスは全体として、神である父から出たものも、おとめである母から出たものも、神である父の栄光のうちにある独り子の神である。神は人のうちで減じられたのではなく、人が神へと進んだからである。それは、「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)ように、肉が神となり、天に宿るためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.70

70

Unde consequenter addidit: Et nunc, inquit, dixi vobis antequam fiat, ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29) : id est, ideo dixi, si diligeretis me, laetari vos oporteret quod ad Patrem pergerem, quia pater major me est, ut cum factum fuerit, credatis aequalem.

PL 20, 990C

それゆえ、続けて付け加えた。「今、事が起こる前に、私は汝らに告げた。事が起こったとき、汝らが信じるためである」と彼は言う(ヨハネ14:29)。すなわち、こう告げたのである。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとへ行くことを喜ぶべきである。父は私より大いなる者だからである。それは、事が起こったとき、汝らが〔私を父と〕等しい者として信じるためである」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.71

71

Cum factum fuerit: quid? illud utique; cum post passionem meam coelos ascendero, in illa gloria quam cum Patre, et apud Patrem semper habui permansurus.

PL 20, 991A

「事が起こったとき」とは何か。まさしくこのことである。私の受難の後に私が天に昇り、私が父とともに、父のもとで常に持っていたあの栄光のうちにとどまるとき、ということである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.72

72

Ideo postquam resurrexit a mortuis, quidam dubitantes increpantur ab ipso; et audiunt, oportuisse haec omnia pati Christum, et ita introire in gloriam suam, quam se ante constitutionem mundi semper possedisse testatus est.

PL 20, 991A

それゆえ、死者の中から復活した後、疑っていた何人かの者が彼に叱られた。そして彼らは、キリストがこれらすべてを受け、そうして自分の栄光に入ることが必要だったと聞く。その栄光を、彼は世界の創造以前から常に所有していたと証しした。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.73

73

Quapropter Apostolus: Etsi cognovimus, inquit, secundum carnem Christum: sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16) . Est enim Deus et homo, utrumque jam Deus in Dei Patris dextera constitutus, quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti.

PL 20, 991A

そのため使徒は言う。「たとえ我々が肉に従ってキリストを知っていたとしても、今はもはや知らない」(二コリント5:16)。実に彼は神であり人であり、そのどちらもすでに神として、神である父の右に据えられている。「杯は主の手にあり、混ぜられた生のぶどう酒で満ちている」からである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.74

74

Et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV) . Et quamquam sciam, charissime, psalmi hujus textum alio sensu, et quidem rationabili, fuisse a prioribus explanatum; ego tamen pro libertate fidei, opportunitatem dictorum secutus, traxi ad incarnationis Dominicae sacramentum.

PL 20, 991B

「そして〔主は〕これからあれへと傾けた。だが、その澱は空にならなかった」(詩篇74)。いとも愛する者よ、この詩篇の本文が、以前の人々によって別の意味で、しかも理にかなって説明されたことを私は知っているが、それでも私は信仰の自由に基づき、語句のふさわしさに従って、これを主の受肉の秘義へと引き寄せた。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.75

75

Nam sic vel inclinatus, vel humiliatus est Deus in homine, ut permanens Deus esset quod fuerat, hominemque, propter quem se humiliaverat, exaltaret; quia ita Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I) ; et ita rursus homo in Deum conversus est, ut in Deum quidem promotam, naturae tamen suae substantiam retineret.

PL 20, 991B

実に、神は人のうちで、傾けられ、あるいは低くされたが、それはかつてのままに神にとどまり、そのために自らを低くした人を高く上げるためであった。なぜなら言葉は、我々のうちに宿るように肉となったからである(ヨハネ1)。また逆に人は、神へと引き上げられた者でありながら、自分の本性の実体を保つように神へと転じたからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.76

76

Atque ideo Propheta ait: Quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti: et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita. Vini, inquit, meri plenus est mixti (Ps. LXXIV) .

PL 20, 991B

それゆえ預言者は言う。「杯は主の手にあり、混ぜられた生のぶどう酒で満ちている。そして主はこれからあれへと傾けた。だが、その澱は空にならなかった」。また彼は言う。「生のぶどう酒、混ぜられたもので満ちている」(詩篇74)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.77

77

Et mixtum perhibet vinum, et illud ipsum merum testatur esse, ut eumdem credamus Deum, quem pro nobis et hominem confitemur. Nam quem inclinatum nuntiat, pariter dicit et plenum; ut is qui sese exinanivit formam servi accipiens, plenus Deus esse non desinat.

PL 20, 991C

彼はぶどう酒が混ぜられたものだと言い、まさにそれが生であるとも証しする。それは、我々のために人であると告白する同じ者を、神であると信じるためである。実に、傾けられたと告げる者を、同時に満ちている者とも言う。それは、僕の形を取って自らを空しくした者が、満ちた神であることをやめないためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.78

78

Habitavit enim in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II) , et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16) . Hunc vero calicem bibent, inquit, et peccatores terrae (Ps. LXXIV) .

PL 20, 991C

実に、「キリストのうちに神性の充満がすべて、体をもって宿った」(コロサイ2)。「彼の充満から、我々はみな、恩寵に代えて恩寵を受けた」(ヨハネ1:16)。「この杯を、地の罪人たちも飲む」と彼は言う(詩篇74)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.79

79

Recte juxta hunc intellectum ait: bibent et peccatores terrae; quia peccatores coeli ex Angelis daemones facti, salutis poculum bibere non merentur: terrae autem peccatores contra venena daemonum, morbosque vitiorum, calicem salutis accipient, et nomen Domini invocabunt (Ps. CXV) .

PL 20, 992A

この解釈に従えば、「地の罪人たちも飲む」と言うのは正しい。天の罪人たち、すなわち天使から悪霊となった者たちは、救いの杯を飲むにふさわしくないが、地の罪人たちは、悪霊の毒と悪徳の病に対して、救いの杯を受け、主の名を呼び求めるであろうからである(詩篇115)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.80

80

Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X) . Ideo vero calix iste peccatoribus bibendus tribuitur, quia non est opus sanis medico, sed male habentibus.

PL 20, 992A

実に、「主の名を呼び求める者は誰でも救われる」(ローマ10)。この杯が、罪人たちに飲むものとして与えられるのは、医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病んでいる者だからである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.81

81

Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX) : tales enim sapientia Dei ad istum cratera salutiferae mixtionis invitat, cum sublimi voce hortatur, ac dicit: Quisquis est insipiens, divertat ad me.

PL 20, 992A

彼は言う。「私は義人を招くためではなく、罪人を悔い改めへと招くために来た」(マタイ9)。実に、神の知恵は、このような者たちを、救いをもたらす混合の鉢へと招く。高い声で勧めて言う。「愚かな者は誰でも、私のところに立ち寄れ」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.82

82

Et egentibus sensu ait: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX) . Ob hoc autem invitatur insipiens a sapientia Dei, ut fiat sapiens; et peccator, ut convertatur ac vivat.

PL 20, 992A

また、思いを欠く者たちに言う。「来て、私のパンから食べ、私が汝らのために混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9)。愚かな者が神の知恵に招かれるのは、賢くなるためであり、罪人が招かれるのは、立ち帰って生きるためである。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.83

83

Ad istud poculum divinae misericordiae universi generaliter convocamur: Omnes enim peccaverunt, ut ait Apostolus, et egent gloria Dei.

PL 20, 992B

この神の慈しみの杯へと、我々すべてが一般に呼び集められている。実に、使徒が言うとおり、「すべての人が罪を犯し、神の栄光を必要としている」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.84

84

Quod si omnes peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) (majestatis quippe ejus medela), quos tandem dicemus sanos, quibus medici officium necessarium non sit, nisi forte illos qui ab ipso jam curati, medicina ultra non indigent?

PL 20, 992B

もし「すべての人が罪を犯し、神の栄光を必要としている」(ローマ3:23)のなら(すなわち彼の威光という薬を必要とするのなら)、医者の務めが要らない健やかな者として、我々は結局誰を挙げるのか。すでに彼自身に癒やされて、もはや薬を要しない者たちでなければ、ほかにいるだろうか。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.85

85

Caeterum nemo sanctorum medicina Christi non indiguit, cum sanctos eos nonnisi fides ejus effecerit, sicut scriptura testatur in epistola Pauli beatissimi ad Hebraeos (Hebr. XI) .

PL 20, 992B

そもそも、キリストの薬を必要としなかった聖徒はいない。彼らを聖徒としたのは彼への信仰にほかならないからである。いとも福なるパウロのヘブライ人への手紙で、聖書が証しするとおりである(ヘブライ11)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.86

86

Et idcirco gratias referens idem praedicabat Apostolus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; quorum ego sum primus (I Tim. I) .

PL 20, 992B

それゆえ、同じ使徒は感謝を述べて宣べていた。「確かな言葉、すべての受け入れにふさわしい言葉である。キリスト・イエスは、罪人たちを救うためにこの世に来た。その罪人のうちで私は第一の者である」(一テモテ1)。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.87

87

Nec sibi aliquis de salute propria sine Dei Christi munere blandiatur, quando Vas electionis priorem se fatetur esse omnium peccatorum.

PL 20, 992C

神であるキリストの賜物なしに、自分自身の救いについて誰も自らに甘い期待をかけてはならない。選びの器が自分をすべての罪人の第一の者と認めているのだから。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.88

88

Quotquot igitur ex peccatoribus congregati, bibere fidem Christi meruimus, participes altaris effecti, et donum charismatis consecuti, cum voce exsultationis et confessionis, Dei munera praedicemus dicentes: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.

PL 20, 992C

それゆえ、罪人たちの中から集められ、キリストの信仰を飲むにふさわしいとされた我々は、祭壇にあずかる者とされ、カリスマの賜物を得て、歓喜と告白の声をもって、神の賜物を宣べ伝え、こう言おう。「汝は、私を苦しめる者たちに向かい合って、私の前に食卓を整えた」。

Tractatus vel Sermones qui exstant 19.0.89

89

Impinguasti in oleo caput meum: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII) ! ut possimus, misericordia Domini subsequente, habitationem domus ejus perpetuam promereri ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regni non erit finis, quia vicit mortem, et perpetuo regnat in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 992C

「汝は私の頭を油で肥やした。汝の杯は酔わせて、何と素晴らしいことか」(詩篇22)。それは、主の慈しみが伴うことによって、我々が彼の家の永遠の住まいを、永遠なる神の子その者から得るにふさわしくなれるように、ということである。その国に終わりはない。彼は死に勝ち、永遠に世々にわたって支配しているからである。アーメン。