Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.1
Memini, me superiore tractatu sanctae dilectioni vestrae pollicitum, quod, adjuvante Domino, plenius explanaturus essem, quam ob causam unum se opus fecisse Dominus testaretur: unde plebs ignavissima Judaeorum scrupulum passa (Joan. VII) , et iniquissimo furore succensa, benedictionis datorem maledictis blasphemis pulsavisset, dicens: Daemonium habes: quis te quaerit interficere (Ibid)? et insuper vitae Dominum, necis tradere supplicio cogitaret.
PL 20, 920B私は覚えている。前回の講話で、聖なる諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に、主の助けにより、主がなぜ自ら一つの業を行ったと証言したのか、その理由をいっそう十分に説き明かすと約束したことを。そのためにユダヤ人の最も怠惰な民は疑念に悩まされ(ヨハネ7)、このうえなく不正な怒りに燃えて、祝福を与える者に冒瀆の呪いの言葉を浴びせ、「汝は悪霊に憑かれている。誰が汝を殺そうとしているのか」(ヨハネ7)と言い、そのうえ生命の主を死の刑罰に引き渡そうと考えたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.2
Probavimus quidem istius Evangelistae testimonio, non unum, sed multa, et innumerabilia a Christo fuisse opera celebrata.
PL 20, 921A我々は、この福音書記者の証言によって、キリストが行った業は一つではなく、多くの、数えきれないものであったことを確かめた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.3
Sic enim in fine libri conscribit: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, arbitror nec ipsum mundum capere eos libros qui scriberentur, posse (Joan. XXI) .
PL 20, 921A彼はこの書の終わりに、こう記している。「イエスが行ったことは、ほかにも多くある。それらを一つ一つ書き記すなら、世界そのものも、書かれる書物を収めきれないだろうと私は思う」(ヨハネ21)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.4
Sed fortasse dicat studiosus auditor: In primis partibus Evangelii loquitur Dominus, Unum opus feci, et omnes miramini (Joan. VII) : in subsequentibus ille virtutum cumulus celebratur, et idcirco nihil quaestionis super hoc videtur esse relictum.
PL 20, 921Aしかし熱心な聴き手は、おそらくこう言うであろう。「福音書の初めの部分で主は『私は一つの業を行ったが、汝らは皆驚いている』(ヨハネ7)と言っている。ところが、その後の部分では力ある業の数々が称えられているのだから、この点についてもはや問うべきことは残っていないように見える」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.5
Verum ego ab isto sermone superiora libri hujus dicta recensens, invenio plurima usque in hunc locum Evangelii Christum Deum nostrum miranda opera confecisse.
PL 20, 921Bしかし私は、この発言から遡って、この書のそれ以前の言葉を見直すと、福音書のこの箇所に至るまでに、我々の神キリストがすでに驚くべき業を数多く成し遂げていたことを見いだす。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.6
Jam Nathanaelem viderat, priusquam sub ficulnea constitutus a Philippo vocaretur: jam liquorem simplicissimum perlucentis aquae in colorem saporemque vini, sua potestate converterat: jam reguli filium morientem coelestis medicus, prius quam visitaret, dum rogaretur, verbo sanaverat.
PL 20, 921B彼はすでにナタナエルを見ていた。フィリポに呼ばれる前、イチジクの木の下にいたときである。すでに、澄んだ水というこのうえなく単純な液体を、自らの権能によってぶどう酒の色と味に変えていた。すでに、天の医者として、死にかけている王の役人の息子を、訪れるより先に、願われたときに言葉で癒やしていた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.7
Jam Samaritanae illius mulieris vitia occulta prodiderat, et confessam spirituali fonte mundaverat (Joan. I, II, IV) : jam paralytici membra per triginta et octo annos emortua, unius vocis praecepto curaverat (Joan. V) , vel potius reformaverat.
PL 20, 921Bすでにあのサマリアの女の隠れた悪徳を暴き、告白した彼女を霊の泉で清めていた(ヨハネ1、2、4)。すでに、38年のあいだ死んだようになっていた中風の人の四肢を、ただ一言の命令で癒やしていた(ヨハネ5)。いや、むしろ造り直していた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.8
Jam quinque millium hominum famem quinque panibus hordeaceis, et duobus piscibus, satiaverat (Joan. VI) , majore miraculo convivium solvens. Amplior enim cibi appositi quantitate reliquiarum cumulus invenitur, tot populorum famelicis cohortibus satiatis.
PL 20, 921Cすでに、5千人の飢えを、大麦のパン5つと魚2匹で満たしていた(ヨハネ6)。宴を解散させながら、さらに大きな奇跡を行ったのである。供された食物の量よりも、残りの山のほうが大きかったことが分かる。これほど多くの民の飢えた群れが満たされたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.9
Jam mare pedibus ambulaverat (Ibid. 19) , ita ut plantas gradientis tumens unda non tangeret.
PL 20, 921Cすでに、足で海の上を歩いていた(ヨハネ6:19)。歩む者の足の裏に、盛り上がる波も触れないほどであった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.10
Sed in catalogo isto virtutum, adhuc unum fecerat opus, quo frementi contra se imperito populo Judaeorum, quasi verisimilem saeviendi aditum dedisse videbatur, quod scilicet paralyticum curasset in sabbato (Joan. V, 10) , cum Lex otium sabbati imperasset.
PL 20, 921Cしかしこの力ある業の一覧のなかに、なお一つ業があった。その業によって彼は、自分に向かって猛り立つ無知なユダヤ人の民に、荒れ狂うためのもっともらしい口実を与えたように見えた。すなわち、律法が安息日の休みを命じていたのに、安息日に中風の人を癒やしたことである(ヨハネ5:10)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.11
Itaque Christus, qui Legem veterem non solvere venerat, sed implere (Matth. V) , tamquam violati sabbati reus, insectationem perpetitur Judaeorum.
PL 20, 922Aこうして、旧い律法を廃するためではなく成就するために来たキリスト(マタイ5)が、安息日を破った者として、ユダヤ人の迫害を受けるのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.12
Cogor hoc loco, fratres charissimi, omissa praesenti lectionis serie, rationem sabbati explanare, ne justa credatur fuisse contra justum persecutio iniquorum.
PL 20, 922Aいとも愛する兄弟たちよ、私はここで、今の朗読の筋を措いて、安息日の意味を説き明かさざるをえない。不正な者たちによる、義なる者に対する迫害が、正当なものだったと信じられることのないようにするためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.13
Nam paralyticus ille qui die sabbati a Christo curatus esse memoratur, ideo calumniam patitur a Judaeis, quod ipsa die qua sanatus fuerat, lectum suum portare videretur. Sabbatum est, inquiunt, et non licet tibi portare grabatum tuum (Joan. V, 15) .
PL 20, 922A安息日にキリストに癒やされたと伝えられるあの中風の人が、ユダヤ人たちから難癖をつけられるのは、癒やされたその日に、自分の寝台を担いでいるのが見られたからである。ユダヤ人たちは言う。「安息日である。汝が寝床を担ぐことは許されない」(ヨハネ5:15)〔引かれた句はヨハネ5:10に当たる〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.14
Respondit curatus: Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Et in subsequentibus: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum.
PL 20, 922B癒やされた者は答えた。「私を癒やした者が私に言った。『汝の寝床を取り上げて、歩け』」。またその後で、彼は言う。「私を癒やしたのはイエスである」と。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.15
Rudis adhuc ex infirmitate Judaica, sed jam gratus de salubritate recepta, quoniam non praevalet calumniantibus facti praestare rationem, praecepti atque operis demonstrat auctorem.
PL 20, 922B彼はユダヤ的な弱さのゆえになお未熟であったが、すでに受けた健やかさに感謝していた。難癖をつける者たちに、行ったことの理由を示す力がなかったので、命令と業の主を指し示すのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.16
Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula; et adjecit: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum (Ibid): vel, filius David est, qui fecit me sanum: vel, filius Joseph, qui fecit me sanum.
PL 20, 922B「私を癒やした者が私に言った。『汝の寝床を取り上げて、歩け』」。そして彼は付け加えた。「私を癒やしたのはイエスである」(ヨハネ5)。あるいは、「私を癒やしたのはダビデの子である」、あるいは、「私を癒やしたのはヨセフの子である」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.17
Haec enim nomina usitata erant in populo Judaeorum tunc temporis de Christo Domino Salvatore. Sed quid? Jesus est ait, qui fecit me sanum; sciebat enim, utpote Hebraeus, nomen Jesu ex virtute descendere sanitatis.
PL 20, 922B当時、主であり救い主であるキリストについて、ユダヤ人の民の間ではこれらの名が通用していたからである。それにしても、なぜ「私を癒やしたのはイエスである」と言ったのか。彼はヘブライ人として、イエスの名が癒やしの力に由来することを知っていたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.18
Salvator siquidem dicitur Jesus, sicut declarat Angelus, cum per somnium de Christo loquitur ad Joseph: Vocabis, inquit, nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I) . Ille ergo, inquit, me fecit sanum cujus et nomen salus est.
PL 20, 922C実にイエスは「救い主」と呼ばれる。天使が、夢のなかでキリストについてヨセフに語るときに宣言したとおりである。「汝はその名をイエスと呼べ。この者が、自らの民をその罪から救うからである」(マタイ1)。だから彼は言うのである。その名が救いである者が、私を癒やしたのだ、と。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.19
Et quomodo poterit salus praescripta lege prohiberi ne salvet, aut sabbatorum conditione immutari ne salus sit? Videamus tamen, fratres charissimi, si vel ipsa Lex, otio sabbati salutis opus exclusit.
PL 20, 922Cでは、救いが、定められた律法によって救うことを禁じられたり、安息日の定めによって救いでなくなったりすることが、どうしてありえようか。いとも愛する兄弟たちよ、律法そのものが、安息の休みによって救いの業を除外したのかどうか、見てみよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.20
Sex, inquit, diebus facies opera tua, septimo autem die sabbatum est Domini Dei tui (Exod. XX) . Non facies in eo ullum opus tuum nisi quod fit pro omni anima.
PL 20, 922C「六日のあいだ、汝は汝の業を行え。しかし七日目は、汝の神である主の安息日である。その日には、すべての魂のために行われること以外、汝のいかなる業も行ってはならない」(出エジプト記20)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.21
Proclivum est ex voluntate humanum genus, et maxime Judaeorum, ad carnalia opera, potius quam divina; et idcirco constitutus est unus in hebdomade sabbati dies, in quo a carnalibus cessare cogerentur, et vacare solum divinis.
PL 20, 923A人類、とりわけユダヤ人は、自らの意志から、神の業よりも肉の業へと傾きやすい。それゆえ、週に安息日という一日が定められ、その日には肉の業をやめ、ただ神の事柄にのみ専念するよう強いられたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.22
Nam neque cibum coquere, neque iter facere in sabbato concedebatur, ne quis, sub praetextu necessitatis humanae, praeponeret terrena divinis.
PL 20, 923Aというのも、安息日には、食物を煮ることも旅をすることも許されていなかった。人間の必要を口実にして、地上の事柄を神の事柄より優先する者が出ないようにするためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.23
Verum posteaquam Judaei, neglectis spiritualibus negotiis, quae pro animae salute Dominus agenda praeceperat, omnia legitima sabbati ad otium, luxuriamque contulerant, clamat ad eos continuo Dominus per Prophetam: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non sustineo: jejunium, et ferias vestras, et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I) .
PL 20, 923Aしかしユダヤ人たちが、魂の救いのために行うよう主が命じた霊的な務めを顧みず、安息日の定めのすべてを休みと放縦へ振り向けてしまったので、主はただちに預言者を通して彼らに叫ぶ。「汝らの新月祭、汝らの安息日、大いなる日を、私は耐えない。汝らの断食と休日、汝らの祭日を、私の魂は憎む」(イザヤ1)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.24
Sabbata, inquit, vestra, non mea; non enim sunt mea quae geritis. Meum jejunium, et mea sabbata, quae ego servanda praecepi, jejunare jubent a vitiis, cessare ab operibus malis, et bonis actionibus inhaerere.
PL 20, 923B「安息日は」と彼は言う、「汝らのものであって、私のものではない。汝らが行っていることは、私のものではないからである。私の断食、私の安息日、すなわち私が守るよう命じたものは、悪徳から断食し、悪しき業から休み、善い行いにとどまるよう命じる」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.25
At e contrario vestra sabbata, vestraque jejunia, et litibus inquieta sunt, et illecebris, et luxuriis plena.
PL 20, 923B「これに反して、汝らの安息日も汝らの断食も、争いに騒がしく、誘惑と放縦に満ちている」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.26
Ipse ergo Legis dator in homine veniens, cum operaretur pro omni anima opera salutis (in sabbato enim docebat quod provida ratione praeceperat), nec destruebat Legem, sed potius adimplebat Legem: scriptum est enim.
PL 20, 923Bそれゆえ、律法を与えた者自身が人となって来て、すべての魂のために救いの業を行ったとき――彼は安息日に、自らが先見の理によって命じたことを教えていたのである――律法を破壊したのではなく、むしろ律法を成就した。こう書かれているからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.27
Non facies ullum opus tuum in sabbato: tuum, inquit, opus, id est humanum (Exod. XX) . Et adjicitur, nisi quod fit pro omni anima, id est ad salvandam animam. Ideoque legimus priores justos in Lege, pro salute animarum sabbatis operatos.
PL 20, 924A「汝は安息日に、汝のいかなる業も行ってはならない」。「汝の」業と彼は言う、すなわち人間の業である(出エジプト記20)。そして「すべての魂のために行われること以外は」と付け加えられている。すなわち、魂を救うためのことである。それゆえ我々は、律法のもとにいた先の義人たちが、魂の救いのために安息日に働いたと読む。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.28
Septem diebus Jesus filius Nave, jubente Domino, circuivit civitatem Jerichon, cum Levitis, et sacerdotibus Arcam portantibus Testamenti; et cadunt hostiles muri nutu divino, ut animae Judaeorum de belli discrimine liberentur (Jos. VI) .
PL 20, 924Aナウェの子イエス〔ヨシュア〕は、主の命によって、レビ人と、契約の箱を担ぐ祭司たちとともに、七日のあいだエリコの町を巡った。すると神の意志によって敵の城壁が崩れ落ち、ユダヤ人の魂が戦いの危難から解放された(ヨシュア記6)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.29
In septem vero diebus etiam sabbatum numerari, a quolibet die computare incipiens, deprehendes. Itaque cum dicitur, Jesus est qui fecit me sanum (Joan. V) , admonentur Judaei ex nominis communione, opera non condemnare similia.
PL 20, 924Aその七日のなかに安息日も数えられることを、あなたはどの日から数え始めても見いだすであろう。したがって、「私を癒やしたのはイエスである」と言われるとき(ヨハネ5)、ユダヤ人たちは、名が同じであることから、似た業を断罪しないよう諭されているのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.30
Ideoque Christus Dominus, cum aut aridam manum, aut hydropem, aut paralysim curaret in sabbatis, tamquam vere Dominus sabbati, rem suam Legis suae testimoniis tuebatur, dicens ad Judaeos: Licet sabbatis benefacere animali; animam salvam facere, an perdere (Matth. XII) ?
PL 20, 924Aそれゆえ主キリストは、萎えた手や水腫や麻痺を安息日に癒やしたとき、まことに安息日の主として、自らのことを、自らの律法の証言によって守った。ユダヤ人たちにこう言ったのである。「安息日に、生き物に善を行うことは許されている〔animali は刷りのまま訳した。ミーニュの脚注は、ヴァティカンの二写本などが an male(悪を行うことか)と読むが、ほかの版と写本に従って animali を残したと記し、安息日に生き物に善を行うことが許されるなら、なぜ魂を救うことが許されないのか、の意に解する〕。では、魂を救うことと滅ぼすことは、どちらが許されるか」(マタイ12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.31
In hunc sensum Legis, ut arbitror, quem supra exposuimus, eos introducere volens; simulque exprobrans quod non intelligerent quid esset opus suum, et, nisi quod fit pro omni anima (Exod. XX) .
PL 20, 924B私の思うに、先に説き明かした律法のこの意味へ彼らを導き入れようとし、同時に、彼ら自身の業〔律法の言う「汝の業」〕とは何であるのか、また「すべての魂のために行われること以外は」とは何であるのかを彼らが理解しないのを責めたのである(出エジプト記20)〔原文は述語を欠く。「責めた」を補って訳した〕。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.32
Operatur ergo pro salute animae Christus in sabbato; et operatur in sabbato, et implet Legem, dum conditionem interpretatur Legis, dum operum differentias illuminat, dum facit, quae Lex de sabbati feriis excepit, dum ipsum sabbati diem benedictione sua sanctificatum, beneficiis suis efficit sanctiorem.
PL 20, 924Bこうしてキリストは、安息日に魂の救いのために働く。安息日に働いて律法を成就する。律法の定めを解き明かし、業の違いを明らかにし、律法が安息の休みから除外したことを行い、自らの祝福によって聖別された安息日そのものを、自らの恩恵によっていっそう聖なるものとするのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.33
Nam divina in eo praesidia omni animae credenti largitus, opera debita sabbato reddidit. Ut autem ostenderet Judaeis, eumdem se semper operatum fuisse cum Patre, qui tunc etiam operaretur in carne, ait illis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) .
PL 20, 925A実に彼は、その日に、信じるすべての魂に神の助けを惜しみなく与え、安息日に負うべき業を返した。さらに、そのとき肉において働いていた自分が、つねに父とともに働いてきたのと同じ者であることをユダヤ人たちに示すため、彼らに言った。「私の父は今に至るまで働いている。私も働いている」(ヨハネ5:17)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.34
Et propterea inique magis persequebantur eum Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed quia et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid., 18) .
PL 20, 925Aそのためにユダヤ人たちは、いっそう不当に彼を迫害した。彼が安息日を破っただけでなく、自分の父を神と呼んで、自らを神と等しい者としたからである(ヨハネ5:18)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.35
Evidenter docuit beatus Evangelista, aequalem Deo Patri esse eum qui verus Filius ejus sit proprietate naturae.
PL 20, 925A福なる福音書記者は、神なる父に等しいのは、その真の子である者、すなわち本性の固有性によって子である者だと、明らかに教えた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.36
Licet ergo veterum documenta praecesserint, nihil tamen hujusmodi assertionis Dominus gestivit opponere: ne, quoniam rara sunt et antiqua; vel incerta apud quosdam, vel fortuita crederentur: sed quotidianis, et usitatis exemplis eos repercutere magis voluit, unde se justissime vel refutatos negare omnino non possent.
PL 20, 925Aしたがって、古い人々の証拠が先立っていたとしても、主はこの種の主張に、それらを突きつけることを望まなかった。それらは稀で古いので、ある人々のあいだでは不確かな、あるいは偶然のものと思われるかもしれないからである。むしろ、日々の使い慣れた例で彼らを打ち返すことを望んだ。そうすれば彼らは、自分たちがこのうえなく正当に論破されたことを、まったく否定できなくなる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.37
Unum opus feci, inquit, et omnes miramini (Joan. VII, 21) . Quod illud opus? quia paralyticum curavi in sabbato.
PL 20, 925B「私は一つの業を行った。すると汝らは皆驚いている」と彼は言う(ヨハネ7:21)。その業とは何か。安息日に中風の人を癒やしたことである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.38
Et adjecit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse, inquit, circumcisio, sed ex Patribus: id est ex Abraham, qui primus circumcisus est (Gen. XVII) , et ex caeteris Patriarchis. Et in sabbato, inquit, circumciditis hominem.
PL 20, 925B彼はさらに言い足した。「それゆえモーセは汝らに割礼を与えた」。それは、割礼がモーセに由来するからではなく、と彼は言う、父祖たちに由来するからである。すなわち、最初に割礼を受けたアブラハム(創世記17)と、ほかの族長たちに由来する。「そして汝らは安息日に人に割礼を施す」と彼は言う。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.39
Si circumcisionem, inquit, accipit homo die sabbati, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
PL 20, 925B「人が安息日に割礼を受けても、モーセの律法が破られないのなら」と彼は言う、「私が安息日に人を丸ごと健やかにしたことで、汝らは私に憤るのか」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.40
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 22) ; tamquam si diceret: Praecepit Lex hoc solum quod pro anima est, opus faciendum in sabbato.
PL 20, 925B「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:22)〔引かれた句はヨハネ7:24に当たる〕。彼はこう言うかのようである。「律法が命じたのは、安息日に行うべき業は、魂のためのものだけだということである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.41
Et de circumcisione eadem Lege praecipitur, quod quicumque non circumciderit octava die nativitatis omne masculum, eradicabitur anima illa de populo suo.
PL 20, 925C「そして割礼についても、同じ律法が命じている。生まれて八日目に男子すべてに割礼を施さない者は、その魂が民のなかから根絶やしにされる、と」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.42
Ergo pro anima est quod sabbatis circumciditis hominem: pro anima est itidem quod et ego hominem totum sanavi in sabbato: licet ergo pro anima opus fieri in sabbato bonum.
PL 20, 926A「それゆえ、汝らが安息日に人に割礼を施すのは、魂のためである。同じく、私が安息日に人をまるごと癒やしたのも、魂のためである。したがって、魂のために善い業が安息日に行われるのは許されている」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.43
Quod si me in isto opere violasse sabbatum judicatis vosmetipsos indesinenter violati sabbati reos esse decernitis. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24) .
PL 20, 926A「もし汝らが、この業で私が安息日を破ったと裁くなら、汝ら自身を、絶えず安息日を破っている者と決めているのである。顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:24)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.44
Tam rationabili patientia vincit inimicos Dominus noster Jesus, qui utique in hunc mundum, ut patiendo vinceret, a Patre descenderat. Sed consideremus breviter postremi hujus dicti virtutem. Nolite, ait, secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.
PL 20, 926A我々の主イエスは、これほど理にかなった忍耐で敵に勝つ。彼は、耐え忍ぶことで勝つために、父から世に降ったのである。だが、この最後の言葉の力を、手短に考えてみよう。「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」と彼は言う。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.45
Generalis, ut opinor, ista sententia est, retinendae aequitatis magistra, omnibus posita, multis nota, paucis dilecta.
PL 20, 926A思うに、この言葉は一般的なものであり、公正を保つことの教師として、すべての人に置かれ、多くの人に知られ、少数の人にしか愛されていない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.46
Praecipitur enim ne hujus saeculi divitum personis adulantes, iniquissimo judicio faveamus incredulis; et impios, crudeles, rapaces, luxuriosos, inhonestos, non solum timido silentio nutriamus: verum etiam omni reprehensione dignos, injustis laudibus praedicemus, vel, quod est omni foeditate deformius, turpia lucra captantes, alienae pecuniae notabiliter serviamus, Christianae libertatis obliti: neve carnalis cujusquam formae pulchritudine illecti, a regione veritatis, rectaeque sententiae, sinistro judicio moveamur, cum de contemnendis opibus scriptum sit: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI) ; et de negligendo carnis decore, Deus ad Samuelem sacerdotem loquatur, electurum regem de filiis Jesse.
PL 20, 926Bすなわち、この世の富者たちの立場に媚びて、不信仰な者たちを、このうえなく不正な裁きによって贔屓することのないよう、命じられている。また、不敬虔な者、残酷な者、貪欲な者、放縦な者、恥ずべき者を、臆病な沈黙によって助長するだけでなく、あらゆる非難に値する者たちを不当な賛辞で称えることのないように。あるいは、いかなる醜悪さよりもなお見苦しいことに、恥ずべき利得を求めて、他人の金に目に余るほど仕え、キリスト教徒の自由を忘れることのないように。また、誰かの肉の姿の美しさに誘われて、真理と正しい判断の領域から、歪んだ裁きによって引き離されることのないように。富を軽んじるべきことについては、「富が増し加わっても、心を寄せるな」(詩篇61)と書かれている。また、肉の美しさを顧みてはならないことについては、エッサイの子らのなかから王を選ぼうとしていた祭司サムエルに、神が語っている。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.47
Ne admiratus fueris, inquit, proceritatem staturae, vel pulchritudinem vultus eorum, quoniam homo videt in faciem, Deus autem videt in cor (I Reg. XVI) .
PL 20, 926B「その背丈の高さや顔の美しさに驚くな。人は顔を見るが、神は心を見るからである」(サムエル記上16)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.48
Et idcirco beatus David minimus, atque contemptus, oleo sanctificato sublimatur in regnum, et se ex humilitate per Dei gratiam ad summum crevisse fastigium dignitatis, peculiari carmine gloriatur, dicens: Pusillus eram inter fratres meos, et caetera.
PL 20, 926Cそれゆえ、福なるダビデは、最も小さく蔑まれていたが、聖別された油によって王位に高められた。そして、神の恩寵によって卑しさから尊厳の頂点にまで成長したことを、独自の歌で誇って言う。「私は兄弟たちのなかで最も小さい者であった」云々。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.49
Utiliter ergo per omnia Christus ait: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24) . Et quis nostrum, charissimi, ad singula quae praedixi servanda idoneus invenitur?
PL 20, 927Aそれゆえキリストは、あらゆる点で有益に言った。「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:24)。そして、いとも愛する者たちよ、我々のうち誰が、私が先に述べた一つ一つを守るにふさわしい者として見いだされるだろうか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.50
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3) . Igitur cum generalis, ut supra dixi, sit ista sententia, specialiter tamen dirigitur ad Judaeos, qui Christum mirabilia facientem, hominem solummodo ex facie judicabant, Deum vero in virtutibus non videntes.
PL 20, 927A「裁きを守り、あらゆる時に正義を行う者たちは幸いである」(詩篇105:3)。したがって、先に言ったとおり、この言葉は一般的なものであるが、特にユダヤ人に向けられている。彼らは、驚くべき業を行うキリストを、顔つきだけから人としか裁かず、力の業のなかに神を見なかったのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.51
Haereticos etiam Dei Filium blasphemantes, non mediocriter sententia ista contundit, quod humilitatem susceptae carnis intuiti, immensae divinitatis conentur metiri substantiam.
PL 20, 927A神の子を冒瀆する異端者たちをも、この言葉は少なからず打ちのめす。彼らは、受けた肉の卑しさを見て、限りない神性の実体を測ろうとするからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.52
Nos autem, fratres, gratia ejus salvati per fidem (Ephes. II, 8) , justum judicium judicemus, aequitatem servantes in omni actione conversationis nostrae.
PL 20, 927Bしかし我々は、兄弟たちよ、彼の恩寵により信仰によって救われたのだから(エフェソ2:8)、正しい裁きを下そう。我々の生活のあらゆる行いにおいて、公正を守りながら。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.53
Est enim rationabilis animae justum judicium, ut eligat Deo magis servire, quam saeculo; ut statuat mandatis Christi obsequi, non diaboli consiliis depravari; ut spiritualibus inhaerere decernat studiis, non carnalibus vitiis implicari; et ut aeternam beatitudinem futurorum, brevissimis mundi voluptatibus judicet praeponendam.
PL 20, 927B理性ある魂の正しい裁きとは、世に仕えるよりも神に仕えることを選び、悪魔の勧めによって堕落させられるのではなく、キリストの掟に従うことを定め、肉の悪徳に絡め取られるのではなく、霊的な営みにとどまることを決め、来たるべき永遠の幸い〔beatitudo〕を、世のごく短い快楽よりも優先すべきだと判断することだからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 11.0.54
Recti itaque cordis aequo judicio gradiamur in omnibus praeceptis, et justificationibus Domini, ut possimus vitae aeternae consortium promereri ab ipso Dei Filio simpiterno, cujus omnipotentia cum Patre, et Spiritu sancto, permanet in omnia secula. Amen.
PL 20, 927Bこうして、正しい心の公正な裁きをもって、主のあらゆる掟と義の定めのうちを歩もう。そうすれば我々は、永遠の生命の交わりを、永遠なる神の子自身から受けるにふさわしい者となることができる〔底本は simpiterno。sempiterno と読む〕。その全能は、父と聖なる霊とともに、とこしえに続く。アーメン。