Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.1
Discussis validioribus mandatorum paschalium membris, tres adhuc superfuisse de proposita lectione Exodi species, die hesterno praediximus: quarum primam de interfectione primitivorum Aegypti, statim, prout potuimus, interpretati sumus; duas nunc residuas de prohibitione fermenti, et de septem diebus azymorum, Domini gratia largiente, proponimus explanandas.
PL 20, 881A過越の戒めのより重要な部分を論じ終えたので、提示された出エジプト記の朗読から、なお三つの点が残っていると、我々は昨日あらかじめ述べた。そのうち第一の、エジプトの初子の殺戮については、ただちに、できる限り解釈した。残る二つ、パン種の禁止と種なしパンの七日間について、主の恩寵が与えるにまかせて、今、説き明かすべく提示する。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.2
Septem diebus, inquit, azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui manducaverit fermentum a primo die usque in septimum diem, disperiet anima illius ex Israel (Exod. XII) .
PL 20, 881A「七日間、汝らは種なしパンを食べよ。最初の日から、汝らの家からパン種を取り除け。最初の日から第七の日までパン種入りのものを食べる者は、その魂がイスラエルから滅びる」と彼は言う(出エジプト記12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.3
Haereticorum veterum quidam, ex quibus sunt insanus Marcion, et exsecrabilis Manichaeus, quoniam spiritu erroris inducti Scripturas omnes veteris Testamenti respuendas esse contendunt; per multa Scripturarum capitula, Deum Legis antiquae malum conantur asserere, quasi aut alius sit Deus novi Testamenti quam qui ex Lege utique praenuntiatus advenit, aut in comparatione bonitatis Dei, aliquis legitime bonus esse possit: cum vel Angeli, vel homines hinc habere judicentur aliquod participium bonitatis, si bonum Deum sciant, adorent, venerentur, ac diligant; perhibente Domino Jesu, quod bonus homo de bono thesauro cordis sui proferat bona (Matth. XII) .
PL 20, 881B古い異端者たちのうち、狂ったマルキオンと呪うべきマニがいる。彼らは誤りの霊に導かれて、旧約の書物をすべて退けるべきだと主張し、聖書の多くの章を挙げて、古い律法の神を悪い神だと言い張ろうとする。あたかも、新約の神が、律法によって告げられて来た神とは別であるかのように、あるいは、神の善に比べて、誰かが正当に善でありうるかのように。しかるに、天使であれ人であれ、善い神を知り、礼拝し、敬い、愛するなら、そこから善の何らかの分け前を持つとみなされるのであり、主イエスも、善い人はその心の善い宝から善いものを出すと証言している(マタイ12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.4
Sed Deus Dei Filius, perfectam bonitatem cum Patre, et Spiritu sancto possidens, et unam sciens esse bonitatem Trinitatis, sicut unam divinitatem; indigne tulit, bonum se juxta conditionem creabilium bonorum nuncupari, et ait: Quid me dicis bonum (Matth. XIX) ?
PL 20, 881Cしかし、神の子である神は、父および聖なる霊とともに完全な善を所有し、三位一体の善は、神性が一つであるのと同じく一つであると知っていたので、被造の善いものにならって自分が善いと呼ばれることを不当と受け止め、言った。「なぜ私を善いと言うのか」(マタイ19)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.5
Hoc est: Nolo dicas bonum, quem nescis; scito prius, qui sim, et cum Deum verum cognoveris, amplector ut dicas bonum, quia nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX) .
PL 20, 881Cすなわち、「あなたが知らない者を、善いと言ってほしくない。まず、私が誰であるかを知れ。真の神を知ったなら、そのとき私は、あなたが私を善いと言うことを受け入れる。唯一の神のほかに善い者はいないからである」(マタイ19)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.6
Ille enim Judaeus, Filio Dei (Deo et homini) velut homini tantum cuidam, sane bono doctori, dixerat: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam possideam (Ibid.) ? Et idcirco Dominus ad illum, quid me dicis, ait, bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
PL 20, 881Cあのユダヤ人は、神の子(神であり人である者)を、あたかもただの人のように、確かに善い教師として、こう言ったのである。「善い先生、私は永遠の生命を所有するために、何をしたらよいか」(マタイ19)。そこで主は彼に言う。「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに善い者はいない」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.7
Unus est enim Deus ubi Deitatis nulla divisio est. Per omnes libros sanctarum Scripturarum, et Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum legimus, non deos, quia deos non sinit dici Unitas majestatis; est enim sola in Trinitate personarum distinctio, non naturae diversitas.
PL 20, 882A実に、神性に何の分割も無いところでは、神は一つである。聖書の全巻を通じて、我々は父が神、子が神、聖なる霊が神と読むが、神々とは読まない。威光の一体性が、神々と言うことを許さないからである。実に、三位一体にはペルソナの区別だけがあって、本性の相違は無い。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.8
Quod si Marcion et Manichaeus meruissent advertere, numquam profecto dixissent, unum quidem Deum novi Testamenti bonum, alium vero malum, qui per Legem veterem sit locutus.
PL 20, 882Aもしマルキオンとマニがこれに気づくことができていたなら、新約の神は善く、古い律法を通して語った別の神は悪いなどとは、決して言わなかったであろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.9
Ausi sunt et in supradicta Lege azymorum adscribere ei saevitiam, dicentes, hominis animam disperdi propter fermentum panis, quo nihil possit esse crudelius.
PL 20, 882A彼らは、前に述べた種なしパンの律法についても、神に残酷さを帰することをあえてした。パンのパン種のために人の魂が滅ぼされると言い、これほど残酷なことはありえないというのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.10
Vecordes enim non intellexerunt, vel quanta esset in mandato utilitas, vel quod Deus majorem causam tunc ulciscendi habeat, si in exiguis rebus (ubi nulla difficultas est observandi) pervicaci tantum spiritu contemnatur.
PL 20, 882B愚か者たちは、この戒めにどれほどの益があるかを、また、守ることに何の困難もないような小さな事柄で、神がただ頑固な霊をもって軽んじられるなら、そのときこそ、より大きな罰する理由を神は持つことを、理解しなかったのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.11
Facilius necessitati ignoscit Deus quam praesumptioni. Denique sancto David non imputatur ad peccatum, quod in necessitate famis constitutus manducaverit sanctos panes, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (I Reg. XXI) .
PL 20, 882B神は、必要に対しては、思い上がりに対してよりも容易に赦す。実に、聖なるダビデは、飢えの窮乏にあって、祭司たちだけしか食べてはならない聖なるパンを食べたことが、罪に帰せられない(サムエル記上21)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.12
Hic vero videamus, quid potuit necessitatis incumbere. Jussit Deus Israelitis ut septem diebus paschae, fermentatum sibi panem non facerent (Exod. XII) .
PL 20, 882Bしかしここでは、どのような必要が迫りえたかを見よう。神はイスラエル人に、過越の七日間、パン種入りのパンを作らないよう命じた(出エジプト記12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.13
Si fermentatum fieri jussisset, diligentia illic necessaria fuerat, ne deesset: quod jussit, desidiae est, non laboris. Negligentiam jubet, ut obedientiam probet; et non vis ut damnet illam animam quae diligentiam commodaverit ut contemnat?
PL 20, 882Bもしパン種入りのパンを作れと命じていたなら、欠けないように、そこには勤勉が必要だったであろう。ところが命じたのは、怠惰であって、労苦ではない。神は従順を試すために、怠慢を命じる。それなのに、汝は、軽んじるために手間を費やした魂を、神が罰することを望まないのか。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.14
Sed jam videamus, quae fuerit in ipsa praeceptione utilitatis ratio vel Judaeis historialiter usque ad Christi praesentiam, vel nobis hodie quae aedificatio sit juxta intelligentiam spiritualem.
PL 20, 882Cさて、この命令そのものにあった益の理由が、ユダヤ人にとって、キリストの現臨に至るまで歴史的にどうであったか、また今日の我々にとって、霊的な理解に従ってどんな築き上げがあるかを見よう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.15
Filii Israel cum premerentur in Aegypto gravibus captivitatis injuriis, gementes proclamaverunt ad Dominum Deum ut eos eripere dignaretur (Exod. III) . Elegit ex ipsis continuo Deus Moysen et Aaron; per quos conveniret Pharaonem regem Aegypti, ut dimitteret illos.
PL 20, 882Cイスラエルの子らは、エジプトで捕囚の重い虐待に苦しめられたとき、うめいて主なる神に叫び、救い出すことをよしとするよう求めた(出エジプト記3)。神はただちに彼らの中からモーセとアロンを選んだ。二人を通して、エジプトの王ファラオに談判し、彼らを去らせるようにするためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.16
Cum non dimitteret, multiplicibus plagis cum suo populo verberatus, hanc excepit poenae ultimam plagam, ut omnium primogeniti Aegyptiorum illa nocte percussi divinitus interirent, qua Judaeos necesse fuit ex mandato Dei paschae sacrificium celebrare.
PL 20, 883Aファラオは去らせようとせず、民とともに多くの災いに打たれ、刑罰の最後の災いを受けた。すなわち、エジプト人すべての初子が、あの夜、神によって打たれて死んだ。その夜、ユダヤ人は神の命令により、過越の犠牲を祝わねばならなかった。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.17
Media igitur nocte clamor factus est, et ululatus in tota Aegypto; nulla enim domus erat in qua non esset mortuus.
PL 20, 883Aこうして真夜中に叫びが上がり、エジプト中に嘆きの声がこだました。死者の出なかった家はなかったからである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.18
Tunc Aegypti rex metuens ne et ipse, et omnis populus ejus similiter disperiret, compulit Moysen, et Aaronem, ut illa hora noctis educerent omnem plebem de Aegypto. Qui cum perurgerentur exire, quid fecerint advertamus.
PL 20, 883Aそのときエジプトの王は、自分も、またその民全員も同じように滅びることを恐れ、モーセとアロンに迫って、その夜のその時刻に、民全員をエジプトから連れ出させた。出ることを強く迫られたとき、彼らが何をしたかに注意しよう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.19
Et sumpsit, inquit, populus conspersam farinam priusquam fermentaretur massa illorum, et ligaverunt in vestimentis suis, et imposuerunt super humeros suos.
PL 20, 883A「民はこねた小麦粉を、彼らの生地がパン種で膨らむ前に取り、衣に結び、肩に載せた」と彼は言う。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.20
Egressi autem, cum venissent in Socoth, coxerunt, inquit, conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia azyma (Exod. XII) .
PL 20, 883B「出て行き、スコトに着くと、エジプトから運び出したこね物を、灰の下で焼く種なしパンとして焼いた」と彼は言う(出エジプト記12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.21
Ut ergo memores essent hujus necessitatis, et beneficiorum Dei, jussit eos septem diebus primi mensis ita celebrare pascha, ut fermentatum panem non ederent (Exod. XIII) , et ut semper indicarent filiis suis causam pro qua istud facere jussi essent; scilicet ut ingratus ipse populus, vel imagine rerum gestarum admonitus, liberatori suo gratias agere cogeretur.
PL 20, 883Bこうして、この必要と神の恩恵を覚えているように、神は彼らに、第一の月の七日間、パン種入りのパンを食べないように過越を祝うよう命じた(出エジプト記13)。また、なぜそれをするよう命じられたかを、常に子らに知らせるように命じた。それは、恩知らずなこの民が、少なくとも出来事の写しによって思い起こさせられ、自らの解放者に感謝せざるをえなくなるためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.22
Et ideo tantopere eis praecipitur: Septem diebus azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui manducaverit fermentatum a primo die usque in septimum diem, disperibit anima illa ex Israel (Exod. XII) .
PL 20, 883Bそれゆえ、彼らにはこれほど強く命じられている。「七日間、汝らは種なしパンを食べよ。最初の日から、汝らの家からパン種を取り除け。最初の日から第七の日までパン種入りのものを食べる者は、その魂がイスラエルから滅びる」(出エジプト記12)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.23
Fecit et alia plurima pro illis Deus, et in mari Rubro, et in deserto: sed immemores misericordiarum Dei (ut de caeteris malis eorum taceam) praeter illud quod fecerant caput vituli aureum, et quod adorantes illud dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XXXII) : Jesum quoque Filium Dei qui eorum liberator exstiterat, venientem ad se sacrilegis mentibus respuerunt.
PL 20, 883C神は彼らのために、紅海でも荒れ野でも、ほかに多くのことをなした。しかし彼らは、神の慈しみを忘れ(他の彼らの悪については黙しておく)、金の子牛の頭を造ったこと、またそれを拝んで、「イスラエルよ、これらが汝をエジプトの地から導き出した汝の神々である」と言ったこと(出エジプト記32)のほかに、彼らの解放者であった神の子イエスが、自分たちのもとに来たときにも、冒瀆の心で退けた。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.24
Unde sanctus evangelista Joannes non sine querela commemorat: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I) ; id est, ad eos venit quos de servitute Aegypti liberarat; quos per mare Rubrum vestigio sicco transduxerat; in quorum conspectu Pharaonem et Aegyptios resolutis aquarum circumstantium muris obruerat; quos manna coelesti satiaverat in deserto; quibus de rupe arida fontes produxerat; quibus eloquia Legis crediderat; quibus adventum suum secundum carnem vaticinio praenuntiaverat Prophetarum; ad quos praecipue venerat, dicens: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV) .
PL 20, 883Cここから、聖なる福音書記者ヨハネは、不満をこめて記す。「自分のところに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった」(ヨハネ1)。すなわち、エジプトの奴隷状態から解放した者たちのもとに来たのである。紅海を乾いた足跡で渡らせ、彼らの目の前で、周りの水の壁を崩してファラオとエジプト人を沈め、荒れ野で天のマナで満たし、乾いた岩から泉を出し、律法の言葉を託し、預言者たちの預言によって、肉による自らの到来をあらかじめ告げた者たち。とりわけ彼らのもとに来て、言ったのである。「私は、イスラエルの家の失われた羊のほかには、遣わされていない」(マタイ15)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.25
Isti non modo eum suscipere noluerunt, sed et crucis supplicio trucidarunt; qui tamen idcirco susceptum corpus mori sustinuit, ut et suae majestatis omnipotentiam propria virtute resurgendo monstraret, et ut in sublata, ac devicta morte vitam credentibus redderet, et plenam crucifigentium nequitiam condemnaret.
PL 20, 884A彼らは、彼を迎え入れようとしなかったばかりか、十字架の刑で殺しもした。それでも彼は、そのために身につけた体が死ぬことに耐えた。それは、自らの威光の全能を、自らの力で復活することで示し、死を取り去り打ち負かして、信じる者たちに生命を返し、十字架につけた者たちの悪の全体を断罪するためである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.26
Quapropter resurgens tertio die, transtulit se ad Gentes, sicut dudum fuerat comminatus: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) .
PL 20, 884Bそれゆえ、三日目に復活して、先に警告していたとおり、諸国民のもとへ移った。「国は、汝らから取り去られ、その実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.27
Ergo quoniam nobis, qui fideliter Christum sequimur, datum est cognoscere mysteria regni Dei, videamus quid idem noster Dominus et Magister de hoc fermento intelligendum docuerit.
PL 20, 884Bそれゆえ、キリストに忠実に従う我々には、神の国の奥義を知ることが与えられているのだから、我々の主であり師である彼自身が、このパン種について何を理解すべきかと教えたかを見よう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.28
Attendite, inquit, vobis et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum (Matth. XVI; Marc. VIII; Luc. XII) ; quod cum clarius iterasset, intellexerunt Apostoli non a fermento panis esse cavendum, sed a corrumpentis doctrinae nequitia.
PL 20, 884B「ファリサイ派とサドカイ派のパン種に注意し、警戒せよ」と彼は言う(マタイ16;マルコ8;ルカ12)。彼がそれをさらにはっきりと繰り返したとき、使徒たちは、パンのパン種を警戒すべきではなく、腐敗させる教えの邪悪さを警戒すべきなのだと理解した。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.29
Unde idoneus Evangelii praedicator apostolus Paulus nobis clamat: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus.
PL 20, 884Bそれゆえ、福音の適切な宣教者である使徒パウロは、我々に叫ぶ。「古いパン種を取り除け。汝らが新しいこね物となるために。汝らは種なしなのだから。実に、我々の過越であるキリストが、屠られたのである」。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.30
Itaque diem festum celebremus, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V) .
PL 20, 884C「だから、古いパン種でも、悪意と邪悪のパン種でもなく、純粋さと真理の種なしパンで、祭りを祝おう」と彼は言う(一コリント5)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.31
Caveamus ergo a fermento malitiae; ubi enim apparuit fermentum nequitiae confectum a diabolo de conspersione peccatorum, et iniquitatum, ibi animae illi appropinquat interitus Cum ergo videris in animam tuam intrasse cogitationes pravas, machinantes ut te a Dei cultu detorqueant, aut ut facias aliquod peccatum, scito quod intravit ibi ille qui fermentum mortis facere consuevit: propterea cave, ne inveniatur tale fermentum in te, et disperdatur anima tua a Deo.
PL 20, 884Cそれゆえ、悪意のパン種を警戒しよう。実に、罪と不法のこね物から悪魔によって造られた邪悪のパン種が現れたところでは、その魂に滅びが近づく。だから、あなたが、自分の魂の中に悪い思いが入り込み、あなたを神への礼拝から逸らそうと、あるいは何らかの罪を犯させようとたくらんでいるのを見たなら、知れ。そこには、死のパン種を造るのを常とする者が入ったのだと。だからこそ、そのようなパン種があなたの中に見いだされ、あなたの魂が神によって滅ぼされることのないよう警戒せよ。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.32
Nescitis, inquit Apostolus, quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V; Galat. V) ?
PL 20, 885A「汝らは知らないのか」と使徒は言う。「わずかなパン種が、生地の全体を腐らせることを」(一コリント5;ガラテヤ5)。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.33
Videte itaque, ne vel in modico suadeamini acquiescere aut errori Gentilium, aut iniquitati Judaeorum, aut haereticorum nequitiae, qui fermento diaboli totam fidei massam perfidiae rancore corrumpunt.
PL 20, 885Aだから、よく見よ。わずかなことであっても、異邦人の誤りにも、ユダヤ人の不法にも、異端者たちの邪悪にも、同意するよう説得されてはならない。彼らは悪魔のパン種で、信仰の生地全体を、背信の腐臭によって腐らせる。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.34
Quod autem dixit azyma cum amaritudine manducanda, docuit, neminem posse sine tristitia carnis sinceram vitam ducere.
PL 20, 885A種なしパンは苦みとともに食べねばならないと彼が命じたのは、肉の悲しみなしに純粋な生活を送ることはできないと教えたのである。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.35
Amaritudo videtur jejunium, et omnis abstinentia deliciarum carnalium; sed pascha Domini non aliter celebratur; sed sinceritatis azyma aliter non eduntur.
PL 20, 885A苦みとは、断食、また肉の楽しみをすべて断つことと見える。しかし、主の復活祭は、他の仕方では祝われない。純粋さの種なしパンは、他の仕方では食べられない。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.36
Cum vero exieris de Aegypto hujus mundi actu, vel corpore, mannae pabulum manducabis; panem coeli accipies, et in illam sanctorum terram repromissionis inductus, amoenitate simul paradisi, et aeterna suavitate ipsius Domini perfrueris.
PL 20, 885Bしかし、あなたがこの世のエジプトから、行いによって、あるいは体によって出たときには、マナの糧を食べ、天のパンを受け取り、聖なる者たちの約束のあの地に導かれて、楽園の快さと、主自身の永遠の甘美を享受するであろう。
Tractatus vel Sermones qui exstant 7.0.37
Dulcis amaritudo est, quam sequitur tantae retributio suavitatis. A prima igitur die vel regenerationis nostrae, vel conversionis, ejiciamus fermentum nequitiae de propriis domiciliis terrenae hujus habitationis; et per septem dies totius vitae nostrae, quia iidem revolvuntur in saecula, sinceritatis puritatisque azyma comedamus, ut coelestium promissionum munera consequi mereamur, quae nobis largiri dignetur Deus Pater omnipotens, per coaeternum Filium suum viventem secum regnantemque cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula Amen.
PL 20, 885B甘い苦みである、そのあとにこれほどの甘美の報いが続くのだから。だから、我々の再生の最初の日、あるいは回心の最初の日から、この地上の住まいの我々自身の住処から、邪悪のパン種を追い出そう。そして、我々の生涯全体の七日(同じ日が世々に巡り戻るから)、純粋さと清らかさの種なしパンを食べよう。それは、天の約束の賜物にあずかる資格を得るためである。それを全能の父なる神が、その共に永遠の子を通して、我々に与えることをよしとするよう。子は、聖なる霊とともに、父と生き、支配している。万物に先立ち、今も、常に、すべての世々にわたって。アーメン。