De Pudicitia 9.1
Nos autem, quia non ex parabolis materias commentamur, sed ex materiis parabolas interpretamur, nec valde laboramus omnia in expositione torquere, dum contraria quaeque caveamus.
PL 2, 996Bしかし我々は、譬えから事柄を作り出すのではなく、事柄から譬えを解くのであるから、細部のすべてを解釈においてねじ曲げようと殊更に労することはなく、ただ相矛盾する点にだけ用心するのである。
De Pudicitia 9.2
Quare centum oves (Luc. XV, 4)? et quid utique decem drachmae? et quae illae scopae (Ibid. 8)?
PL 2, 996Bなぜ羊は百匹なのか(ルカ15:4)。銀貨は十枚とは一体何なのか。あの箒とは何なのか(同8)。
De Pudicitia 9.3
Necesse erat, qui unius peccatoris salutem gratissimam Deo volebat exprimere, aliquam numeri quantitatem nominaret, de quo unum quidem perisse describeret; necesse erat ut habitus requirentis drachmam in domo, tam scoparum quam lucernae adminiculo adcommodaretur.
PL 2, 997A一人の罪人の救いが神にとって何よりも喜ばしいことを表そうとする者は、何らかの数量を挙げ、そのうちの一つが失われたと描く必要があった。家の中で銀貨を捜す者の様子を、箒と灯火という道具立てにふさわしく合わせる必要もあった。
De Pudicitia 9.4
Hujusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam, et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. Sunt autem quae et simpliciter posita sunt ad struendam et disponendam et texendam parabolam, ut illuc perducantur cui exemplum procuratur.
PL 2, 997Aこの種の詮索は、あるものを疑わしいものにし、無理に引き出した解釈の緻密さによって、たいてい真理から人を引き離す。しかし、譬えを組み立て、配置し、織り成すためにただ単純に置かれているものもあり、それは譬えが例として差し出す当のものへと導くためなのである。
De Pudicitia 9.5
Et duo utique filii illuc spectabunt, quo et drachma et ovis. Quibus enim cohaerent, eamdem habent caussam, eamdemque utique mussitationem Pharisaeorum erga commercium Domini ethnicorum: aut, si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Judaeam, usurpatam jam pridem Pompeii manu atque Luculli (Deut. XXIII, 19), legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israel.
PL 2, 997Aそして、二人の息子もまた、銀貨や羊と同じところを目指すはずである。これらが結び付けられているものは皆、同じ理由を持ち、当然ながら、主が異教徒と交わることに対するファリサイ人たちのつぶやきという同じ理由を持つ。もし誰かが、ユダヤ地方において徴税人が異教徒であったことを疑うならば——そのユダヤはすでに久しくポンペイウスとルクルスの手に奪われていた——申命記を読むがよい。「イスラエルの子らから取り立てられる税はない」(申命記23:19)。
De Pudicitia 9.6
Nec tam execrabile esset nomen publicanorum apud Dominum, nisi extraneum vendentium ipsius coeli et terrae et maris transitus. Peccatores autem cum adjungit publicanis (Luc. XV, 2), non statim Judaeos ostendit, etsi aliqui fuisse potuerunt.
PL 2, 997B徴税人という名が主のもとでこれほどまでに忌まわしいものでなかったであろう、もしそれが部外の者の名——天そのものと地と海の通行を売り物にする者たちの名——でなかったならば。ところで、罪人たちを徴税人たちに結び付けているとき(ルカ15:2)、それは直ちにユダヤ人を示すのではない、たとえ幾人かはそうであった可能性があるとしても。
De Pudicitia 9.7
Sed uum genus ethnicorum alios ex officio peccatores, id est publicanos, alios ex natura, id est non publicanos pariter ponendo distinxit. Caeterum, nec denotaretur cum Judaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensam judaica disciplina depellit.
PL 2, 997Bむしろ、異教徒という一つの類を、職務のゆえに罪人である者たち、すなわち徴税人と、生まれつきのゆえに罪人である者たち、すなわち徴税人でない者たちとを、並べて置くことで区別したのである。そのうえ、ユダヤ人たちと食を共にする者として非難されることはなかったはずであり、むしろユダヤの教えがその食卓を退ける異教徒たちと共にする者として非難されたのである。
De Pudicitia 9.8
Nunc de filio prodigo id prius considerandum est quod utilius: non enim admittetur exemplorum adaequatio, licet imagini congruentissima, si fuerit saluti nocentissima.
PL 2, 997Bさて放蕩息子については、まずより有益な点を考察すべきである。すなわち、実例の当てはめは、たとえ像としては極めてよく一致していても、救いにとって最も有害であるならば、認められないのである。
De Pudicitia 9.9
Totum autem statum salutis, in tenore disciplinae constitutum, subverti videmus ea interpretatione quae ex diverso affectatur.
PL 2, 997Cしかるに、教えの筋道のうちに据えられた救いの状態全体が、反対側から企てられているあの解釈によって覆されるのを、我々は見るのである。
De Pudicitia 9.10
Nam, si christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam, utique baptismatis, utique Spiritus Sancti, et exinde spei aeternae, longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?) servitium suum tradidit, et ab eo porcis alendis, immundis scilicet spiritibus curandis, praepositus, resipuit ad patrem reverti; jam non moechi et fornicarii, sed idololatrae et blasphemi et negatores, et omne apostatarum genus, hac parabola patri satisfacient.
PL 2, 997Cなぜなら、もしこの放蕩息子がキリスト教徒であり、父なる神から受け取った実体——すなわち洗礼の実体であり、聖なる霊の実体であり、そしてそこからの永遠の希望の実体——を持ちながら、父から遠く迷い出て異教徒のように生きて浪費し、心の善きものを脱ぎ捨てて、この世の君(悪魔でなくて誰であろうか)にすら己を奉仕として引き渡し、その者によって豚を養う務め——すなわち汚れた霊どもを世話する務め——に任じられた後で、我に返って父のもとに帰ろうとするのだとすれば、もはや姦淫者や淫行者ではなく、偶像礼拝者たちや冒瀆者たちや否認者たち、そして背教者のあらゆる類こそが、この譬えによって父に満足を与えることになろう。
De Pudicitia 9.11
Et elisa est verissime hoc magis modo tota substantia sacramenti. Quis enim timebit prodigere quod habebit postea recuperari? quis curabit perpetuo conservare quod non perpetuo poterit amittere? Securitas delicti etiam libido est ejus.
PL 2, 997Cそしてまさにこのようにしてこそ、秘跡の実体全体が最も真実に打ち砕かれることになる。なぜなら、後に取り戻せるとわかっているものを浪費することを恐れる者があろうか。永久に失うことがありえないとわかっているものを、永久に保とうと心を砕く者があろうか。罪への安心は、その罪への情欲でもあるのだ。
De Pudicitia 9.12
Recuperabit igitur et apostata vestem priorem, indumentum Spiritus Sancti, et annulum denuo signaculum lavacri, et rursus illi mactabitur Christus (Luc. XV, 22, 23), et recumbet eo in throno de quo indigne vestiti a tortoribus solent tolli, et abjici in tenebras (Matth. XXII, 12, 13), nedum spoliati.
PL 2, 997Dかくして背教者もまた以前の衣、すなわち聖なる霊という衣を取り戻し、指輪、すなわち洗礼の証印を再び受け、キリストが彼のために再び屠られ(ルカ15:22-23)、あの座——ふさわしからぬ装いをした者たちでさえ拷問人らによって連れ去られ闇に投げ込まれるのが常であるあの座(マタイ22:12-13)、まして衣を剥がれた者などなおのことそうされるあの座——にこそ彼は着くことになろう。
De Pudicitia 9.13
Plus est igitur, si nec expedit in Christianum convenire ordinem filii prodigi. Quod si nec in Judaeum integre filii imago concurrit, ad propositum Domini simpliciter interpretatio gubernabitur.
PL 2, 998Aしたがって、放蕩息子の筋書きがキリスト教徒に当てはめられるのが益にならないとすれば、なおさらのことである。もしまた、この息子の像がユダヤ人にも完全には合致しないのだとすれば、解釈は単純に主の意図に従って導かれることになろう。
De Pudicitia 9.14
Venerat Dominus utique, ut quod perierat, salvum faceret, medicus languentibus magis quam sanis necessarius (Matth. XVIII, 11, IX, 12; Luc. XXIX, 10, V, 31). Hoc et in parabolis figurabat, et in sententiis praedicabat.
PL 2, 998A主は当然、失われたものを救うために来られたのであり、医者は健やかな者よりも病む者にとってこそ必要である(マタイ18:11、9:12、ルカ29:10、5:31)。主はこのことを譬えの中でも形象化し、言葉の中でも宣べ伝えられた。
De Pudicitia 9.15
Quis perit hominum? quis labat de valetudine, nisi qui Deum nescit? quis salvus ac sanus, nisi qui Deum novit? Has duas species de genere fraternas haec quoque signabit parabola.
PL 2, 998A人間のうち誰が滅びるのか。神を知らぬ者でなくて誰が健康を損なうのか。神を知る者でなくて誰が救われ健やかであるのか。この二つの種別——同じ類に属する兄弟であるこの二つ——を、この譬えもまた示すことになろう。
De Pudicitia 9.16
Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo Patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum; per quam et Apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum (I Cor. I, 21), quam utique a Deo acceperat.
PL 2, 998B見よ、異教徒が父なる神のうちに、資産という実体と、知恵という実体と、神への生まれながらの認識という実体とを持っているかどうかを。それによって使徒もまた、世は神の知恵のうちにあって知恵をもって神を知ることがなかったと指摘している(一コリント1:21)——もっとも世はその知恵を神から受け取っていたのであるが。
De Pudicitia 9.17
Hanc itaque prodegit longe a Domino moribus factus inter errores et illecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus, tradidit se principi hujus aevi.
PL 2, 998Bこうして異教徒は、この実体を、主から遠く離れた者となって、この世の誤りと誘惑と情欲のただ中で浪費し、真理への飢えに迫られて、この時代の君に己を引き渡したのである。
De Pudicitia 9.18
Ille eum praefecit porcis (ut familiare id daemonum pecus pasceret), ubi nec ille compos esset vitalis escae, simulque alios videret in opere divino abundantes pane coelesti.
PL 2, 998Bその者は彼を豚——すなわち悪霊どもになじみの家畜——を養う任に就かせた。そこでは彼自身、命を養う糧にあずかることもできず、同時に、神の業のうちで天の糧に満ち足りている他の者たちを目にすることになった。
De Pudicitia 9.19
Recordatur patris Dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit; statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat; annulum quoque accipit tunc primum, quo fidei pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate Dominici corporis vescitur, Eucharistia scilicet.
PL 2, 998B彼は父なる神を思い起こし、償いを終えて帰る。以前の衣を受け取る——すなわちアダムが違反によって失ったあの状態である。指輪もまた、この時初めて受け取る。それによって、問われて信仰の契約を証印するのである。そしてこうしてそれ以後、主の御体の豊かさを食する。すなわちエウカリスチアである。
De Pudicitia 9.20
Hic erit prodigus filius, qui nunquam retro frugi, qui statim prodigus, quod non statim Christianus. Hunc et Pharisaei de saeculo ad patris complexus revertentem, in publicanis et peccatoribus moerebant.
PL 2, 998Cこれこそが放蕩息子であろう。かつて一度も分別ある者であったことがなく、直ちに放蕩者となった者、すなわち直ちにキリスト教徒でなかった者である。この者が、この世から父の抱擁へと帰って来るのを、ファリサイ人たちは徴税人や罪人たちの中に見て嘆いていたのである。
De Pudicitia 9.21
Et ideo ad hoc solum majoris fratris accommodatus est livor; non quia innocentes et Deo obsequentes Judaei, sed quia invidentes nationibus salutem, plane quos semper apud patrem esse oportuerat.
PL 2, 998Cそれゆえ、兄の妬みはこの一点にのみふさわしいものとして当てはめられている。ユダヤ人たちが無垢で神に従順であったからではなく、諸国民の救いを妬んでいたからである——確かに、彼らこそ常に父のもとにあるべき者たちであったのだが。
De Pudicitia 9.22
Et utique Judaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem: illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in Ecclesiis agitur, ne Judaeis quidem nota est.
PL 2, 998Cそして当然、ユダヤ人はキリスト教徒への最初の直ちの召命に対して呻くのであって、第二の回復に対してではない。なぜなら前者は異教徒にすら明らかに輝いているが、教会の中で行われる後者は、ユダヤ人にすら知られていないからである。
De Pudicitia 9.23
Puto me et materiae parabolarum, et congruentiae rerum, et tutelae disciplinarum accommodatiores interpretationes reddidisse.
PL 2, 998C私は、譬えの題材にも、事柄の整合性にも、教えの守りにも、よりふさわしい解釈を差し出したと思う。
De Pudicitia 9.24
Caeterum, si in hoc gestit diversa pars ovem et drachmam, et filii luxuriam christiano peccatori configurare, ut moechiam et fornicationem poenitentia donent, aut et caetera delicta pariter capitalia concedi oportebit, aut paria quoque eorum moechiam et fornicationem inconcessibilia servari.
PL 2, 998Dそのほか、もし異なる立場の者たちがこの一点に固執し、羊と銀貨と息子の放蕩とをキリスト教徒である罪人に重ね合わせて、姦淫と淫行とを悔悛によって赦そうとするのであれば、それと同じく重大な他の罪もまた等しく赦されねばならぬことになろう。さもなくば、それらと等しい姦淫と淫行もまた、赦されぬものとして保たれねばならぬのである。
De Pudicitia 9.25
Sed plus est, quod nihil aliud argumentari licet citra id de quo agebatur. Denique, si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia, licet in stercore repertam, cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet.
PL 2, 999Aしかしそれ以上に重いのは、論じられていた当のこと以外は何一つ論証することが許されないという点である。結局、もし譬えを別の方向へ転用することが許されるならば、我々はむしろそれらの希望を殉教へと向けるであろう。実体をことごとく浪費し尽くした者を回復させることができるのは殉教のみだからである。また、たとえ塵芥の中に見出されたとしても、あらゆるもののうちで銀貨を喜びをもって宣べ伝えるであろうし、険しく切り立った道のすべてを通って逃げ出した羊を、主御自身の肩に担って群れへと連れ戻すことになろう。
De Pudicitia 9.26
Sed malumus in Scripturis minus si forte sapere, quam contra. Proinde sensum Domini custodire debemus atque praeceptum. Non est levior transgressio in interpretatione, quam in conversatione.
PL 2, 999Aしかし我々は、聖典において、もしかすると足りぬほどにしか悟らないとしても、その逆であるよりはそちらを望む。したがって我々は主の意味と戒めとを守らねばならない。解釈における違反は、行いにおける違反よりも軽いものではないのである。