テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 989B · 23 sectiones

De Pudicitia 6.1

1

Plane, si ostendas de quibus patrociniis exemplorum, praeceptorumque coelestium, soli moechiae, et in ea fornicationi quoque, januam poenitentiae expandas, ad hanc jam lineam dimicabit nostra congressio.

PL 2, 989B

さて、もしお前が、いかなる範例と天の戒めの後ろ盾によって、姦淫のみに――そしてそれと共に淫行にも――悔悛の門を開くのかを示すならば、我々の論戦はまさにこの一線において戦われることになろう。

De Pudicitia 6.2

2

Praescribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias.

PL 2, 989B

とはいえ、お前が昔のものへ手を伸ばさぬよう、後ろを振り返らぬよう、私はあらかじめその型を示して抗弁しておかねばならない。

De Pudicitia 6.3

3

Vetera enim transierunt, secundum Esaiam (Isa. XLIII, 18, 19), et nova est jam novatio secundum Hieremiam (Jer. IV, 3); et obliti posteriorum, in priora porrigimur, secundum Apostolum (Philip. III, 13); et Lex et Prophetae usque ad Joannem, secundum Dominum (Matth. XI, 13): nam, et si cum maxime a lege coepimus demonstrando moechiam, merito ab eo statu legis, quem Christus non dissolvit, sed implevit (Matth. V, 17).

PL 2, 989B

「古きものは過ぎ去った」とイザヤの言葉のとおりである(イザヤ43:18-19)。「すでに新しい刷新がある」とエレミヤの言葉のとおりである(エレミヤ4:3)。使徒の言葉のとおり、「後ろのものを忘れ、前にあるものへと身を伸ばす」のである(フィリピ3:13)。そして主の言葉のとおり、「律法と預言者とはヨハネの時にまで及ぶ」(マタイ11:13)。というのも、たとえ我々が姦淫を論証するにあたり律法からこそ始めたとしても、それはキリストが廃したのではなく成就した、あの律法の状態から始めたのであり、正当なことである(マタイ5:17)。

De Pudicitia 6.4

4

Onera enim legis usque ad Joannem, non remedia; operum juga rejecta sunt, non disciplinarum: libertas in Christo non fecit innocentiae injuriam.

PL 2, 989C

律法の重荷はヨハネの時までのものであり、その治療の力までがそうなのではない。捨てられたのは行いのくびきであって、規律のくびきではない。キリストにおける自由は、無垢を傷つけはしなかった。

De Pudicitia 6.5

5

Manet lex tota pietatis, sanctitatis, humanitatis, veritatis, castitatis, justitiae, misericordiae, benevolentiae, pudicitiae. In qua lege beatus vir qui meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1).

PL 2, 989C

敬虔、聖性、人間性、真理、純潔、正義、慈しみ、善意、貞潔の律法は、その全体が今なお残っている。この律法にあって、昼も夜もそれを思い巡らす人は幸いである(詩編1:1)。

De Pudicitia 6.6

6

De qua idem David rursus: Lex Domini invituperabilis, convertens animas; jura Domini directa, oblectantia corda; praeceptum Domini longe lucens, inluminans oculos (Psal. XVIII, 8 et sqq.).

PL 2, 989C

同じダビデはこれについてまた次のように言う。「主の律法は非のうちどころなく、魂を立ち返らせる。主の掟は正しく、心を喜ばせる。主の戒めは遠くまで輝き、目を照らす」(詩編18:8以下)。

De Pudicitia 6.7

7

Sic et Apostolus: Itaque lex quidem sancta est, et praeceptum sanctum et optimum; (Rom. VIII, 12), utique, Non moechaberis (Ex. XX, 14). Sed et supra, Legem ergo evacuamus per fidem?

PL 2, 989D

使徒もまた同様に言う。「かくして律法は聖なるものであり、戒めも聖にして善きものである」(ローマ8:12)。すなわち「姦淫するなかれ」(出エジプト20:14)である。しかも彼は先だってこうも言っている、「それでは我々は律法を信仰によって空しくするのか。」

De Pudicitia 6.8

8

Absit, sed legem sistimus (Rom. III, 31), scilicet in his quae et nunc novo Testamento interdicta etiam cumulatiore praecepto prohibentur.

PL 2, 990A

「断じてそうではない、我々はむしろ律法を確立するのだ」(ローマ3:31)。すなわち、いま新約においても禁じられている事柄について、いっそう積み重ねられた戒めによって、それらは禁じられているのである。

De Pudicitia 6.9

9

Pro Non moechaberis: Qui viderit ad concupiscentiam, jam maechatus est in corde suo (Matth. V, 27, 28); et pro Non occides: Qui dixerit fratri suo racha, reus erit gehennae (Id. XXII). Quaere an salva sit lex non moechandi, cui accessit nec concupiscendi.

PL 2, 990A

「姦淫するなかれ」の代わりに、「欲望をもって見つめた者は、すでに心の中で姦淫したのだ」とある(マタイ5:27-28)。そして「殺すなかれ」の代わりに、「兄弟に向かってラカと言う者は、ゲヘナに値する」とある(マタイ5:22)。姦淫せぬという律法に、欲望を抱かぬという律法までも加えられて、それでもなおこの律法が健在であるかどうか、考えてみるがよい。

De Pudicitia 6.10

10

Caeterum, si qua vobis exempla in sinum plaudent, non opponentur huic quam defendimus disciplinae.

PL 2, 990A

しかし、たとえ諸君の懐に飛び込んでくるような都合のよい例があったとしても、それらは我々が擁護するこの規律に対抗するものとはならないだろう。

De Pudicitia 6.11

11

Frustra enim lex suprastructa est, origines quoque delictorum, id est concupiscentias et voluntates, non minus quam facta condemnans, si ideo hodie concedetur moechiae venia, quia et aliquando concessa est.

PL 2, 990A

というのも、罪過の起源――すなわち欲望と意志――をも、行為に劣らず断罪するこの律法が積み重ねて建てられたのも、もし今日姦淫に赦しが与えられるとすれば、それはかつてもそれが与えられたことがあるからだ、というのであれば、すべては無駄になるからである。

De Pudicitia 6.12

12

Cur emolumento hodie pleniore disciplina coercetur, nisi ut majore forsitan lenocinio tuo indulgeatur? Dabis ergo et idololatriae et omni apostatae veniam, quia et populum ipsum totiens reum istorum, totiens invenimus retro restitutum (Judic. III, sqq.).

PL 2, 990B

今日、規律がいっそう豊かな益とともに強められているのは、ひょっとしてお前のいっそう大きな取り持ちによって甘やかされるためだとでもいうのか。ならばお前は偶像礼拝にも、あらゆる背教者にも赦しを与えることになろう。かつて幾度その罪に問われた民そのものが、そのたびごとに元へ復されたのを、我々は見出すのだから(士師記3章以下)。

De Pudicitia 6.13

13

Communicabis et homicidae; quia et Nabothae sanguinem Achab deprecatione delevit (III Reg. XXI, 29); David Uriae caedem, tum caussam ejus moechiam confessione purgavit (II Reg. XII, 13).

PL 2, 990B

殺人者にもお前は交わりを許すことになろう。なぜならアハブもまた、嘆願によってナボトの血を拭い去ったのであり(列王記上21:29)、ダビデもまた、ウリヤの殺害と、その原因となった姦淫とを、告白によって清めたのだから(サムエル記下12:13)。

De Pudicitia 6.14

14

Jam et incesta donabis, propter Loth (Gen. XIX, 33, 35); et fornicationes cum incesto, propter Judam (Gen. XXXVIII, 18), et turpes de prostitutione nuptias, propter Osee (Ose. I, 2, 3), et non tantum frequentatas, verum et semel plures propter patres nostros (Gen. XVI, 3, 4; XXIX, XXX).

PL 2, 990B

さらにお前は、ロトゆえに近親相姦をも赦すことになろうし(創世記19:33,35)、ユダゆえに近親相姦を伴う淫行をも(創世記38:18)、ホセアゆえに売春による恥ずべき婚姻をも(ホセア1:2-3)、そして我々の父祖たちゆえに、度重ねてのみならず一度に複数の妻を娶ることをも赦すことになろう(創世記16:3-4、29-30章)。

De Pudicitia 6.15

15

Utique enim dignum est peraequari nunc quoque gratiam circa omnia retro indulta, si de pristino aliquo exemplo venia moechiae vindicatur.

PL 2, 990B

なぜなら、もし何らかの古い先例によって姦淫への赦しが主張されるのであれば、過去に許されてきたあらゆることについても、今この恩寵が等しく及ぼされるのが当然だからである。

De Pudicitia 6.16

16

Habemus quidem et nos ejusdem vetustatis exempla pro sententia nostra, non modo non indulti, verum etiam repraesentati judicii fornicationis (Gen. XIX, 24, 28).

PL 2, 990C

しかし我々もまた、我々自身の見解を支える、同じ古さの先例を持っている。それは赦しが与えられなかったばかりか、淫行に対する裁きが即座に執行された先例である(創世記19:24,28)。

De Pudicitia 6.17

17

Et utique sufficit tantum numerum viginti quatuor millium populi fornicantis in filias Moab una plaga ruisse (Num. XXV, 1, sqq.). Sed malo in gloriam Christi a Christo deducere disciplinam.

PL 2, 990C

モアブの娘たちと淫行を犯した民のうち、二万四千人という数がただ一度の疫病で倒れたということだけでも十分であろう(民数記25:1以下)。しかし私は、キリストの栄光のために、規律をキリストから導き出すことを選ぶ。

De Pudicitia 6.18

18

Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis.

PL 2, 990C

プシュキコイが望むなら、いにしえの時代にはあらゆる不貞についての力さえあった、としておこう。キリスト以前、肉はほしいままに戯れた、いや、その主に尋ね求められる前にすでに滅んでいた、としておこう。それはまだ救いの賜物にふさわしくなく、まだ聖性の務めに適う状態ではなかったのだ。

De Pudicitia 6.19

19

Adhuc in Adam deputabatur cum suo vitio, facile quod speciosum viderat concupiscens, et ad inferiora respiciens, et de ficulneis foliis pruriginem retinens.

PL 2, 990C

それはなおアダムのうちに、その悪徳もろとも数えられていた。美しく見えたものを容易く欲情し、下なるものへと目を向け、いちじくの葉の下にあってもなおその疼きを保ち続けていたのである。

De Pudicitia 6.20

20

Inhaerebat usquequaque libidinis virus, et jactae sordes non ablui idoneae, quod nec ipsae adhuc aquae laverant.

PL 2, 991A

情欲の毒は至るところにこびりついており、投げつけられた汚れは洗い落とせるものではなかった。水そのものがまだ洗い清めるということをしていなかったからである。

De Pudicitia 6.21

21

At ubi sermo Dei descendit in carnem, ne nuptiis quidem resignatam, et Sermo caro factus est (Jo., I, 14), ne nuptiis quidem resignanda; quae ad lignum, non incontinentiae, sed tolerantiae accederet; quae non dulce aliquid, sed amarum aliquid inde gustaret; quae non ad inferos, sed ad coelum pertineret; quae non lasciviae frondibus, sed sanctimoniae floribus praecingeretur; quae munditias suas aquis traderet; exinde caro quaecumque in Christo reliquas sordes pristinas solvit, alia jam res est, nova emergit jam, non ex seminis imo, non ex concupiscentiae fimo, sed ex aqua pura et spiritu mundo.

PL 2, 991A

しかし、神の言葉が肉のうちへと降ったとき――婚姻によってさえ封を解かれたことのなかったその肉へと――そして「言葉は肉となった」(ヨハネ1:14)とき、その肉は婚姻によってさえ封を解かれるべきものではなかった。その肉は、不節制の木ではなく忍耐の木へと近づくものであり、そこから甘いものではなく苦いものを味わうものであり、冥界へではなく天へと属するものであり、放埒の葉によってではなく聖性の花によって身を装うものであり、自らの清らかさを水に委ねるものであった。それゆえ以来、キリストにあって古き汚れの残りを解き消す肉はいずれも、もはや別のものとなり、新たなものとして立ち現れる――種の奥底からでも、欲望の汚泥からでもなく、清い水と清らかな霊とから。

De Pudicitia 6.22

22

Quid itaque illam de pristino excusas? Non corpus Christi, non membra Christi, non templum Dei vocabatur (I Cor., XII, 27; VI, 15, 19; II Cor., VI, 16), cum veniam moechiae consequebatur.

PL 2, 991A

それゆえ、なぜお前はそれを昔の状態でもって弁護するのか。姦淫への赦しを得ていた当時、それはキリストの体とも、キリストの肢体とも、神の宮とも呼ばれてはいなかったのだ(一コリント12:27、6:15,19、二コリント6:16)。

De Pudicitia 6.23

23

Itaque, si exinde quo statum vertit, et in Christum tincta induit Christum (Gal., III, 27), et magno redempta est (I Cor., VI, 20), sanguine scilicet Domini et Agni (I Petr., I, 19), tenes aliquod exemplum, sive praeceptum, sive formam, sive sententiam indultae sive indulgendae fornicationis atque moechiae; habes etiam temporis a nobis definitionem, ex quo deputetur aetas quaestionis.

PL 2, 991B

したがって、もしそれが状態を変えたその時点から――すなわちキリストへと浸されてキリストを身にまとい(ガラテヤ3:27)、大いなる代価をもって、すなわち主なる小羊の血によって贖われた(一ペトロ1:19)その時点から――淫行および姦淫が赦された、あるいは赦されるべきだという、何らかの実例、あるいは戒め、あるいは型、あるいは判断をお前が持っているのなら、それを示せ。我々からは、この問いの時代がどこから数えられるべきかという時の定義も、すでに与えられている。