De Pudicitia 8.1
Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est; cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum, et credideris comparationes eorum inter se animasse, erudito mox utroque corpore, et luminibus expressis, errorem omnem traducta diversitas evomet.
PL 2, 994Cしかし実に、譬え話の解釈者の多くを欺くのは、衣に紫布を配する際にきわめてしばしば起こるのと同じ顛末である。色の配合をうまく整えたと思い、それらの組み合わせが互いに映えていると信じたそのすぐ後で、両方の生地が仕上げられ、光にさらされるや、移り変わる色合いの違いが、あらゆる誤りを露わに吐き出してしまうのである。
De Pudicitia 8.2
Eadem itaque caligine circa filiorum quoque duorum parabolam (Luc. XV, 11 et seqq.), quibusdam ad praesens concolorantibus figuris, a vero lumine exorbitant ejus comparationis quam parabolae materia praetexit.
PL 2, 994Cそれゆえ、二人の息子の譬え(ルカ15:11以下)についても、同じ靄の中で、ある人々は差し当たり似通った色の形象を並べただけで、この譬えの題材が織り上げている、かの比較の真の光から逸れてしまっている。
De Pudicitia 8.3
Duos enim populos in duobus filiis collocant, Judaicum majorem, Christianum minorem. Nec enim possunt exinde Christianum peccatorem in filio minore disponere veniam consecuturum, nisi in majore judaicum expresserint.
PL 2, 995Aというのも、彼らは二つの民を二人の息子に当てはめ、ユダヤの民を兄に、キリスト教徒の民を弟に置くからである。しかし、兄においてユダヤの民を表さない限り、彼らはそこから、弟においてキリスト教徒の罪人が赦しを得ると位置づけることはできない。
De Pudicitia 8.4
Porro, si Judaicum ostendero deficere a comparatione filii majoris, consequenter utique nec Christianus admittetur ad configurationem filii minoris.
PL 2, 995Aしかも、もし私が、ユダヤの民が兄という比較に当てはまらないことを示すならば、当然そこから、キリスト教徒が弟という見立てに当てはめられることもありえなくなる。
De Pudicitia 8.5
Licet enim filius audiat et Judaeus, et major, quia prior in adoptione (Rom., IX, 29); licet et Christiano reconciliationem Dei Patris invideat, quod vel maxime diversa pars carpit, sed non erit Judaei dictum ad Patrem: Ecce quot annis tibi servio, et praeceptum tuum nunquam praeterivi (Luc. XV, 29).
PL 2, 995Aなるほどユダヤ人は、養子とされたことにおいて先んじていた者として、確かに「息子」とも「兄」とも呼ばれよう(ローマ9:29)。また確かに、キリスト教徒に対する父なる神との和解を妬んでもいよう——これこそ反対の側がとりわけ強く取り上げる点である。しかし、次のことはユダヤ人が父に向かって言った言葉ではない。「ご覧ください、私は何年もの間あなたに仕え、あなたの命令に一度も背いたことはありません」(ルカ15:29)。
De Pudicitia 8.6
Quando enim non transgressor legis Judaeus, aure audiens, et non audiens; odio habens traducentem in portis, et aspernamento sermonem sanctum? Sic nec patris ad Judaeum erit vox: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt (Luc. XV, 31).
PL 2, 995Bいったい、ユダヤ人が律法の違反者でなかったことがいつあっただろうか——耳では聞いても、聞かなかった者として、門で咎め立てる者を憎み、聖なる言葉を侮蔑して。同様に、次の言葉も父からユダヤ人へと向けられたものではない。「お前はいつも私と共にいる。私のものはすべてお前のものだ」(ルカ15:31)。
De Pudicitia 8.7
Judaei enim apostatae filii pronuntiantur; generati quidem, et in altum elati, sed qui non computaverint Dominum, et qui dereliquerint Dominum, et in iram provocaverint Sanctum Israelis (Isa., I, 2, 4).
PL 2, 995Bというのも、ユダヤ人は背教の子らと宣告されているからである。「生み育てられ、高く上げられたが、主を顧みず、主を見捨て、イスラエルの聖なる方の怒りを引き起こした」子らと(イザヤ1:2,4)。
De Pudicitia 8.8
Omnia plane Judaeo concessa dicemus, cui etiam conditio gratior quaeque de gula erepta est, nedum ipsa terra paternae promissionis.
PL 2, 995B我々は、ユダヤ人にはすべてが確かに譲り与えられていたと言おう——その貪りによってもぎ取られた、より恵まれた境遇のあれこれさえも与えられたのであり、まして父祖の約束の地そのものは言うまでもない。
De Pudicitia 8.9
Atque adeo non minus hodie Judaeus, quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus ejus, id est saeculi hujus. Quaerant igitur alium Christiani suum fratrem; Judaeum enim parabola non recepit.
PL 2, 995Bかくして今日でも、ユダヤ人は、神から受けた財産を蕩尽して、あの弟に劣らず、異郷にあって物乞いをし、今なお、その地の支配者たち、すなわちこの世の支配者たちに仕え続けている。したがって、キリスト教徒たちは自分たちの兄弟をほかに求めるがよい。ユダヤ人を、この譬えは受け入れないのだから。
De Pudicitia 8.10
Multo aptius Christianum majori, et Judaeum minori filio adaequassent, secundum fidei comparationem, si ordo utriusque populi ab utero Rebeccae designatus (Gen. XXV, 22 seqq.) permitteret demutationem, nisi quod et clausula refragaretur.
PL 2, 996Aもし、レベッカの胎内から定められた両民族の順序(創世記25:22以下)が入れ替えを許すのであれば、信仰による比較に従って、キリスト教徒を兄に、ユダヤ人を弟になぞらえるほうがはるかにふさわしかったであろう。もっとも、それには結びの一句もまた逆らうことになるのだが。
De Pudicitia 8.11
Christianum enim de restitutione Judaei gaudere, et non dolere conveniet; siquidem tota spes nostra cum reliqua Israelis exspectatione conjuncta est (Rom. XI). Ita etsi quaedam faciant, sed aliis contra sapientibus interimitur exemplorum peraequatio.
PL 2, 996Aというのも、キリスト教徒はユダヤ人の回復を喜ぶべきであって、悲しむべきではないからである。我々の希望の全体は、イスラエルの残りの者への期待と結び合わされているのだから(ローマ11章)。このように、いくつかの点では〔両者が〕合致するとしても、他の点でそれに反する道理が立つために、この実例の対応関係は崩れ去るのである。
De Pudicitia 8.12
Quamquam et si omnia ad speculum respondere possint, unum sit praecipuum periculum interpretationum, ne aliorsum temperetur felicitas comparationum, quam quo parabolae cujusque materia mandavit.
PL 2, 996Aもっとも、たとえすべてが鏡に映すように対応しえたとしても、解釈にとって何よりの危険が一つある。それは、比較の巧みさが、それぞれの譬えの題材が命じている方向とは別の方向へ整えられてしまうことである。
De Pudicitia 8.13
Meminimus enim et histriones cum allegoricos gestus adcommodant canticis, alia longe a praesenti et fabula et scena et persona, et tamen congruentissime exprimentes. Sed viderit ingenium extraordinarium. Nihil enim ad Andromacham.
PL 2, 996Aというのも我々は、俳優たちが寓意的な仕草を歌に合わせるとき、目の前の作り話や舞台や役柄からはるかにかけ離れた別のことを、それでいてこの上なくぴったりと表現するのを知っているからである。しかし、並外れた才知の如何は問うまい。それはアンドロマケとは何の関係もないのだから。
De Pudicitia 8.14
Sic et haeretici easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo debent aptissime excludunt. Quare aptissime?
PL 2, 996Bこのように異端者たちも、同じ譬え話を、自分たちが望む方向へと割り当て、当然そうあるべき方向からは、この上なく巧みに締め出す。なぜ「この上なく巧みに」なのか。
De Pudicitia 8.15
Quoniam a primordio secundum occasiones parabolarum, ipsas materias confinxerunt doctrinarum: vacavit scilicet illis solutis a regula veritatis ea conquirere atque componere, quorum parabolae videntur.
PL 2, 996Bなぜなら彼らは、そもそもの初めから、譬え話の機会に合わせて、教説そのものの題材をでっち上げてきたからである。真理の規範から解き放たれていた彼らには、まさに、譬え話がそれをめぐるものであるかのように見えるところの事柄を、探し出しては組み立てるだけの暇があったのである。