De Pudicitia 21.1
Haec si Apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc jam gradum decurram, excernens inter doctrinam Apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat, seorsum quod potestas, spiritus autem Deus.
PL 2, 1023B使徒たちがこれらのことをより多く知っていたとすれば、彼らはそれだけ多く気を配っていたはずである。しかし私は、使徒たちの教えと権能とを分けて、いまやこの段階へと進もう。教えは人を治め導き、権能は人に印を刻む。権能は〔教えとは〕別のものであり、しかも〔権能とは霊であって〕霊は神である。
De Pudicitia 21.2
Quid autem docebat? non communicandum operibus tenebrarum (Ephes., V, 11). Observa quod jubet. Quis autem poterat donare delicta? hoc solius ipsius est.
PL 2, 1023Bでは、何を教えていたのか。「闇の業に加わってはならない」(エフェソ5:11)。彼が命じることに注目せよ。しかし、誰が罪過を赦し与えることができたのか。それはただあの方おひとりのことである。
De Pudicitia 21.3
Quis enim dimittit delicta, ni solus Deus (Marc., II, 7)? et utique mortalia quae in ipsum fuerint admissa et in templum ejus; nam tibi quae in te reatum habeant, etiam septuagies septies juberis indulgere in persona Petri (Matth., XVIII, 22).
PL 2, 1023B「誰が罪過を赦すのか、ただ神おひとりを除いては」(マルコ2:7)。しかもそれは、あの方ご自身とあの方の神殿とに対して犯された、死に至る罪過についてのことである。というのも、お前に対して罪責を負わせる罪過については、ペトロの人格において、七十七回までも赦すよう命じられているからである(マタイ18:22)。
De Pudicitia 21.4
Itaque, si et ipsos beatos Apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cujus venia a Deo, non ab homine, competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecisse.
PL 2, 1024Aしたがって、もし祝福された使徒たちご自身が、そのようなこと──その赦しは人間にではなく神に属する──を許したことが確かであるとしても、彼らはそれを教えからではなく、権能からなしたのである。
De Pudicitia 21.5
Nam et mortuos suscitaverunt, quod Deus solus; et debiles redintegraverunt, quod nemo nisi Christus; imo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saevire, qui pati venerat.
PL 2, 1024A実に彼らは死者をも甦らせた。それは神のみがなすことである。また衰弱した者たちを癒やした。それはキリストのほかに誰もなし得ぬことである。それどころか、彼らは打ち傷をも負わせた。それはキリストがお望みにならなかったことである。というのも、苦しむために来られた方が、猛威をふるうことはふさわしくなかったからである。
De Pudicitia 21.6
Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate (Act., V, 5, XIII, 11), ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam poenitentibus ignoverant, quia et severitatis documenta fecerunt.
PL 2, 1024Aアナニアとエリマスとは打たれた。アナニアは死によって、エリマスは失明によって(使徒5:5、13:11)。それは、まさにこのことによって、キリストがこれらのこともなし得たことが証明されるためであった。同様に預言者たちも、殺人を、それとともに姦淫をも、悔悛する者たちに赦した。それは、彼らもまた厳格さの証しを立てていたからである。
De Pudicitia 21.7
Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, et agnoscam divinitatem, et vindica tibi delictorum ejuscemodi remittendorum potestatem.
PL 2, 1024Aそれゆえ、いま私にも、使徒的なる者よ、預言的な実例を示すがよい。そうすれば私はその神性を認めよう。そしてこの種の罪過を赦す権能を、お前自身のものとして主張するがよい。
De Pudicitia 21.8
Quod si disciplinae solius officia sortitus es, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere? qui neque prophetam, nec apostolum exhibens, cares ea virtute cujus est indulgere? Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicti donandi.
PL 2, 1024Bしかし、もしお前が教えの務めのみを分け与えられ、命令によってではなく奉仕によって司っているのであれば、お前は何者、いかほどの者であって赦しを与えるのか。預言者も使徒も示し得ぬお前が、赦しを与えるその力を欠いているのではないか。「しかし教会は罪過を赦す権能を持っている」とお前は言う。
De Pudicitia 21.9
Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis habeo dicentem: Potest Ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiavit?
PL 2, 1024B私はむしろこのことをこそ認め、定める。私は、新しき預言者たちのうちに、パラクレートスご自身がこう言われるのを聞いているのだから。「教会は罪過を赦すことができる。しかし私はそれをしない。ほかの罪過までも犯されることのないように」。もし、偽りの預言の霊がこう告げたのだとすれば、どうであろうか。
De Pudicitia 21.10
Atqui magis eversoris fuisset, et semetipsum de clementia commendare, et caeteros ad delinquentiam temperare.
PL 2, 1024Bしかし、むしろ破壊者にこそふさわしいことであったろう。自らを慈悲深さによって推薦しつつ、同時に他の者たちを罪過へと仕向けることは。
De Pudicitia 21.11
Aut si et hoc secundum spiritum veritatis adfectare gestivit, ergo spiritus veritatis potest quidem indulgere fornicatoribus veniam, sed cum plurium malo non vult. De tua nunc sententia quaero, unde hoc jus Ecclesiae usurpes.
PL 2, 1024Bあるいは、もしこの偽りの霊が、真理の霊にならおうとしてこのことを望んだのだとしても、それならば真理の霊は、淫行者たちに赦しを与えることができるのに、多くの者たちの害となるがゆえにそれを望まない、ということになる。さて私は、お前自身の見解に基づいて問う。お前はいったいどこから、この教会の権利を僭取しているのか。
De Pudicitia 21.12
Si, quia dixerit Petro Dominus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; tibi dedi claves regni coelestis, vel: Quaecumque alligaveris vel solveris in terra, erunt alligata vel soluta in coelis (Matth., XVI, 18, 19); idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem Ecclesiam Petri propinquam; qualis'es evertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem: Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam; et: Dabo tibi claves, non Ecclesiae; et: Quaecumque solveris vel alligaveris, non quae solverint vel alligaverint.
PL 2, 1025Aもし、主がペトロにこう言われたから──「このいわおの上に私の教会を建てよう。お前に天の国の鍵を与えた」、あるいは「お前が地上で繋ぐもの、あるいは解くものは、天においても繋がれ、あるいは解かれるであろう」(マタイ16:18-19)──それゆえにお前は、解き繋ぐ権能が自分にも伝えられたのだと思い込んでいる。すなわち、ペトロに近しいすべての教会にまで及んでいるのだと。だが、主がこれをペトロ個人に授けられたという明白な意図を、覆し、書き換えるとは、お前はいったい何者なのか。主は言われた、「お前の上に、私の教会を建てよう」。また「私はお前に鍵を与える」、教会にではない。また「お前が解くもの、お前が繋ぐもの」、彼らが解くもの繋ぐものではない、と。
De Pudicitia 21.13
Sic enim et exitus docet. In ipso Ecclesia exstructa est, id est per ipsum, ipse clavem imbuit; vide quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico; Jesum Nazarenum virum a Deo vobis destinatum (Act., II, 22), et reliqua.
PL 2, 1025A実に、その帰結もまたこれを教えている。教会は彼において建てられた、すなわち彼を通して建てられたのであり、彼自身が鍵を用いはじめたのである。それがどの鍵であったかを見よ。「イスラエルの人々よ、私の言うことを耳に留めよ。ナザレのイエス、神によって汝らのために定められた人を──」(使徒2:22)、以下同様に。
De Pudicitia 21.14
Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act., III, 7).
PL 2, 1025B実に彼こそが最初に、キリストの洗礼において天の国の入口を開いたのであり、それによって、以前に繋がれていた罪過が解かれ、解かれていなかったものが真の救いにしたがって繋がれるのである。彼はアナニアを死の縄目で繋ぎ、足の萎えた者を、その健康の欠陥から解き放った(使徒3:7)。
De Pudicitia 21.15
Sic et in illa disceptatione custodiendae necne legis, primus omnium Petrus Spiritu instinctus, et de nationum vocatione praefatus: Et nunc, inquit, cur tentatis Dominum de imponendo jugo fratribus quod neque nos neque patres nostri sufferre valuerunt?
PL 2, 1025B同様に、律法を守るべきか否かをめぐるあの論争においても、ペトロがまず誰よりも先に、霊に促され、諸国民の召命について先に語った。「そしていま、なぜ汝らは、我々も我々の父祖たちも耐えることのできなかった軛を兄弟たちに負わせて、主を試みるのか」。
De Pudicitia 21.16
Sed enim per gratiam Jesu credimus nos salutem consecuturos sicut et illi (Act., XV, 10, 11). Haec sententia et solvit quae omissa sunt legis, et alligavit quae reservata sunt.
PL 2, 1025B「むしろ我々は、イエスの恩寵によって、彼らと同じく救いを得るであろうと信じる」(使徒15:10-11)。この宣言は、律法のうち省かれたものを解き、留保されたものを繋いだのである。
De Pudicitia 21.17
Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas solvendi et alligandi Petro emancipata. Cui si praeceperat Dominus etiam septuagies delinquenti in eum fratri indulgere (Matth., XVIII, 22); utique nihil postea alligare, id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in Dominum, non in fratrem quis admiserit; praejudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur.
PL 2, 1026Aかくして、解き繋ぐ権能がペトロに委ねられたことは、信徒たちの重大な罪過には何ら関わりがなかったのである。もし主が彼に、自分に対して七十回過ちを犯す兄弟をも赦すよう命じておられたのなら(マタイ18:22)、その後に何かを繋ぐこと、すなわち留保することを命じられたはずがない──ただし、主に対して犯された罪過であって、兄弟に対して犯されたものでない場合を除いては。なぜなら、神に対する罪過は赦されるべきでないとあらかじめ判じられているのであり、それは人間に対して犯された罪過が赦されるのとは異なるからである。
De Pudicitia 21.18
Quid nunc et ad Ecclesiam, et quidem tuam, psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo, aut prophetae.
PL 2, 1026Aさて、教会に、しかもお前の教会に、これがいったい何の関わりがあるのか、プシュキコイの徒よ。というのも、ペトロの人格にしたがえば、この権能は霊の徒たちに、すなわち使徒か預言者に属するのだからである。
De Pudicitia 21.19
Nam et Ecclesia proprie et principaliter ipse est Spiritus in quo est trinitas unius divinitatis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Illam Ecclesiam congregat, quam Dominus in tribus posuit.
PL 2, 1026A実に教会とは、本来的かつ第一義的には、霊そのものである。その霊のうちに、一なる神性の三位一体、すなわち父と子と聖なる霊とがある。主が三人のうちに置かれたその教会を、この霊が集め合わせるのである。
De Pudicitia 21.20
Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverint, Ecclesia ab auctore et consecratore censetur.
PL 2, 1026Bそしてそれゆえに、この信仰において一致したいかなる人数の集まりも、その創始者かつ聖別者によって、教会と見なされるのである。
De Pudicitia 21.21
Et ideo Ecclesia quidem delicta donabit; sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum: Domini enim, non famuli est jus et arbitrium; Dei ipsius, non sacerdotis.
PL 2, 1026Bそれゆえ教会は確かに罪過を赦すであろう。しかしそれは、霊の人を通しての霊の教会であって、監督たちの数[の集まり]としての教会ではない。なぜなら、権利と裁定とは主のものであって、僕のものではなく、神ご自身のものであって、祭司のものではないからである。