テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput XI 第XI章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 1001A · 4 sectiones

De Pudicitia 11.1

1

Exinde, quod ad Evangelium pertinet, parabolarum quidem discussa jam quaestio est. Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut cum peccatrici foeminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrymis pedes ejus et crinibus detergenti, et unguento sepulturam ipsius inauguranti (Luc. VII, 37, et seqq.); ut cum Samaritanae sexto jam matrimonio, non moechae, sed prostitutae (Jo. IV, 7 et seqq.), etiam, quod nemini facile, quis esset ostendit, nihil ex hoc adversariis confertur, etsi jam Christianis veniam delictorum praestitisset.

PL 2, 1001A

そこで、福音書に関することとして、譬えについての問いはすでに論じられた。しかし、もし主が罪人たちのために行いにおいても何かそのようなことをなさったのだとすれば——たとえば、罪の女に対して、御自身の体への接触すら許され、彼女が涙で御足を洗い、髪でそれを拭い、香油をもって御自身の葬りを先んじて執り行うのを許された場合(ルカ7:37以下)、あるいは、すでに六度目の婚姻を経た——姦淫の女ではなく娼婦である——サマリアの女に対して、誰にも容易にはなさらないこと、すなわち御自身が何者であるかを示された場合(ヨハネ4:7以下)であっても、これによって論敵たちに何も得られるものはない。たとえ主が、すでにキリスト教徒である者たちに罪の赦しを与えていたのだとしても。

De Pudicitia 11.2

2

Nunc enim dicimus, soli Domino hoc licet, hodie potestas indulgentiae ejus operetur. Ad illa tamen tempora quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praejudicare, si peccatoribus etiam Judaeis venia conferebatur.

PL 2, 1001B

というのも今、我々はこう言うからである。これは主お一人にのみ許されたことであり、今日もその赦しの権能が働いている、と。しかし主が地上で活動されたあの時代については、我々はこう規定する。たとえユダヤ人の罪人たちにさえ赦しが与えられていたとしても、それは我々に対して何ら予断を及ぼすものではない、と。

De Pudicitia 11.3

3

Christiana enim disciplina a novatione Testamenti et, ut praemisimus, a redemptione carnis, id est Domini passione censetur.

PL 2, 1001B

なぜならキリスト教の教えは、契約の刷新から、そして、我々が先に述べたように、肉の贖い、すなわち主の受難から数えられるからである。

De Pudicitia 11.4

4

Nemo perfectus ante repertum ordinem fide, nemo Christianus ante Christum coelo resumptum, nemo sanctus ante Spiritum Sanctum de coelo repraesentatum ipsius disciplinae determinatorem.

PL 2, 1001B

信仰による秩序が見出される前には、誰も完全な者ではない。キリストが天に迎え取られる前には、誰もキリスト教徒ではない。かの教えの決定者である聖なる霊が天から現される前には、誰も聖なる者ではない。