De Pudicitia 19.1
Sed quonam usque de Paulo, quando etiam Joannes nescio quid diversae parti supplaudere videatur? quasi in Apocalypsi manifeste fornicationi posuerit poenitentiae auxilium, ubi ad angelum Thyatirenorum spiritus mandat habere se adversus eum, quod teneret mulierem Jezabel, quae se propheten dicit, et docet atque seducit servos meos ad fornicandum et edendum de idolothytis.
PL 2, 1017Bしかし、パウロについての話は一体どこまで続くのか。ヨハネでさえも、何やら反対の側に賛意を示しているように見えるというのに。あたかも黙示録において、淫行に対して悔悛という助けを明白に与えたかのようである。すなわちそこでは、テュアテラの教会の御使いに対して、御霊はこう告げている。「私は彼に対して咎を持つ。彼が、自らを預言者と称し、我が僕たちを惑わして淫行させ、偶像への供え物を食べさせて教えるあの女イゼベルを、そのままにしていたからである」と。
De Pudicitia 19.2
Et largitus sum illi temporis spatium, ut poenitentiam iniret, nec vult eam inire nomine fornicationis. Ecce dabo eam in lectum, et moechos ejus cum ipsa in maximam pressuram, nisi poenitentiam egerint operum ejus (Apoc. II, 20-22).
PL 2, 1017B「私は彼女に悔悛に入るための時の猶予を与えた。それでも彼女は淫行の名において悔悛しようとしない。見よ、私は彼女を病の床に、そして彼女と共にいる姦淫する者たちを大いなる苦難の中に投げ入れよう。彼らがその行いを悔悛しない限りは」(黙示録2:20-22)。
De Pudicitia 19.3
Bene autem quod Apostolis et fidei et disciplinae regulis convenit. Sive enim ego, inquit, sive illi, sic praedicamus (II Cor., XV, 11) Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Joanne concessum, quod a Paulo sit denegatum.
PL 2, 1017Cしかし幸いにも、これは信仰と規律の規範において使徒たちと一致している。「私であれ、彼らであれ、我々はこのように宣べ伝えている」と彼は言う(二コリント15:11)。それゆえ、この秘義全体にとって重要なのは、ヨハネによって許されたことがパウロによって拒まれた、などとは決して考えないことである。
De Pudicitia 19.4
Hanc aequalitatem Spiritus Sancti qui observaverit, ab ipso deducetur in sensus ejus. Haereticam enim foeminam, quae quod didicerat a Nicolaitis docere susceperat, in Ecclesiam latenter introducebat, et merito ad poenitentiam urgebat.
PL 2, 1017C聖なる霊のこの一致を守る者は、その霊自身によってその意味へと導かれるであろう。すなわち、ニコライ派から学んだことを教えることを引き受けたあの異端の女が、ひそかに教会の中へ引き入れられていたのであり、彼女が悔悛へと迫られたのは当然のことだったのである。
De Pudicitia 19.5
Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum, cognito postmodum casu et poenitentia expiato, et veniam consequi, et in Ecclesiam redigi?
PL 2, 1018A教えによって欺かれた異端者が、後になってその過ちを知り、悔悛によって贖われたなら、赦しを得て教会へと連れ戻されることに、誰が疑いを抱くだろうか。
De Pudicitia 19.6
Unde et apud nos ut ethnico par, imo et super ethnicum haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur.
PL 2, 1018Aそれゆえ我々のもとでも、異端者は異教徒と同等に、いや異教徒以上に、真理の洗礼によって内なる人も外なる人も清められた上で受け入れられるのである。
De Pudicitia 19.7
Aut si certus es mulierem illam, post fidem vivam, in haeresin postea exspirasse, ut non quasi haereticae, sed quasi fideli peccatrici, veniam ex poenitentia vindices, sane agat poenitentiam, sed in finem moechiae, non tamen et restitutionem consecutura.
PL 2, 1018Aあるいは、もしお前が、あの女は信仰を得た後は生きていたのに、後になって異端の中へ息絶えたのだと確信し、異端者としてではなく、信仰を持つ罪ある女として、悔悛による赦しを主張するのであれば、たしかに彼女は悔悛するがよい。しかしそれは姦淫を終わらせるための悔悛であって、それでもなお回復を得ることはないであろう。
De Pudicitia 19.8
Haec enim erit poenitentia, quam et nos deberi quidem agnoscimus multo magis, sed de venia Deo reservamus.
PL 2, 1018Aなぜなら、これこそが悔悛だからである。我々もまた、それが当然なされるべきものであることを、はるかに強く認める。しかし赦しについては、神に委ねる。
De Pudicitia 19.9
Denique ea Apocalypsis in posterioribus propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla conditionali damnatione decrevit.
PL 2, 1018A実に、かの黙示録は、後の箇所において、恥知らずな者たちと淫行する者たちを、臆病な者、不信仰な者、殺人者、毒殺者、偶像を礼拝する者たちと同じく――信仰のうちにありながらそのような者であった者たちについて――いかなる条件付きの断罪もなしに、火の池へと定めている。
De Pudicitia 19.10
Non enim de ethnicis videbitur sapere cum de fidelibus pronuntiarit: Qui vicerint, haereditate habebunt ista , et ero illis Deus, et illi mihi in filios; et ita subjunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc., XXI, 78).
PL 2, 1018Bなぜなら、信者について宣告しながら、異教徒について語っているとは見なされ得ないからである。「勝利を得る者はこれらのものを受け継ぐであろう。私は彼らの神となり、彼らは私の子となるであろう」。そしてこう付け加えている。「しかし、臆病な者、不信仰な者、恥知らずな者、淫行する者、殺人者、毒殺者、偶像を礼拝する者には、火と硫黄との池における分け前がある。これが第二の死である」(黙示録21:78)。
De Pudicitia 19.11
Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem, et in portas ad introeundum in sanctam civitatem.
PL 2, 1018B同じくまたこう言われる。「掟に従って行う者たちは幸いである。彼らが命の木に対しても、聖なる都に入るための門に対しても、権能を持つためである」。
De Pudicitia 19.12
Canis, veneficus, fornicator, homicida, foras (Apoc., XXII, 14, 15); utique qui non ex praeceptis agant: illorum est enim foras dari qui intus fuerunt. Caeterum, quid mihi eos qui foris sunt judicare (I Cor., V, 12)? praecesserat.
PL 2, 1018B「犬、毒殺者、淫行する者、殺人者は外にある」(黙示録22:14-15)。すなわち、掟に従って行わない者たちのことである。というのも、外に出されるのは、かつて内にいた者たちだからである。ちなみに、「外にいる者たちを裁くことが、私に何の関わりがあろうか」(一コリント5:12)という言葉は、それより前に述べられていた。
De Pudicitia 19.13
De epistola quoque Joannis carpunt statim. Dictum est: Sanguis Filii ejus emundat nos ab omni delicto (I Joan. I, 7).
PL 2, 1018Cヨハネの書簡からも、彼らはただちに都合のよい箇所をつまみ取る。「その御子の血は、あらゆる罪過から我々を清める」と言われている(一ヨハネ1:7)。
De Pudicitia 19.14
Semper ergo et omnifariam delinquemus, si semper et ab omni delicto emundat nos ille; aut si non semper, non etiam post fidem; et si non ab omni delicto, non etiam a fornicatione. Unde autem exorsus est?
PL 2, 1018Cそれでは我々は、常に、あらゆる仕方で罪過を犯すことになるのか。もし彼が常に、あらゆる罪過から我々を清めるのであれば。あるいは、もし常にではないとすれば、信仰を得た後もそうではないということになる。そしてもしあらゆる罪過からではないとすれば、淫行からもそうではないことになる。しかし彼はどこから語り始めているのか。
De Pudicitia 19.15
Lumen praedixerat Deum, et tenebras non esse in illo, et mentiri nos si dicamus nos communionem habere cum eo, et in tenebris incedamus.
PL 2, 1018C彼はまず、神は光であり、闇は神のうちにないこと、そして我々が神との交わりを持つと言いながら闇の中を歩むならば、我々は偽っているのであることを、あらかじめ述べていた。
De Pudicitia 19.16
Si vero, inquit, in lumine incedamus, communionem cum eo habebimus, et sanguis Jesu Christi Domini nostri emundat nos ab omni delicto (Ibid., 5, sqq.). Ergo in lumine incedentes delinquimus, et in lumine delinquentes emundabimur? Nullo pacto.
PL 2, 1019A「しかし、もし我々が光の中を歩むならば」と彼は言う、「我々は神との交わりを持ち、我々の主イエス・キリストの血は、あらゆる罪過から我々を清める」(一ヨハネ1:5以下)。それでは我々は、光の中を歩みながら罪過を犯し、光の中で罪過を犯しながら清められる、ということになるのか。断じてそうではない。
De Pudicitia 19.17
Qui enim delinquit, non in lumine est, sed in tenebris. Unde et ostendit quomodo emundabimur a delicto, in lumine incedentes, in quo delictum agi non potest, adeo sic emundari nos ait, non qua delinquamus, sed qua non delinquamus.
PL 2, 1019Aなぜなら、罪過を犯す者は光の中にはなく、闇の中にあるからである。それゆえ彼は、光の中を歩みながら――そこでは罪過を行うことができない――いかにして我々が罪過から清められるかを示している。かくして彼は、我々が罪過を犯すことによってではなく、罪過を犯さないことによって清められるのだ、と言っているのである。
De Pudicitia 19.18
Incedentes enim in lumine, tenebris vero non communicantes, emundati agemus, non deposito, sed non admisso delicto.
PL 2, 1019Aすなわち、光の中を歩み、闇とはあずからないことによって、我々は清められた者として行うのであり、それは罪過を〔一度犯した上で〕脱ぎ捨てることによってではなく、罪過を受け入れないことによってである。
De Pudicitia 19.19
Haec est enim vis Dominici sanguinis, ut quos jam delicto mundarit, et exinde in lumine constituerit, mundos exinde praestet, si in lumine incedere perseveraverint.
PL 2, 1019Aこれこそ主の血の力である。すなわち、すでに罪過から清め、それ以後光の中に据えた者たちを、その後も清いままに保つのであって、それは彼らが光の中を歩み続ける限りにおいてである。
De Pudicitia 19.20
Sed subjicit, inquis: Si dicamus nos delictum non habere, seducimus nosmetipsos, et veritas non est in nobis. Si confitemur delicta nostra, fidelis et justus est ut dimittat ea nobis, et emundet nos ab omni injustitia (Ibid., 8, 9): numquid ab immunditia?
PL 2, 1019A「しかし彼はさらにこう付け加える」とお前は言う、「もし我々が罪過を持たないと言うならば、我々は自分自身を欺いており、真理は我々のうちにない。もし我々が自分の罪過を告白するならば、彼は真実で正しい方であって、それを我々に赦し、あらゆる不義から我々を清めてくださる」(一ヨハネ1:8-9)。しかし、それは〔淫行のような〕汚れからも、ということなのか。
De Pudicitia 19.21
Aut si ita est, ergo et ab idololatria. Sed aliud in sensu est. Ecce enim et rursus: Si dicamus, ait, nos non deliquisse, mendacem facimus illum, et sermo ejus non est in nobis (Ibid. 10).
PL 2, 1019Bもしそうであるならば、偶像礼拝からも、ということになろう。しかし、意味するところは別である。見よ、彼はまたこうも言う。「もし我々が罪過を犯していないと言うならば、我々は彼を偽り者とし、その言葉は我々のうちにない」(一ヨハネ1:10)。
De Pudicitia 19.22
Eo amplius: Filioli, haec scripsi vobis, ne delinquatis; et si deliqueritis, advocatum habemus apud Deum Patrem Jesum Christum justum, et ipse placatio est pro delictis nostris (I Joan., II, 1, 2).
PL 2, 1019Bさらにこうも言う。「子らよ、私はこれらのことを汝らに書き送った、汝らが罪過を犯さないためである。もし罪過を犯したなら、我々は父なる神のもとに、正しい方であるイエス・キリストという弁護者を持つ。彼こそ、我々の罪過のための宥めである」(一ヨハネ2:1-2)。
De Pudicitia 19.23
Secundum haec, inquis, et delinquere nos et veniam habere constabit. Quid ergo fiet, cum procedens aliud invenio? negat enim nos omnino delinquere, et in hoc plurimum tractat, ut nihil tale concedat, proponens semel a Christo delicta deleta, non habitura postea veniam: in quo nos sensus ad admonitionem castimoniae demandat.
PL 2, 1019B「これによれば」とお前は言う、「我々が罪過を犯すことと、赦しを得ることとが両立することが明らかになる」と。しかし、さらに読み進めて別のことを見出すとき、一体どうなるのか。彼は、我々が罪過を犯すことをまったく否定し、この点について多くを論じて、そのようなことを何一つ認めようとしないのである。すなわち、罪過はキリストによって一度限り消し去られたのであって、その後には赦しを持たない、と提示しているのであり、この意味は、我々を純潔への勧めへと向かわせるのである。
De Pudicitia 19.24
Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est. Omnis qui facit delictum, et iniquitatem facit, et delictum est iniquitas.
PL 2, 1019C「この望みを持つ者はみな」と彼は言う、「自らを純潔にする。かの方も純潔であられるからである。罪過を行う者はみな、不義をも行っている。罪過とは不義のことである」。
De Pudicitia 19.25
Et scitis quod ille manifestatus sit, ut auferat delicta; utique hactenus admittenda; siquidem subjungit: Omnis qui manet in illo, non delinquit: omnis qui delinquit, neque vidit, neque cognovit eum.
PL 2, 1019C「そして汝らは知っている、かの方が罪過を取り除くために現れたことを」――むろん罪過は、そこまでしか犯されてはならない――「かの方のうちにとどまる者はみな罪過を犯さない。罪過を犯す者はみな、かの方を見ておらず、知ってもいない」と、彼はさらに付け加えている。
De Pudicitia 19.26
Filioli, nemo vos seducat: omnis qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Qui facit delictum, ex diabolo est, quoniam diabolus a primordio delinquit. In hoc enim manifestatus est filius Dei, ut solvat opera diaboli.
PL 2, 1019C「子らよ、誰にも汝らを惑わせてはならない。正義を行う者はみな正しい、かの方が正しくあられるように。罪過を行う者は悪魔から出た者である。悪魔は初めから罪過を犯しているからである。神の子が現れたのは、悪魔の業を打ち壊すためである」。
De Pudicitia 19.27
Nam et solvit, liberans hominem per lavacrum, donato chirographo mortis. Et ideo omnis qui ex Deo nascitur, non facit delictum, quia semen Dei manet in illo; et non potest delinquere, quia ex Deo natus est.
PL 2, 1019C「実に、かの方はそれを打ち壊した。人を洗いの水によって解き放ち、死の証書を赦免することによってである。それゆえ、神から生まれた者はみな罪過を行わない。神の種が彼のうちにとどまっているからである。彼は罪過を犯すことができない。神から生まれた者だからである」。
De Pudicitia 19.28
In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli (I Joan., III, 3, 10). In quo, nisi illi non delinquendo, ex quo de Deo nati sunt; isti delinquendo, quia de diabolo sunt; perinde atque si nunquam sint ex Deo nati?
PL 2, 1019D「これによって、神の子らと悪魔の子らとが明らかになる」(一ヨハネ3:3-10)。それは、前者が罪過を犯さないことによって――神から生まれて以来――そして後者が罪過を犯すことによって――悪魔から出た者であるがゆえに――ということでなくて何であろうか。あたかも彼らが一度も神から生まれたことがないかのように。
De Pudicitia 19.29
Quod si dicit: Qui non est justus, ex Deo non est, qui non padicus, quomodo rursus ex Deo fiet, qui jam esse desiit?
PL 2, 1020Aもし彼が言うように、「正しくない者は神から出た者ではない」のであれば、貞潔でない者は、どうしてふたたび神から出た者となれよう。すでにそうではなくなってしまった者が。
De Pudicitia 19.30
Juxta est igitur ut excidisse sibi dicamus Joannem in prima quidem Epistola (I, 8) negantem nos sine delicto esse, nunc vero praescribentem non delinquere omnino: et illic quidem aliud de venia blandientem, hic vero districte negantem filios Dei quicumque deliquerint.
PL 2, 1020Aそれゆえ、我々はヨハネが自己矛盾に陥っていると言わざるを得ないところまで来ている。すなわち、第一の書簡においては(一ヨハネ1:8)、我々が罪過なしにあることを否定しながら、いまここでは、およそ罪過を犯さないと規定している。そしてかしこでは赦しについて別のことで甘言を弄しながら、ここでは、罪過を犯した者は誰であれ神の子ではないと、厳しく言い切っているのである。
De Pudicitia 19.31
Sed absit. Nam nec ipsi excidimus a qua digressi sumus distinctione delictorum. Et hic enim illam Joannes commendavit, quod sint quaedam delicta quotidianae incursionis, quibus omnes simus objecti.
PL 2, 1020Aしかし、それは決してあってはならない。というのも、我々自身、そこから話をそれさせた罪過の区別から外れてはいないからである。実にここでもヨハネはその区別を推している。すなわち、日々身に降りかかる類いの罪過があり、我々は皆それにさらされている、ということである。
De Pudicitia 19.32
Cui enim non accidit, aut irasci inique, et ultra solis occasum; aut et manum immittere, aut facile maledicere, aut temere jurare, aut fidem pacti destruere; aut verecundia aut necessitate mentiri? in negotiis, in officiis, in quaestu, in victu, in visu, in auditu quanta tentamur, ut si nulla sit venia istorum, nemini salus competat!
PL 2, 1020A実に、誰にとって、理不尽に怒ること、しかも日没を過ぎてまで怒りを保つこと、あるいは手を上げること、あるいはたやすく悪口を言うこと、あるいは軽々しく誓うこと、あるいは約束の信義を破ること、あるいは恥じらいや必要に迫られて嘘をつくこと、これらが起こらないだろうか。取引において、務めにおいて、稼ぎにおいて、暮らしにおいて、見ることにおいて、聞くことにおいて、我々はどれほど多く試みられていることか。もしこれらのことに何の赦しもないとすれば、誰にも救いはふさわしくないことになろう。
De Pudicitia 19.33
Horum ergo erit venia per exoratorem Patris Christum. Sunt autem et contraria istis, ut graviora et exitiosa, quae veniam non capiant, homicidium, idololatria, fraus, negatio, blasphemia, utique et moechia et fornicatio, et si qua alia violatio templi Dei.
PL 2, 1020Bそれゆえ、これらのことについては、父に執り成す者であるキリストを通して赦しが与えられるであろう。しかし、これらとは反対のもの、すなわちより重く、破滅をもたらすものであって、赦しを受け入れないものもある。殺人、偶像礼拝、欺き、〔信仰の〕否認、冒瀆、そしてもちろん姦淫と淫行、その他神の宮を汚すいかなる行いも、これに当たる。
De Pudicitia 19.34
Horum ultra exorator non erit Christus; haec non admittet omnino qui natus ex Deo fuerit, non futurus Dei filius, si admiserit. Ita Joanni ratio constabit diversitatis, distinctionem delictorum disponenti, cum delinquere filios Dei nunc adnuit, nunc abnuit.
PL 2, 1020Bこれらについては、もはやキリストが執りなす者となることはないであろう。神から生まれた者は、これらのことを決して受け入れない。もし受け入れるならば、神の子ではなくなるであろう。このようにして、ヨハネにおける区別の理は成り立つ。彼は罪過の区別を定めており、あるときは神の子らが罪過を犯すことを認め、あるときはそれを否認しているのである。
De Pudicitia 19.35
Prospiciebat enim clausulam literarum suarum, et illi praestruebat hos sensus, dicturus in fine manifestius: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabit ei vitam Dominus, qui non ad mortem delinquit.
PL 2, 1020Bというのも、彼は自らの書簡の結びを見据えており、その結びのために、これらの意味をあらかじめ用意していたからである。終わりに至って、より明白にこう言うために。「もし誰かが、自分の兄弟が死に至らぬ罪過を犯しているのを知るならば、彼は求めるがよい。そうすれば主は、死に至らぬ罪過を犯す者に命を与えられるであろう」。
De Pudicitia 19.36
Est enim delictum ad mortem? non de eo dico ut quis postulet (I Joan., V, 16). Meminerat et ipse Hieremiam prohibitum a Deo deprecari pro populo mortalia delinquente (Hier., VII, 16, XI, 14, XIV, 11). Omnis injustitia delictum est, et est delictum ad mortem.
PL 2, 1020C「死に至る罪過というものがあるのか。それについて、誰かが求めるようにとは、私は言わない」(一ヨハネ5:16)。彼自身、エレミヤが、死に至る罪を犯している民のために執りなすことを神から禁じられたことを、思い起こしていたのである(エレミヤ7:16、11:14、14:11)。「あらゆる不義は罪過である。そして死に至る罪過がある」。
De Pudicitia 19.37
Scimus autem quod omnis qui ex Deo natus sit, non delinquit ( I Joan., V, 17, 18); scilicet delictum quod ad mortem est.
PL 2, 1020C「しかし我々は知っている、神から生まれた者はみな罪過を犯さないことを」(一ヨハネ5:17-18)。すなわち、死に至る罪過を、ということである。
De Pudicitia 19.38
Ita nihil jam superest, quam aut neges moechiam et fornicationem mortalia esse delicta, aut irremissibilia fatearis, pro quibus nec orari permittitur.
PL 2, 1020Cこうして、もはや残されているのはこれだけである。すなわち、姦淫と淫行が死に至る罪過であることをお前が否定するか、それとも、それらのために祈ることさえ許されない、赦し得ないものであるとお前が認めるか、そのいずれかである。