De Pudicitia 20.1
Disciplina igitur Apostolorum proprie quidem instruit ac determinat principaliter sanctitatis omnis erga templum Dei antistitem, et ubique de Ecclesia eradicantem omne sacrilegium pudicitiae, sine ulla restitutionis mentione.
PL 2, 1020Dそれゆえ、使徒たちの教えは、まさしく厳密に、何よりもまず、神の神殿に関わるあらゆる聖性の監督者を教え定める。この者は、教会のうちから貞潔に対するあらゆる冒瀆をどこであれ根絶やしにするのであり、そこには回復についての言及は一切ない。
De Pudicitia 20.2
Volo tamen ex redundantia alicujus etiam comitis Apostolorum testimonium superducere, idoneum confirmandi de proximo jure disciplinam magistrorum.
PL 2, 1021Aとはいえ私は、余分にはなるが、使徒たちのある同伴者の証言をも重ねて持ち出したい。それは、使徒たちに近しい者としての資格によって、教師たちの教えを確証するにふさわしいものである。
De Pudicitia 20.3
Exstat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, adeo satis auctoritatis viro, ut quem Paulus juxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabas non habemus hoc operandi potestatem (I Cor., IX, 6)?
PL 2, 1021A実に、バルナバの『ヘブライ人へ』という書も現に存在する。この人は、パウロが節制の事がらにおいて自分と並べて立てるほどに、十分な権威を持つ人であった。「私とバルナバだけが、これを行う権能を持たないのか」(一コリント9:6)。
De Pudicitia 20.4
Et utique receptior apud Ecclesias Epistola Barnabae illo apocrypho Pastore moechorum. Monens itaque discipulos, omissis omnibus initiis, ad perfectionem magis tendere, nec rursus fundamenta poenitentiae jacere ab operibus mortuorum: Impossibile est enim, inquit, eos qui semel inluminati sunt, et donum coeleste gustaverunt, et participaverunt Spiritum Sanctum, et verbum Dei dulce gustaverunt, occidente jam aevo cum exciderint, rursus revocari in poenitentiam, refigentes cruci in semetipsos Filium Dei et dedecorantes.
PL 2, 1021Aそして、バルナバの手紙は、あの姦淫者どもの『牧者』という外典よりも、諸教会において確かに広く受け入れられている。かくして弟子たちに、あらゆる初歩を措いて、むしろ完全へと向かうよう、また死んだ業からの悔悛の基礎を再び据えることのないよう、訓戒しつつ、こう言う。「一度光に照らされ、天の賜物を味わい、聖なる霊にあずかり、神の言葉の甘美を味わった者たちが、すでに時代が傾くにあたって堕落したのちに、再び悔悛へと呼び戻されることは不可能である。彼らは、神の子を自ら十字架につけ直し、辱めているのだから」
De Pudicitia 20.5
Terra enim quae bibit saepius devenientem in se humorem, et peperit herbam aptam his propter quos et colitur, benedictionem Dei consequitur: proferens autem spinas, reproba et maledictioni proxima, cujus finis in exustionem (Hebr., VI, 4, 8).
PL 2, 1021B「地は、しばしばその上に降りくる水気を吸い、それが耕される目的である者たちのために相応しい草を生み出すならば、神の祝福にあずかる。しかし茨を生み出すならば、それは廃棄され、呪いに近く、その終わりは焼却に至る」(ヘブライ6:4、8)。
De Pudicitia 20.6
Hoc qui ab Apostolis didicit et cum Apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam poenitentiam promissam ab Apostolis norat; optime enim legem interpretabatur, et figuras ejus jam in ipsa veritate servabat.
PL 2, 1021Bこれを使徒たちから学び、使徒たちとともに教えたこの人は、姦淫者にも淫行者にも第二の悔悛が使徒たちによって約束されたことを、決して知らなかった。というのも、彼は律法を最もよく解釈し、律法の予型を、すでに真理そのもののうちに保っていたからである。
De Pudicitia 20.7
Ad hanc denique speciem disciplinae de leproso cautum fuit: Si autem varietas effloruerit in cutem, et totam cutem texerit a capite usque ad pedes per omnem conspectum, et sacerdos cum viderit, emundabit eum, quoniam convertit in album, mundus est.
PL 2, 1021B実にこの教えの姿にちなんで、らい病人について次のように定められていた。「もし斑点が皮膚に広がり、頭から足まで、見えるかぎりの皮膚全体を覆うならば、祭司はそれを見て、彼を清いと宣言する。白く変じたのだから、彼は清いのである」。
De Pudicitia 20.8
Qua vero die visus fuerit in ejusmodi color vivus, inquinatus est (Levit., XIII, 12, 13). Conversum enim hominem de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus.
PL 2, 1021C「しかし、生々しい色がそこに現れたその日には、彼は汚れている」(レビ13:12-13)。というのも、こうして肉における古い性状から信仰の輝きへと転じた人間は──それは世においては欠陥や汚点と見なされるものだが──全体が新たにされ、清いと見なされることを望まれたのだからである。彼はもはやまだらであってはならず、古きものと新しきものとが入り混じっていてはならない。
De Pudicitia 20.9
Si vero post abolitionem in vetustatem aliquid ex illa revixerit, rursum in carne ejus quod emortuum delicto habebatur, immundum judicari, nec expiari jam a sacerdote.
PL 2, 1022Aしかし、もし消滅ののち、古きものの何かがそのうちに生き返るならば、罪過によって死んだと見なされていた彼の肉のうちのものが、ふたたび汚れていると判定され、もはや祭司によって清められることはない。
De Pudicitia 20.10
Ita moechia de pristino recidiva et unitatem novi coloris, a quo fuerat exclusa, commaculans, immundabile est vitium.
PL 2, 1022Aこのように、姦淫は古きものから再発する再犯として、それが締め出されていたはずの新しい色の一体性を汚すものであり、清め得ぬ欠陥である。
De Pudicitia 20.11
Item de domo: Si quae maculae et cavositates annuntiatae in parietibus sacerdoti fuissent, priusquam introiret ad inspiciendam eam, jubet auferri de domo omnia, ita immunda non futura quae domus essent.
PL 2, 1022A同じく家についても。もし壁のうちに斑点や窪みがあると祭司に告げられたならば、彼がそれを調べに入る前に、家の中のものすべてを運び出すよう命じる。それは、家に属するものが汚れたものとならないためである。
De Pudicitia 20.12
Dehinc introgressus sacerdos, si invenisset cavositates viridicantes vel rubescentes, et adspectum earum humiliorem citra parietinam formam; exiret ad januam et secerneret domum illam septem diebus.
PL 2, 1022Aそれから祭司が入って、もし緑がかった、あるいは赤みがかった窪みを見出し、その見え方が壁の表面よりも低く落ち窪んでいるならば、戸口へ出て、その家を七日のあいだ隔離するのである。
De Pudicitia 20.13
Dehinc, die septima regressus, si animadvertisset diffusum in parietibus tactum illum, imperaret extrahi eos lapides in quibus lepra fuisset, et abjici extra civitatem in locum immundum, et sumi alios lapides politos et solidos, et reponi loco pristinorum, et pulvere alio inlini domum (Levit., XIV, 34-42).
PL 2, 1022Bそれから七日目に戻って来て、もしその染みが壁のうちに広がっているのを認めたならば、らい病の生じた石を引き抜き、都市の外の汚れた場所に投げ捨てるよう命じ、代わりに磨かれた頑丈な石を取って元の場所に据え直し、別の漆喰で家を塗り直すよう命じる(レビ14:34-42)。
De Pudicitia 20.14
Oportet enim cum pervenitur ad summum sacerdotem Patris Christum, de domo hominis nostri in tempore hebdomadis auferri omnia impedimenta prius, ut munda sit quae remanet domus, caro et anima; et ubi introierit eam sermo Dei, et invenerit maculas ruboris et viroris, extrahi statim, et abjici foras sensus mortiferos et cruentos; nam et Apocalypsis viridi equo mortem, russeo autem praeliatorem imposuit (Apoc., VI, 4, 8): proque illis politos et in compaginem aptos et firmos substruit lapides, quales in Abrahae fiunt, ut ita homo habilis Deo sit.
PL 2, 1022Bというのも、父の大祭司キリストのもとへ至るとき、我々人間の家からは、その週の期間のうちに、あらゆる障害物がまず取り除かれねばならないからである。それは、残る家すなわち肉と魂とが清くあるためである。そして神の言葉がその家に入り、赤みがかった染みと緑がかった染みを見出したならば、ただちに引き抜かれ、死をもたらす血なまぐさい感覚が外へ投げ捨てられる。実に黙示録も、緑の馬には死を、赤い馬には戦う者を負わせている(黙示録6:4、8)。そしてそれらに代えて、磨かれ、組み合わされ、堅固な石が――アブラハムのもとに置かれるのと同じような石が――下に据えられ、こうして人間は神にふさわしい者となるのである。
De Pudicitia 20.15
Quod si post recuperationem et reformationem (a) rursus sacerdos animadverterit in eadem domo de pristinis caussis aliquid et maculis , immundam eam pronuntiavit, et jussit deponi materias et lapides et omnem structuram ejus, et abjici in locum immundum (Levit., XIV, 43-45).
PL 2, 1022Cしかし、もし回復と修復ののちに、祭司がふたたび、その同じ家のうちに、以前の原因や染みの何かを認めたならば、彼はその家を汚れていると宣言し、その材木と石とあらゆる構造物を取り壊し、汚れた場所に投げ捨てるよう命じた(レビ14:43-45)。
De Pudicitia 20.16
Hic erit homo caro atque anima, qui post baptisma et introitum sacerdotum reformatus, denuo resumit scabra et maculas carnis, et abjicitur extra civitatem in locum immundum; deditus scilicet Satanae in carnis interitum (I Cor., V, 4, 5); nec amplius reaedificatur in Ecclesia post ruinam.
PL 2, 1023Aこれが、肉と魂とを持つ人間であって、洗礼と祭司たちの入場ののちに新たにされながら、再び肉のかさぶたと染みとを取り戻し、都市の外の汚れた場所へ投げ捨てられる者である。すなわち、肉の滅びのためにサタンへ引き渡された者である(一コリント5:4-5)。この者は、崩壊ののちにはもはや教会のうちに建て直されることはない。
De Pudicitia 20.17
Sic et de famulae concubitu, quae homini esset reservata, necdum redempta, necdum liberata: Prospicietur, inquit, illi, et non morietur (Levit., XIX, 20), quia nondum est manumissa cui servabatur.
PL 2, 1023A同じく女奴隷との交わりについても。彼女はある男のために取り置かれていたが、まだ贖われず、まだ自由の身とされていなかった。「彼女には顧みがなされ、死ぬことはない」と言われている(レビ19:20)。なぜなら、彼女が取り置かれていた相手にとって、彼女はまだ自由の身とされていなかったからである。
De Pudicitia 20.18
Nondum enim caro a Christo manumissa, cui servabatur, impune contaminabatur, ita jam manumissa non habet veniam.
PL 2, 1023Aというのも、肉は、それが取り置かれていた方によって――すなわちキリストによって――まだ自由の身とされていなかったあいだは、罰されることなく汚されていたのだからである。しかし、すでに自由の身とされた今、それにはもはや赦しがない。