テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput VII 第VII章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 991B · 27 sectiones

De Pudicitia 7.1

1

A parabolis licebit incipias, ubi est ovis perdita a Domino requisita, et humeris ejus revecta (Luc. XV, 4 et seqq.).

PL 2, 991B

譬え話から始めるがよい。そこには、主によって尋ね求められ、その肩に担われて連れ戻された、あの失われた羊がいる(ルカ15:4以下)。

De Pudicitia 7.2

2

Procedant ipsae picturae calicum vestrorum, si vel in iis perlucebit interpretatio pecudis illius, utrumne christiano an ethnico peccatori de restitutione conliniet.

PL 2, 991B

諸君の杯に描かれたその絵こそ進み出るがよい。そこに描かれたあの家畜の解釈が幾らかでも透けて見えるならば、それがキリスト教徒の罪人と異教徒の罪人のいずれの回復に狙いを定めているかが、分かるであろう。

De Pudicitia 7.3

3

Praescribimus enim ex naturae disciplina, ex lege auris et linguae, ex mentis sanitate ea semper responderi, quae provocantur, id est ad ea quae provocant.

PL 2, 991C

我々は、自然本性の教えから、耳と舌の法則から、健全な精神から、こう抗弁しておく——答えとして返るのは常に、引き出された当のものであり、すなわち答えは、それを引き出したものに向けられる、と。

De Pudicitia 7.4

4

Provocabat, ut opinor, quod Pharisaei publicanos et peccatores ethnicos admittentem Dominum, et cum illis de victu communicantem indignati mussitabant (Matth., IX, 11).

PL 2, 992A

思うに、挑発していたのは、徴税人や異教徒の罪人たちを受け入れ、彼らと食事を共にする主に対して、ファリサイ派の人々が憤って呟いていたことである(マタイ9:11)。

De Pudicitia 7.5

5

Ad hoc Dominus pecudis perditae restitutionem cui alii configurasse credendus est, quam ethnico perdito, de quo agebatur; non de christiano, qui adhuc nemo? aut quale est, ut Dominus quasi cavillator responsionis, omissa specie praesenti quam repercutere deberet, de futura laboret?

PL 2, 992A

これに対して主は、失われた家畜の回復を、当時まさに話題となっていた、あの失われた異教徒以外の誰に見立てたと信じるべきであろうか。まだ誰一人として存在しなかったキリスト教徒に見立てた、と言うのか。それとも、主が答えをはぐらかす詭弁家であるかのように、まさに打ち返すべき目の前の事柄を差し置いて、未来のことに思い煩う、などということがありうるだろうか。

De Pudicitia 7.6

6

Sed ovis proprie Christianus, et grex Domini Ecclesiae populus, et pastor bonus Christus (Jo., X, 11, 14 et seqq.): et ideo christianus in ove intelligendus, qui ab Ecclesiae grege erraverit.

PL 2, 992A

「しかし、羊とは本来キリスト教徒のことであり、主の群れとは教会の民であり、善き牧者とはキリストのことである(ヨハネ10:11,14以下)。それゆえ、羊のうちに理解されるべきキリスト教徒とは、教会の群れから迷い出た者のことである。」

De Pudicitia 7.7

7

Ergo nihil ad Pharisaeorum mussitationem reapondisse vis Dominum, sed ad tuam praesumptionem. Et tamen ita eam vindicare debebis ut neges in ethnicum competere, quae in christianum existimas convenire.

PL 2, 992A

かくしてお前は、主がファリサイ派の呟きに対しては何一つ答えず、お前の思い込みに対して答えたのだ、と望んでいるわけである。それでいてお前は、その解釈をこう擁護せねばならない——お前がキリスト教徒に当てはまると考えることは、異教徒には当てはまらない、と否定する形で。

De Pudicitia 7.8

8

Dic mihi, nonne omne hominum genus unus Dei grex est? nonne universarum gentium idem Deus et Dominus et pastor est? quis magis perit a Deo, quam ethnicus quamdiu errat? quis magis requiritur a Deo, quam ethnicus, quando revocatur a Christo?

PL 2, 992B

言ってみよ。人類のすべては神の一つの群れではないか。あらゆる諸国民にとって、神も主も牧者も同一ではないか。異教徒がさまよっている限り、彼以上に神から失われている者があろうか。異教徒がキリストによって呼び戻されるとき、彼以上に神から尋ね求められている者があろうか。

De Pudicitia 7.9

9

Denique, antecedit hic ordo in ethnicis, siquidem non aliter christiani ex ethnicis fiunt, nisi prius perditi, et a Deo requisiti, et a Christo reportati. Ita etiam hunc ordinem servari oportet, ut in eos tale aliquid interpretemur, in quibus prius est.

PL 2, 992B

実に、この順序は異教徒たちにおいて先行する。というのも、キリスト教徒たちは異教徒たちから、まず失われ、神によって尋ね求められ、キリストによって連れ戻されるのでなければ、ほかの仕方では生じないからである。それゆえ、この順序もまた守られねばならない。すなわち、こうした事柄は、それが先に起こる者たちに当てはめて解釈すべきなのである。

De Pudicitia 7.10

10

At tu, opinor, hoc velles, ut ovem non de grege perditam faceret, sed de arca vel de armario.

PL 2, 992B

しかし思うに、お前はこう望んでいるのであろう——羊が群れから失われたのではなく、箱から、あるいは戸棚から失われたことにしてほしい、と。

De Pudicitia 7.11

11

Sic etsi ethnicorum reliquum numerum justum ait, non ideo Christianos esse ostendit cum Judaeis agens, et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum (Matth., XXI, 43); sed ut exprimeret adversus livorem Pharisaeorum suam gratiam et benevolentiam etiam circa unum ethnicorum, praeposuit unius peccatoris salutem ex poenitentia, quam illorum ex justitia.

PL 2, 992B

このように、たとえ主が、異教徒のほかの残りの数を「正しい」と呼んでいるとしても、それによって彼らがキリスト教徒であることを示しているのではない。主はユダヤ人を相手にしており、異教徒への希望に彼らが憤慨していたがゆえに、まさにそのユダヤ人たちを打ちのめしていたのである(マタイ21:43)。むしろ、ファリサイ派の妬みに対して、ただ一人の異教徒にさえ向けられる御自身の恩寵と慈しみを表すために、主は一人の罪人の悔悛による救いを、彼ら〔ファリサイ派〕の正義による救いよりも上に置いたのである。

De Pudicitia 7.12

12

Aut numquid non justi Judaei, et quibus poenitentia opus non esset, habentes gubernacula disciplinae et timoris instrumenta Legem et Prophetas?

PL 2, 993A

あるいは、教えの舵、恐れの道具たる律法と預言者たちとを持っていたユダヤ人こそ、正しい者たちであり、悔悛を必要としない者たちではなかったか。

De Pudicitia 7.13

13

Posuit igitur illos in parabola, et si non quales erant, sed quales esse debuerant, quo magis suffunderentur, aliis et non sibi poenitentiam audientes necessariam.

PL 2, 993A

それゆえ主は、彼らを譬えの中に置いたのである。彼らがそうであった通りにではなく、そうあるべきであった通りに。それは、悔悛が自分たちにではなく他の者たちに必要だと聞くことで、彼らがいっそう恥じ入るためであった。

De Pudicitia 7.14

14

Proinde in drachmae parabola, ut ex eadem materia provocata, aeque ethnicum drachmani interpretamur; etsi in domo amissam, quasi in Ecclesia; etsi ad lucernae lumen repertam, quasi ad Dei verbum.

PL 2, 993A

したがって、銀貨の譬えにおいても、同じ題材から挑発されたものとして、我々は同様に、銀貨によって異教徒を解釈する——家の中で失われたのは、あたかも教会の中であるかのように、また灯火の光によって見出されたのは、あたかも神の言葉によってであるかのように。

De Pudicitia 7.15

15

Atquin totus hic mundus una omnium domus est, in quo magis in ethnico gratia Dei inlucet, qui in tenebris invenitur, quam christiano, qui jam in Dei luce est. Denique, et ovi et drachmae unus error adscribitur.

PL 2, 993A

しかるに、この世界全体こそ、万人にとって一つの家である。その家の中で、神の恩寵がより多く照り輝くのは、闇の中に見出される異教徒に対してであって、すでに神の光の中にいるキリスト教徒に対してではない。実に、羊にも銀貨にも、ただ一つの迷いだけが帰せられている。

De Pudicitia 7.16

16

Nam si jam in christianum peccatorem defingerentur, post fidem perditam et iterata amissio eorum et restitutio notaretur. Decedam nunc paulisper de gradu isto, quo magis eum etiam decedendo commendem, cum sic quoque obduxero diversae partis praesumptionem.

PL 2, 993A

というのも、もしこれらがすでにキリスト教徒たる罪人に見立てられているのであれば、信仰を失った後にも、それらが繰り返し失われては回復されることが記されていたはずだからである。ここでいましばらく、私はこの立場から退くことにしよう。退くことによって、なおいっそうこの立場を裏づけるためである。そうすればまた、反対側の思い込みをも同時に打ち負かすことになろう。

De Pudicitia 7.17

17

Condico christianum jam peccatorem in parabola utraque portendi, non tamen ideo eum affirmandum; qui de facinore moechiae et fornicationis restitui per poenitentiam possit.

PL 2, 993B

私は、この両方の譬えにおいて、すでにキリスト教徒たる罪人が予表されていることを認めよう。しかし、だからといって、姦淫と淫行という凶行について、悔悛によって回復されうる者だと主張してよいことにはならない。

De Pudicitia 7.18

18

Licet enim periisse dicatur, erit et de perditionis genere retractare; quia et ovis non moriendo, sed errando, et drachma non intereundo, sed latitando perierunt. Ita, licet dici perisse quod salvum est.

PL 2, 993B

なぜなら、たとえ「失われた」と言われようとも、その失われ方の種類についてはなお吟味の余地があるからである。羊は死ぬことによってではなく、迷い出ることによって失われたのであり、銀貨は滅びることによってではなく、隠れることによって失われたのである。このように、無事なものについても「失われた」と言われることはありうる。

De Pudicitia 7.19

19

Perit igitur et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris, et gladiatorii cruoris, et scenicae foeditatis, et xysticae vanitatis, in lusus, in convivia saecularis solemnitatis, in officium, in ministerium alienae idololatriae aliquas artes adhibuit curiositatis; in verbum ancipitis negationis aut blasphemiae impegit, ob tale quid extra gregem datus est, vel et ipse forte ira, tumore, aemulatione, quod denique saepe fit, dedignatione castigationis abrupit, debet requiri atque revocari.

PL 2, 993B

したがって、戦車競走の狂乱や剣闘士の血なまぐさい見世物、舞台の汚らわしさ、体育競技場の虚しさへと迷い込んだ信徒も、失われるのである。遊戯へ、世俗の祝祭の宴へと、あるいは他人の偶像礼拝への奉仕や務めにおいて何らかの好奇心の技を用いた者も、曖昧な否認や冒瀆の言葉に踏み込んだ者も——そのようなことのゆえに群れの外に出された者も——あるいは、怒りや高ぶりや張り合いから、しばしば起こることであるが、懲らしめを潔しとせず自ら離れ去った者も、尋ね求められ、呼び戻されねばならない。

De Pudicitia 7.20

20

Quod potest recuperari, non aperit, nisi foris perseveraverit. Bene interpretaberis parabolam, viventem adhuc revocans peccatorum. Moechum vero et fornicatorem, quis non mortuum statim admisso pronuntiavit?

PL 2, 993C

回復されうるものは、外に留まり続けるのでない限り、滅び失せることはない。お前は、なお生きている罪人を呼び戻すことによってこそ、この譬えを正しく解釈するであろう。しかし姦淫者と淫行者については、事に及んだその瞬間に死んだ者と、誰が宣告しなかっただろうか。

De Pudicitia 7.21

21

Quo ore mortuum restitues in gregem ex parabolae ejus auctoritate, quae non mortuum pecus revocat?

PL 2, 994A

どんな口で、お前は死んだ者を、この譬えの権威によって群れに回復させようとするのか——この譬えは、死んでいない家畜を呼び戻しているにすぎないのに。

De Pudicitia 7.22

22

Denique, si meministi prophetarum, cum pastores increpantur, puto Ezechielis est vox: Pastores, ecce lac devoratis et lanis vestimini; quod forte est, occidistis; quod infirmum est, non curastis; quod comminutum est, non ligastis; quod expulsum est, non convertistis; quod periit, non requisistis (Ezech., XXXIV, 2, 3).

PL 2, 994A

実に、もしお前が預言者たちを覚えているならば、牧者たちが叱責される箇所がある。思うに、それはエゼキエルの言葉である。「牧者たちよ、見よ、汝らは乳を貪り食らい、羊毛を身にまとっている。汝らは強いものを屠り、弱いものを介抱せず、傷ついたものを包帯せず、追われたものを連れ戻さず、失われたものを尋ね求めなかった」(エゼキエル34:2-3)。

De Pudicitia 7.23

23

Numquid et de mortuo exprobrat, quod non et illud in gregem reficere curaverint? Plane ingerit quod perire oves fecerint, et a bestiis agri comedi. Neque possunt nec perire in mortem, nec comedi, si relinquantur, ut non perditae in mortem et comestae resumantur.

PL 2, 994A

主は、死んだものについてもまた、それを群れの中へ立ち直らせるよう心を配らなかったと咎めているのであろうか。確かに主は、彼らが羊を滅びに至らせ、野の獣に食われるままにしたことを、強く突きつけている。しかし、そのように放置された羊が、死に至って滅び、獣に食われてしまったうえで、なお死にも食われもしなかったものとして取り戻される、などということはありえない。

De Pudicitia 7.24

24

Juxta drachmae quoque exemplum; etiam intra domum Dei Ecclesiam, licet esse aliqua delicta pro ipsius drachmae modulo ac pondere mediocria, quae ibidem delitescentia mox ibidem et reperta, statim ibidem cum gaudio emendationis transigantur.

PL 2, 994A

銀貨の実例に即しても同様である。神の家である教会の内にも、あの銀貨そのものの大きさと重さに応じた、いくつかの中程度の罪過がありうる。それらは同じ場所に隠れ潜み、間もなく同じ場所で見出され、ただちに同じ場所で、立ち直りの喜びとともに片づけられる。

De Pudicitia 7.25

25

Moechiae vero et fornicatiouis non drachma, sed talentum, quibus exquirendis, non lucernae spiculi lumine, sed totius solis lancea opus est.

PL 2, 994B

しかし姦淫と淫行の罪は、銀貨ではなく、タラントンである。それを探し出すには、灯火の穂先ほどの光ではなく、太陽そのものの光の槍が必要である。

De Pudicitia 7.26

26

Simul apparuit, statim homo de Ecclesia expellitur, nec illic manet, nec gaudium confert repertrici Ecclesiae, sed luctum; nec congratulationem advocat vicinarum, sed contristationem proximarum fraternitatum.

PL 2, 994B

それが現れるや否や、その者はただちに教会から追い出される。彼はそこに留まりもせず、彼を見出した教会に喜びをもたらしもせず、むしろ嘆きをもたらす。近隣の女たちの祝いの声を呼び集めることもなく、むしろ身近な兄弟たちの群れの悲しみを呼び起こす。

De Pudicitia 7.27

27

Commissa itaque etiam hac nostra cum illorum interpretatione, eo magis in ethnicum spectabunt et ovis et drachmae argumenta, quanto nec in ejus delicti christianum competere possunt, propter quod in christianum de diversa parte coguntur.

PL 2, 994B

かくして、我々のこの解釈を彼らの解釈と付き合わせてみても、羊と銀貨の論証はいっそう異教徒に目を向けていることになる。それらは、彼らが反対の側からキリスト教徒に無理やり当てはめようとしているあの罪過について、キリスト教徒に当てはまることなど到底できないからである。