テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 1009B · 12 sectiones

De Pudicitia 15.1

1

Si etiam sequentia illius Epistolae ad intentationem Apostoli extendas, nec ipsa comparabuntur ad obliterationem incesti, ne et hic suffundatur Apostolus posteriorum incongruentia sensuum.

PL 2, 1009B

たとえお前が、かの書簡の後続部分をも使徒の主張を補強するために押し広げるとしても、それらもまた近親相姦を帳消しにするための引き合いとはならないだろう。さもなくば、ここでもまた、後の文言の不整合のゆえに使徒が赤面させられることになりかねないからである。

De Pudicitia 15.2

2

Quale est enim ut cum maxime incesto fornicatori postliminium largitus ecclesiasticae pacis, statim ingesserit de aversatione immunditiarum, de amputatione macularum, de exhortatione sanctimoniarum, quasi nihil contrarium Paulo ante decreverit?

PL 2, 1009B

近親相姦の淫行者に教会の平和への復帰を鷹揚に許したまさにそのときに、汚れの忌避、染みの除去、聖潔への勧めについてたちまち書き連ねるとは、いったいどうしたことか。まるで、パウロ自身が以前に何も相反することを定めていなかったかのように。

De Pudicitia 15.3

3

Compara denique an ejus sit dicere: Propterea habentes ministrationem istam, secundum quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris (II Cor., IV, 1, 2); qui non dedecoris tantum, sed et sceleris manifestum dedamnaverit: an ejusdem sit excusare aliquam impudicitiam qui inter titulos laborum suorum, post angustias atque pressuras, post jejunia et vigilias, castimoniam quoque praedicarit (II Cor., VI, 5, seqq.); an ejusdem sit recipere in communicationem reprobos quosque, qui scribat: Quae enim societas justitiae et iniquitati? quae autem communicatio luci et tenebris?

PL 2, 1009B

最後に比べてみよ。「それゆえ我々はこの務めを受けており、憐れみを受けた者として気力を失うことなく、恥辱の隠れた行いを退けている」(二コリント4:1-2)と言うことが、恥辱のみならず罪過をも公然と断罪した当の彼にふさわしいかどうかを。また、労苦の数々のうちに、艱難と圧迫の後、断食と徹夜の後に、清浄をも宣べ伝えた当の彼(二コリント6:5以下)に、何らかの不貞を大目に見ることがふさわしいかどうかを。また、堕落した者どもを何であれ交わりへと迎え入れることが、こう書いた当の彼にふさわしいかどうかを。「正義と不法に何のかかわりがあろうか。光と闇に何の交わりがあろうか。」

De Pudicitia 15.4

4

Quae consonantia Christo et Belial; aut quae pars fideli cum infideli? Aut quis consensus templo Dei et idolis (Ibid. 14-16)?

PL 2, 1009C

「キリストとベリアルに何の調和があろうか。信じる者と信じない者に何の分かちがあろうか。神の神殿と偶像に何の一致があろうか」(二コリント6:14-16)。

De Pudicitia 15.5

5

Nonne constanter audire debebit: Et quomodo discernis quae supra incesti restitutione junxisti? illo enim concorporato rursus Ecclesiae, et justitia cum iniquitate sociatur, et tenebrae cum luce communicant, et Belial consonat Christo, et infidelis cum fideli sacramenta participat.

PL 2, 1009C

使徒は、次のことを絶えず聞かされねばならぬのではないか。「では、近親相姦の者を復帰させることによって上で結び合わせたそれらのものを、お前はいったいどう切り離すのか」と。まさに、かの者が再び教会という一つの体に組み込まれることによって、正義は不法と結びつき、闇は光と交わり、ベリアルはキリストと調和し、不信者は信者とともに秘跡にあずかることになるのだから。

De Pudicitia 15.6

6

Et viderint idola, ipse templi Dei vitiator in templum Dei convenit. Nam et hic: Vos enim, inquit, estis templum Dei vivi; dicit enim: Quia inhabitabo in vobis, et inambulabo, et ego Deus illorum, et illi erunt mihi populus.

PL 2, 1009C

偶像のことは措くとしよう。神の神殿を汚した当人が、神の神殿の中へと入り込むのだ。ここでもまた〔使徒は〕言う。「汝らこそ生ける神の神殿である。神はこう言われるからである、『私は彼らのうちに住み、歩もう。私は彼らの神となり、彼らは私の民となるであろう』」と。

De Pudicitia 15.7

7

Propter quod discedite de medio eorum, separamini, et immundum ne attigeritis (Ibid. 1, 17).

PL 2, 1010A

「それゆえ、彼らの中から出よ、離れよ、そして汚れたものには触れるな」(二コリント6:1、17)。

De Pudicitia 15.8

8

Hoc quoque evolvis, o Apostole, ut cum maxime ipse tanto immunditiarum gurgiti manum tradis, et adhuc superdicis: Habentes igitur promissionem istam, dilecti, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes castimoniam in Dei timore (II Cor., VII, 1).

PL 2, 1010A

使徒よ、お前はこのことをも展べ広げる。まさにお前自身が、これほど大きな汚れの渦に手を差し伸べているそのときに、なおもこう言い添えるのだ。「さればこの約束を持つ我々、愛する者たちよ、肉と霊のあらゆる汚れから自らを浄め、神への畏れのうちに清浄を成し遂げよう」(二コリント7:1)。

De Pudicitia 15.9

9

Oro te, qui talia infigit mentibus nostris, revocaverat aliquem fornicatorem in Ecclesiam? an ideo scribit, ne tibi nunc revocasse videatur?

PL 2, 1010A

問う、お前に。かかることを我々の心に刻みつけるその人が、果たして誰か淫行者を教会へ呼び戻したことがあったろうか。それとも、いまや彼が〔淫行者を〕呼び戻したのだとお前に見えないようにするために、こう書いているのではないか。

De Pudicitia 15.10

10

Haec, sicuti et praeteritis praescribere, ita et sequentibus praejudicare debebunt; in finem enim Epistolae dicens: Ne rursus cum venero humiliet me Deus, et lugeam multos eorum qui ante deliquerunt, et poenitentiam non egerunt super immunditia quam admiserunt, fornicatione et vilitate (II Cor., XII, 21); non utique recipiendos constituit, si poenitentiam inissent, quos in Ecclesia inventurus erat, sed fugendos et sine dubio ejiciendos, ut poenitentiam perderent.

PL 2, 1010A

これらのことは、既往のことがらに対して抗弁を成すのと同様に、後に続くことがらに対しても予断を下すはずである。というのも、彼は書簡の終わりに、こう述べているからである。「私が再び行くとき、神が私を辱められることのないように、また、以前に過ちを犯しながら、その犯した汚れ——すなわち淫行と卑劣——について悔悛しなかった多くの者たちを、私が嘆き悲しむことのないように」(二コリント12:21)。彼は、教会の中に見出すことになるはずの者たちについて、たとえ悔悛に取りかかっていたとしても迎え入れられるべきだとは決して定めなかった。そうではなく、悔悛を失わせるために、避けられるべき者、疑いなく追い出されるべき者として定めたのである。

De Pudicitia 15.11

11

Et caeterum non competit eum de communicatione aliquid hic ostendisse, qui eam supra luci et tenebris, justitiae et iniquitati negarat.

PL 2, 1010B

また、それ以外にも、ここで彼が交わりについて何ごとかを示したというのは筋が通らない。彼は先に、光と闇、正義と不法とのあいだに、その交わりを拒んでいたのだから。

De Pudicitia 15.12

12

Sed ignorant Apostolum omnes isti, qui aliquid contra naturam atque propositum hominis ipsius, contra formam et regulam doctrinam ejus intelligunt ut sanctitatis omnis etiam ex semetipso magistrum, impuritatis omnis exsecratorem et expiatorem, et ubique talem, citius incesto, quam alicui humaniori reo Ecclesiam reddidisse praesumat.

PL 2, 1010B

しかしこれらの者たちはみな、使徒を知らない。彼らは、この人自身の本性と目的に反すること、その教えの形と規範に反することを読み取り、自らをもその模範としていたあらゆる聖性の教師であり、あらゆる不浄の呪詛者かつ贖罪者であり、どこにあっても変わらぬそのような彼が、いずれかのより人間味ある被告にではなく、近親相姦の者にこそ、いち早く教会を返したのだと、思い込んでいるのである。