De Pudicitia 18.1
Sed haec, inquit, ad interdictionem pertinebunt omnis impudicitiae et addictionem omnis pudicitiae, salvo tamen loco veniae, quae non statim denegatur, si delicta damnantur, quando veniae tempus cum damnatione concurrat quam excludit.
PL 2, 1015A「しかし、これらのことは、あらゆる不貞の禁止とあらゆる貞潔の命令とに関わるにすぎない。それでも赦しの場所は損なわれずに残っている。赦しは、罪過が断罪されたからといって即座に否まれるものではない。なぜなら、赦しの時は、それが本来排除するはずの断罪と重なり合うからである」と彼は言う。
De Pudicitia 18.2
Sequebatur et hoc Psychicos sapere, et ideo reservavimus huic loco, quae aperte ad communicationem ecclesiasticam caussis ejusmodi negandam etiam antiquitus caussa sunt.
PL 2, 1015Aプシュキコイがこのように考えるのも、当然そこから帰結することであった。それゆえ我々は、この種の事案について教会との交わりを拒む根拠が、古くから公然と存在していたことを、この場所のために取っておいたのである。
De Pudicitia 18.3
Nam et in Proverbiis Salomon, quae Paroemias dicimus, specialiter de moecho nusquam expiabili: Moechus autem, inquit, per indigentiam sensuum perditionem animae suae acquirit, dolores et dehonestationes sustinet. Ignominia autem ejus non abolebitur in aevum.
PL 2, 1015Aなぜなら、ソロモンも箴言――我々がパロイミアイと呼ぶもの――において、姦淫する者についてはどこにも贖いの道がないことを特に述べているからである。「姦淫する者は思慮の欠如のゆえに己が魂の破滅を得、苦しみと恥辱を負う。その恥辱は永遠に消し去られない」と言われている。
De Pudicitia 18.4
Plena enim zeli indignatio viro non parcet in die judicii (Prov., VI, 32-36). Hoc si de ethnico putaveris dictum, certe de fidelibus jam audisti per cassum: Excedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis (II Cor., VI, 17).
PL 2, 1015B「妬みに満ちた憤りは、裁きの日に彼を容赦しない」(箴言6:32-36)。もしこれが異教徒について言われたことだと思うのであれば、信者についても、空しく聞き流してきたはずのこの言葉を、すでに聞いているはずである。「彼らの中から出よ、離れ去れ、汚れたものに触れてはならない」(二コリント6:17)。
De Pudicitia 18.5
Habes statim in Psalmis beatum virum qui non abierit in concilio impiorum, et in via peccatorum non steterit, et in cathedra pestilentiae non sederit (Psal. I, 1).
PL 2, 1015B詩篇には、すぐさま「不敬虔な者らの会議に赴かず、罪人らの道に立たず、疫病の座に着かなかった」幸いなる人のことが記されている(詩篇1:1)。
De Pudicitia 18.6
Cujus et postea vox: Non sedi cum consessu vanitatis, et cum inique agentibus non introibo (hoc de ecclesia male agentium) et cum impiis non sedebo: et, lavabo cum innocentibus manus meas, et altare tuum circumdabo, Domine (Psal. XXX, 4, 5), ut solus plures, quoniam quidem, cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris (Psal., XVII, 26).
PL 2, 1015B彼の声は後にもこう続く。「私は虚しき者の集いと共には座らず、不義を行う者たちと共には入らない」(これは悪を行う者たちの教会について言われている)、「不敬虔な者たちと共には座らない。潔白な者たちと共に手を洗い、主よ、あなたの祭壇を巡ろう」(詩篇30:4-5)。ただ独りある者が多くの者にまさるように、である。「聖なる者と共にあれば聖なる者となり、選ばれた者と共にあれば選ばれた者となり、よこしまな者と共にあればよこしまな者となるであろう」(詩篇17:26)。
De Pudicitia 18.7
Et alibi: Peccatori autem dicit Dominus: Ut quid tu exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 16, seq.).
PL 2, 1015Cまた他の箇所でも言われている。「罪人に対して主は言う。『汝はなにゆえ我が定めを述べ、我が契約を汝の口にするのか。汝は盗人を見れば彼と共に走り、姦淫する者どもと分け前を共にした』」(詩篇49:16以下)。
De Pudicitia 18.8
Hinc igitur informatus et Apostolus: Scripsi, inquit, vobis in Epistola, non commisceri fornicatoribus, non utique fornicatoribus hujus mundi, et reliqua: Caeterum, oportebat vos exire de mundo: nunc autem scribo vobis, si qui frater nominatur in vobis fornicator, aut idololatra (quid enim tam conjunctum?), aut fraudator (quid enim tam propinquum?), et caetera, cum talibus ne cibum quidem sumere, nedum Eucharistiam.
PL 2, 1015Cこうして教えられたところに従って、使徒もまた言う。「私は書簡の中で汝らに、淫行する者たちと交わらぬよう書き送った――もっとも、この世の淫行する者たちのことではない」、云々、「さもなくば汝らは世から出て行かねばならなかったであろう。しかし今、私は汝らに書き送る。もし兄弟と呼ばれる者が汝らの中にいて、淫行する者、あるいは偶像を礼拝する者であれば」(これほど密接な結びつきがあろうか)、「あるいは詐欺を行う者であれば」(これほど近しいものがあろうか)、「云々、そのような者とは食事を共にすることさえしてはならない」。まして聖体を共にすることなど、なおさらである。
De Pudicitia 18.9
Modicum scilicet fermentum totam desipit conspersionem (I Cor., V, 9, seq.). Item ad Timotheum: Manus nemini cito imponas, neque communices delictis alienis (I Tim., V, 22).
PL 2, 1016A「わずかなパン種が、こねた粉全体を損なう」(一コリント5:9以下)。同じくテモテへの書簡ではこう言われる。「誰にも軽々しく手を置いてはならない。他人の罪過にあずかってはならない」(一テモテ5:22)。
De Pudicitia 18.10
Item ad Ephesios: Nolite ergo participes esse eorum; fuistis enim aliquando tenebrae (Eph., V, 7, 8).
PL 2, 1016A同じくエフェソ人への書簡ではこう言われる。「それゆえ、彼らにあずかる者となってはならない。汝らもかつては闇であったのだから」(エフェソ5:7-8)。
De Pudicitia 18.11
Et adhuc pressius: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, imo et revincite eo: quae enim in occulto ab eis fiunt, turpe est edicere (Ibid., 11), Quid turpius impudicitiis?
PL 2, 1016Aさらに厳しくこう言われる。「闇の実を結ばぬ業にあずかってはならない。むしろそれを暴け。彼らが密かに行っていることは、口にするのも恥ずべきことだからである」(エフェソ5:11)。不貞よりも恥ずべきことがあろうか。
De Pudicitia 18.12
Si autem et ab otiose incedente fratre denuntiat subduci Thessalonicensibus (II Thess., III, 6), quanto magis et a fornicatore?
PL 2, 1016Aもし怠惰に歩む兄弟からさえ身を引くようテサロニケ人に命じているのであれば(二テサロニケ3:6)、まして淫行する者からは、なおさらではないか。
De Pudicitia 18.13
Haec enim consultata sunt Christi Ecclesiam diligentis, qui se pro ea tradidit uti eam sanctificet, emundans lavacro aquae in verbo, ut sistat sibi Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam aut rugam, utique post lavacrum, sed sit sancta et sine opprobrio (Eph., V, 25-27), exinde scilicet sine ruga vetustatis, ut virgo, sine macula fornicationis, ut sponsa, sine probro vilitatis, ut emundata.
PL 2, 1016Aこれらのことは、教会を愛するキリストによって定められたことである。「その方は教会のために己を渡し、御言葉による水の洗いによって教会を清め、しみもしわもない、栄光ある教会として――もちろんその洗いの後において――自らのもとに立たせ、聖なる、非難されるところのない教会とされる」(エフェソ5:25-27)。すなわちそれ以後、処女のように古びのしわなく、花嫁のように淫行のしみなく、清められた者として卑しさの汚辱なく、ということである。
De Pudicitia 18.14
Quid si et hic respondere concipias adimi quidem peccatoribus, vel maxime carne pollutis, communicationem, sed ad praesens restituendam, scilicet ex poenitentiae ambitu, secundum illam clementiam Dei qua mavult peccatoris poenitentiam quam mortem (Ezech., XXXIII, 11)? hoc enim fundamentum opinionis vestrae usquequaque pulsandum est.
PL 2, 1016Bここでも、こう答えようとお前が考えたとしたらどうか。すなわち、罪人、とりわけ肉によって汚れた者たちからは、交わりが取り去られはするが、それはやがて――悔悛の範囲の中で――回復されるべきものである、神が罪人の死よりもその悔悛を望まれるという、あの憐れみに従って(エゼキエル33:11)、と。この点こそ諸君の見解の土台であり、どこまでも打ち叩かれねばならない。
De Pudicitia 18.15
Dicimus itaque, clementiae divinae si ita esse competisset demonstrationem sui etiam post fidem lapsis, ita Apostolus diceret: Nolite communicare operibus tenebrarum, nisi poenitentiam egerint; et: Cum talibus ne cibum quidem sumere, nisi posteaquam caligas fratrum volutando deterserint; et: Qui templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus, nisi omnium focorum cineres in Ecclesia de capite suo excusserit: debuerat enim quae damnaverat proinde determinasse, quoniam usque et sub conditione damnasset, si temporali et conditionali, et non perpetua severitate damnasset.
PL 2, 1016Bそこで我々は言う。もし神の憐れみが、信仰を得た後に堕ちた者たちに対してさえも自らを示すことがふさわしいのであれば、使徒はこう言ったはずである。「闇の業にあずかってはならない――ただし彼らが悔悛したのであれば別である」、また「そのような者たちとは食事さえ共にしてはならない――ただし兄弟たちの靴の埃を転げ回って拭い去った後であれば別である」、また「神の宮を汚した者は、神によって汚されるであろう――ただし、教会のあらゆる炉の灰を自らの頭から払い落としたのであれば別である」と。というのも、使徒は自ら断罪したことを、それに応じて限定しておくべきだったからである。すなわち、もし一時的で条件付きの、永続しない厳格さで断罪していたのであれば、一定の限りにおいて、しかも条件付きで断罪していたことになるからである。
De Pudicitia 18.16
Porro, cum in omnibus Epistolis et post fidem talem prohibeat admitti, et admissum a communicatione detrudat, sine spe conditionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit eam poenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi.
PL 2, 1016Cしかるに、すべての書簡において、信仰を得た後にもそのような者が受け入れられることを禁じ、受け入れられてしまった者を、いかなる条件も期限の望みもなく交わりから追い出している以上、使徒はむしろ我々の見解を支持している。すなわち、主が望まれる悔悛とは、信仰以前の、洗礼以前の悔悛であって、それが罪人の死に優ると見なされることを示しているのである。その罪人はキリストの恩寵によって一度だけ洗い清められるべき者であり、そのキリストは我々の罪のために一度だけ死を負われたのである。
De Pudicitia 18.17
Nam hoc etiam in sua persona Apostolus statuit. Adfirmans enim Christum ad hoc venisse, ut peccatores salvos faceret, quorum primus ipse fuisset, quid adjicit? Et misericordiam sum consecutus, quoniam ignorans feci incredulitate (I Tim., I, 16).
PL 2, 1017A実に使徒は、自分自身の身の上においてもこのことを定めている。キリストが罪人を救うために来られたのであり、その罪人のうち自分が第一であったと断言しながら、彼は何を付け加えるか。「私は憐れみを受けた。それは、私が不信仰のうちに知らずに行ったからである」(一テモテ1:16)。
De Pudicitia 18.18
Ita clementia illa Dei, malentis poenitentiam peccatoris quam mortem, ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum caussa liberandorum venerit Christus, non qui jam Deum norint, et sacramentum didicerint fidei.
PL 2, 1017Aこのように、罪人の死よりもその悔悛を望まれるという神のあの憐れみは、いまだ知らず、いまだ不信仰である者たちに向けられている。キリストは、そのような者たちを解き放つために来られたのであって、すでに神を知り、信仰の秘義を学んだ者たちのためではない。
De Pudicitia 18.19
Quod si clementia Dei ignorantibus adhuc et infidelibus competit, utique et poenitentia ad se clementiam invitat, salva illa poenitentiae specie post fidem, quae aut levioribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit, aut majoribus et irremissibilibus a Deo solo.
PL 2, 1017Bもし神の憐れみが、いまだ知らぬ者、不信仰な者たちに対してふさわしいものであるならば、悔悛もまた、自らのもとへとその憐れみを招き寄せる。ただし、信仰を得た後の悔悛には別の様態があり、それは保たれる。すなわち、より軽い罪過については監督から赦しを得ることができ、より重く、赦し得ない罪過については、神のみから赦しを得ることができる、という様態である。