De Pudicitia 5.1
Ergo moechia, quod etiam fornicationis est res, secundum opus criminis quanti aestimanda sit sceleris prima lex Dei praesto est.
PL 2, 987Aさて姦淫は――これは淫行についても言えることだが――その所業に応じていかほどの悪と評価されるべきかを、神の第一の律法が眼前に示している。
De Pudicitia 5.2
Siquidem post interdictam alienorum deorum superstitionem, ipsorumque idolorum fabricationem; post commendatam sabbati venerationem; post imperatam in parentes secundam a Deo religionem, nullum aliud in talibus titulis firmandis monendisque substruxit praeceptum, quam: Non moechaberis (Exod. XX, 14).
PL 2, 987Aすなわち、異なる神々への迷信とその偶像の製作とを禁じたのちに、安息日の遵守を命じたのちに、神に次いで第二の位を占める両親への信心を命じたのちに、これらの項目を確立し戒めるにあたり、神はほかのいかなる戒めをも据えることなく、「姦淫するなかれ」(出エジプト20:14)とのみ据えたのである。
De Pudicitia 5.3
Post spiritalem enim castitatem sanctitatemque, corporalis sequebatur integritas. Et hanc itaque munivit, hostem statim ejus prohibendo moechiam. Quale delictum jam intellige, cujus cohibitionem post idololatriae ordinavit.
PL 2, 987B霊における純潔と聖性ののちに、肉体における無傷性が続いたのである。それゆえ神は、その敵である姦淫を直ちに禁じることによって、この無傷性を守り固めた。偶像礼拝の抑制のすぐあとにその抑制を定めたこの罪過が、いかなるものであるかを今こそ悟るがよい。
De Pudicitia 5.4
Nihil secundum longinquat a primo; nihil tam proximum primo, quam secundum: quod fit ex primo aliud, quodammodo primum est.
PL 2, 987B第二のものが第一のものから遠ざかることはない。第二のものほど第一のものに近いものはない。第一のものから生じて別のものとなったものも、ある意味では第一のものそのものである。
De Pudicitia 5.5
Itaque moechia adfinis idololatriae; nam et idololatria moechiae nomine et fornicationis saepe populo exprobrata (Jer. III, 1, sq.; Ezech. XVI, 15, sq), etiam sorte conjungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione.
PL 2, 987Bこうして姦淫は偶像礼拝と縁続きである。偶像礼拝そのものが、姦淫と淫行の名によってしばしば民に非難されてきたからである(エレミヤ3:1以下、エゼキエル16:15以下)。姦淫は、配列においてそうであるように、その運命においても偶像礼拝と結びつけられ、配置においてそうであるように、その断罪においても偶像礼拝と結びついている。
De Pudicitia 5.6
Eo amplius praemittens: Non moechaberis; adjungit: Non occides: oneravit utique moechiam, quam homicidio anteponit.
PL 2, 987Cさらにまた、「姦淫するなかれ」を先に置き、「殺すなかれ」をそれに続けることによって、神は姦淫を殺人よりも先に置くことで、これに重みを負わせたのである。
De Pudicitia 5.7
In prima itaque fronte sanctissimae legis, in primis titulis coelestis edicti, principalium utique delictorum proscriptione signata modum, de ordine statum, de confinio meritum cujusque dignoscas.
PL 2, 988Aかくして、この上なく聖なる律法の冒頭、天の布告の最初の箇条において、主要な罪過の禁令が記されているのだから、そこからそれぞれの程度を、その順序から位置を、その隣接から軽重を見分けるがよい。
De Pudicitia 5.8
Est et mali dignitas, quod in summo aut in medio pessimorum collocatur. Pompam quamdam atque suggestum adspicio moechiae, hinc ducatum idololatriae antecedentis, hinc comitatum homicidii insequentis.
PL 2, 988A悪にも位というものがある。それが最悪のものどもの頂点に置かれるか、中間に置かれるかによって。姦淫の、いわばある種の行列と壇とを、私は見る。こなたには先立つ偶像礼拝という先導があり、かなたには後に続く殺人という随行がある。
De Pudicitia 5.9
Inter duos apices facinorum eminentissimos sine dubio digna consedit, et per medium eorum, quasi vacantem locum pari criminis auctoritate complevit.
PL 2, 988A疑いなく、それはその二つの凶行の最も高い頂の間に、ふさわしくも座を占めた。そしてその中間の、いわば空いていた場所を、同等の犯罪としての権威でもって満たしたのである。
De Pudicitia 5.10
Quis eam talibus lateribus inclusam, talibus costis circumfultam, a cohaerentium corpore divellet de vicinorum criminum nexu, de propinquorum scelerum complexu, ut solam eam secernat ad poenitentiae fructum?
PL 2, 988Aそのような両脇に囲まれ、そのような肋骨に支えられたそれを、隣り合う犯罪の結びつきから、近接する悪業の抱擁から、結び合う身体から誰が引き剥がし、それだけを引き離して悔悛の実りへと導くことができようか。
De Pudicitia 5.11
Nonne hinc idololatria, inde homicidium, detinebunt? et si qua vox fuerit, reclamabunt: Noster hic cuneus est, nostra compago?
PL 2, 988Bこなたの偶像礼拝と、かなたの殺人とが、それを引き止めはしないだろうか。もし声というものがあるならば、彼らはこう叫び返すのではないか。「これは我々のくさびだ、我々の継ぎ目だ」と。
De Pudicitia 5.12
Ab idololatria metamur, illa distinguente conjungimur, illi de medio emicanti adunamur; concorporavit nos Scriptura divina, literae ipsae glutina nostra sunt, jam nec ipsa sine nobis potest. Ego quidem Idololatria saepissime moechiae occasionem subministro.
PL 2, 988B「我々は偶像礼拝から測り始める。彼女が我々を隔てることによって我々は結び合わされ、真ん中から光り出る彼女へと一つに合わされる。神の聖典が我々を一つの身体としたのであり、その文字そのものが我々の膠であって、聖典自身、もはや我々なしには成り立たない。私、偶像礼拝は、実に幾度となく姦淫に機会を供してきた。」
De Pudicitia 5.13
Sciunt luci mei et mei montes, et vivae aquae, ipsaque in urbibus templa, quantum evertendae pudicitiae procuremus. Ego quoque Homicidium nonnunquam moechiae elaboro.
PL 2, 988B「私の聖なる森も、私の山々も、生ける水も、都市にある神殿そのものも知っている、我々が貞潔を覆すためにどれほど尽力してきたかを。私、殺人もまた、時に姦淫を作り出す。」
De Pudicitia 5.14
Ut tragoedias omittam sciunt hodie venenarii, sciunt magi, quot pellicatus ulciscar quot rivalitates defendam, quot custodes, quot delatores, quot conscios auferam. Sciunt etiam obstetrices, quot adulteri conceptus trucidentur.
PL 2, 988B「悲劇の物語は措くとしても、今日、毒殺者どもは知っている、呪術師どもは知っている、私がどれほど多くの情事の恨みを晴らし、どれほど多くの恋敵の争いを退け、どれほど多くの見張り、どれほど多くの密告者、どれほど多くの共犯者を取り除いてきたかを。産婆たちもまた知っている、どれほど多くの姦通による胎児が殺されてきたかを。」
De Pudicitia 5.15
Etiam apud Christianos non est moechia sine nobis: ibidem sunt idololatriae, ubi immundi spiritus res est; ibidem est et homicidium, ubi homo, cum inquinatur, occiditur. Igitur, aut nec illis, aut etiam nobis poenitentiae subsidia convenient.
PL 2, 989A「キリスト教徒のもとにあってさえ、我々なしに姦淫が起こることはない。汚れた霊の働きがあるところには、そこに偶像礼拝もある。人が穢されて殺されるところには、そこに殺人もある。それゆえ、悔悛の助けは彼らにも及ばぬか、それとも我々にも及ぶか、そのいずれかでなければならない。」
De Pudicitia 5.16
Aut detinemus eam, aut sequimur. Haec ipsae res loquuntur. Si res voce deficiunt, adsistit idololatres, adsistit homicida, in medio eorum adsistit et moechus, pariter de poenitentiae officio sedent, in sacco et cinere inhorrescunt, eodem flatu gemiscunt, eisdem precibus ambiunt, eisdem genibus exorant, eamdem invocant matrem.
PL 2, 989A「我々は彼女を引き止めるか、あるいは彼女に従うか、そのいずれかである。」事実そのものがこう語っている。もし事実に声が無いとすれば、見よ、偶像礼拝者が控え、殺人者が控え、その真ん中には姦淫者もまた控えている。彼らは等しく悔悛の務めに就いて座り、粗布と灰の中で身を震わせ、同じ息遣いでうめき、同じ祈りをもって嘆願し、同じ膝をついて乞い願い、同じ母を呼び求める。
De Pudicitia 5.17
Quid agis, mollissima et humanissima disciplina? aut omnibus eis hoc esse debebis: beati enim pacifici (Matth. V, 6); aut, si non omnibus, nostra esse.
PL 2, 989A何をしているのか、この上なく柔和でこの上なく人情深い規律よ。お前は彼ら全員にこれを及ぼさねばならぬ――「平和を造る者たちは幸いである」(マタイ5:6)と言われているのだから――さもなくば、全員にでないのなら、我々の側に属さねばならぬ。
De Pudicitia 5.18
Idololatram quidem et homicidam semel damnas, moechum vero de medio excipis, idololatriae successorem, homicidae antecessorem, utriusque collegam? Personae acceptatio est, miserabiliores poenitentias reliquisti.
PL 2, 989B偶像礼拝者と殺人者とはひとたび断罪しながら、姦淫者だけはその中から除外するのか――偶像礼拝の後継者であり、殺人の先駆者であり、両者の同僚であるこの者を。これは人を分け隔てることであり、お前はより哀れむべき悔悛者たちを見捨てたのだ。