テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput X 第X章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 999B · 12 sectiones

De Pudicitia 10.1

1

Excusso igitur jugo in ethnicum disserendi parabolas istas, et semel dispecta vel recepta necessitate non aliter interpretandi quam materia propositi est, contendunt jam nec competere ethnicis poenitentiae denuntiationem, quorum delicta obnoxia ei non sint, ignorantiae scilicet imputanda, quam sola natura ream Deo faciat.

PL 2, 999B

したがって、これらの譬えを異教徒に向けて論じるという軛を振り払い、事柄が命じる以外の仕方では解釈すべきでないという必然性を、一度は検討し、あるいは受け入れた上で、彼らは今や、悔悛の告知は異教徒にはふさわしくないと主張する。異教徒の罪はそれに服するものではなく、無知に帰せられるべきものであって、その無知を神の前に責めあるものとするのは、ただ生まれつきの本性のみなのだ、と。

De Pudicitia 10.2

2

Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis.

PL 2, 999B

さらに彼らは言う。危険そのものを理解しない者には、治療法もまた理解されえない。むしろ悔悛の道理が成り立つのは、良心と意志とによって罪が犯される場合であり、咎も恩寵もそこに理解される場合である。悔悛を神に捧げるならば、自分が何を失い、何を取り戻そうとしているのかを知る者こそが嘆き、身を投げ出すのであって、それは当然、無縁の者たちに対してよりも、子らに対してこそ差し出されるものなのだ、と。

De Pudicitia 10.3

3

Num ergo et Jonas (Jon. III, 4) idcirco ethnicis Ninivitis non putabat poenitentiam necessariam, cum cavillaretur in praedicationis officio? an potius misericordiam Dei providens etiam in extraneos profusam, quasi destructuram praeconium, verebatur? atque adeo propter civitatem profanam nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, pene periit prophetes? nisi quod exemplum passus est Dominicae passionis, ethnicos quoque poenitentes redempturae (Luc. XIII, 29, 30).

PL 2, 999B

それでは、ヨナ(ヨナ3:4)もまた、それゆえに、異教徒であるニネベの民には悔悛は必要でないと考え、宣教の務めにおいて渋っていたというのであろうか。それとも、むしろ、異邦の者たちにさえ豊かに注がれる神の憐れみが、その宣告を無に帰すのではないかと予見して、恐れていたのであろうか。しかも、いまだ神にあずからず、なお無知のうちに罪を犯していた俗なる都のゆえに、あの預言者はほとんど滅びかけたのではなかったか——もっとも彼が受けたのは主の受難の予型であり、それは悔悛する異教徒たちをも贖うことになるものであったが(ルカ13:29-30)。

De Pudicitia 10.4

4

Bene quod et Joannes Domini vias sternens, non minus militantibus et publicanis, quam filiis Abraham, poenitentiae erat praeco (Luc. III, 13 seqq.). Ipse Dominus Sidoniis et Tyriis praesumpsit poenitentiam, si virtutum documenta vidissent (Matth. XI, 21).

PL 2, 999C

良いことに、主の道を整えたヨハネもまた、アブラハムの子らに劣らず、兵士たちや徴税人たちに対しても、悔悛を宣べ伝える者であった(ルカ3:13以下)。主御自身も、シドンとティルスの民が、もし力の証しを見たならば悔悛するであろうと、先んじて見なしておられた(マタイ11:21)。

De Pudicitia 10.5

5

Atquin ego illam naturalibus magis peccatoribus competere contendam, quam voluntariis. Magis enim merebitur fructum ejus qui nondum eo usus est, quam qui jam et abusus est; magisque sapient remedia prima, quam exoleta.

PL 2, 1000A

しかるに私は、悔悛が、意志的な罪人たちよりも、むしろ生まれつきの罪人たちにこそふさわしいと論じよう。なぜなら、まだそれを用いたことのない者の方が、既に濫用してしまった者よりも、その果実に値するであろうし、初めての治療法の方が、使い古された治療法よりも意味を持つであろうからである。

De Pudicitia 10.6

6

Nimirum Dominus ingratis benignus magis quam ignaris, et citius reprobatis misericors, quam nondum probatis; ut non magis irascatur contumeliis clementiae suae, quam blandiatur; et non libentius extraneis eam impertiat, quam in filiis perdidit, cum gentes sic adoptaverit, dum Judaei de patientia ludunt.

PL 2, 1000A

無論、主は無知な者たちよりも恩知らずな者たちに対してこそ寛大であり、いまだ試されていない者たちよりも既に退けられた者たちに対してこそ、より速やかに慈しみ深くあられるというわけだ。御自らの柔和さへの侮辱に対しては、怒るどころか、かえってそれを甘やかされるというわけだ。子らのうちで失ったものを、無縁の者たちに喜んで分け与えることもなさらぬというわけだ——ユダヤ人たちが忍耐を弄んでいる間に、主は諸国民をこのように御自身の子とされたというのに。

De Pudicitia 10.7

7

Sed hoc volunt Psychici, ut Deus justus judex ejus peccatoris poenitentiam malit quam mortem, qui mortem poenitentia maluit. Quod si ita est, peccando promeremur.

PL 2, 1000A

しかし、プシュキコイが望むのはこうである。正しい審判者である神は、罪人の死よりもその悔悛を望まれるはずである、と——悔悛よりも死の方を選んだ、当のその罪人の悔悛をである。もしそうだとすれば、我々は罪を犯すことによって功を得ることになる。

De Pudicitia 10.8

8

Age tu, funambule pudicitiae et castitatis, et omnis circa sexum sanctitatis, qui tenuissimum filium disciplina ejusmodi veri avia pendente vestigio ingrederis, carnem spiritu librans, animam fide moderans, oculum metu temperans. Quid itaque in gradu totus es?

PL 2, 1000B

さあ、貞潔と純潔と、性にまつわるあらゆる聖性の綱渡り師よ、このような教えによって、真理の道なきところを、宙吊りの足取りで、いと細き糸の上を進むお前よ——肉を霊によって秤にかけ、魂を信仰によって制し、目を恐れによって抑えながら。それゆえ、お前はなぜその一歩にすっかりかかりきりなのか。

De Pudicitia 10.9

9

Perge sane, si potueris, si volueris, dum tam securus et quasi in solido es. Nam, si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, Deus bonus est: suis, non ethnicis, sinum subjicit; secunda te poenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus.

PL 2, 1000B

そのまま進むがよい、もしできるならば、もし望むならば——お前がそれほど安心しきって、まるで確かな地面の上にいるかのようであるうちは。だが、もし肉の揺らぎか、心の逸れか、目の彷徨いかが、お前をその一筋の道から振り落とすならば——神は善い方であるから、異教徒にではなく、御自身のものに懐を差し伸べられる。第二の悔悛がお前を迎え入れるであろう。お前は姦淫者から再びキリスト教徒になるであろう。

De Pudicitia 10.10

10

Haec tu mihi, benignissime Dei interpres. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio Ecclesiarum etiam vestrarum inter apocrypha et falsa judicaretur, adultera et ipsa, et inde patrona sociorum; a qua et alias initiaris; cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum, et moechiae asilum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas, quam ovem poenitentiae secundae.

PL 2, 1000B

これらのことを、お前は私に向かって言う、神の最も慈悲深き代弁者よ。だが私はお前に譲ろう——もし『牧者』という書、あの姦淫者たちのみを愛する書が、神的な文書として書き記されるに値すると認められていたならば。しかしそれは、諸君の教会をも含めたあらゆる教会会議によって、外典であり偽りの書であると判定されているではないか。それ自体が姦通者であり、それゆえ同類の庇護者なのだ。お前もまたそこから、他のことについても手ほどきを受けている。もしやそれを、お前が杯に描いているあの牧者が庇護するとすれば——その牧者こそ、キリスト教の秘跡そのものを堕落させる者であり、まさしく酩酊の偶像であり、杯のあとに続く姦淫の逃げ場でもあろう。お前がそこから最も好んで飲むのは、第二の悔悛の羊にほかならない。

De Pudicitia 10.11

11

At ego ejus pastoris scripturas haurio qui non potest frangi: hunc mihi statim Joannes offert cum poenitentiae lavacro et officio dicentem: Facite dignos poenitentiae fructus, et ne dixeritis: patrem habemus Abraham: et ne scilicet rursus blandimenta delinquentiae de patrum resumerent gratia: Potest enim Deus de lapidibus istis filios suscitare Abrahae (Matt. III, 8, 9).

PL 2, 1000C

だが私は、決して砕かれることのないあの牧者の書から汲み取る。この牧者を、ヨハネは直ちに、悔悛の洗礼とその務めとともに、こう言う者として私に差し出す。「悔悛にふさわしい実を結べ、そして『我々には父としてアブラハムがいる』と言うな」——これは、父祖たちの恩恵によって、彼らが罪への甘えを再び取り戻すことのないようにとの意である——「神はこれらの石からでも、アブラハムに子らを起こすことがおできになるのだから」(マタイ3:8-9)。

De Pudicitia 10.12

12

Sic et nos sequitur, ut eos qui hactenus delinquant, facientes dignum poenitentiae fructum. Quid enim ex poenitentia maturescit, quam emendationis effectus? Sed etsi venia potius est poenitentiae fructus, hanc quoque consistere non licet sine cessatione delicti. Ita cessatio delicti radix est veniae, ut venia sit poenitentiae fructus.

PL 2, 1001A

かくして我々にも、これまで罪を犯してきた者たちが、悔悛にふさわしい実を結ぶべきことが続くのである。悔悛から熟すのは、矯正の成果でなくて何であろうか。しかし、たとえ赦しの方が悔悛の実であるとしても、それもまた罪の停止なしには成り立ちえない。かくして、罪の停止が赦しの根であり、赦しが悔悛の実であるのである。