De Pudicitia 17.1
Provoca ad apostolicam aciem; adspice Epistolas ejus; omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciviae et libidinis negotia jaculantur. Quid denique et Thessalonicensibus scribit?
PL 2, 1013A使徒の戦列に訴えよ。彼の書簡を見よ。そのすべてが貞潔のため、純潔のため、聖性のために差し出されており、そのすべてが放縦と好色と情欲の所業に矢を射かけている。では、テサロニケの人々に彼は何を書いているか。
De Pudicitia 17.2
Advocatio enim nostra non ex seductione, nec ex immunditia (I Thess., II, 3); et: Haec est voluntas Dei, sanctimonia vestra, abstinere vos a fornicatione, scire unumquemque vas suum possidere in sanctimonia et honore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes quae Deum ignorant (I Thess., IV, 3-5).
PL 2, 1013A『我々の勧めは、欺きからでも、汚れからでもない』(一テサロニケ2:3)。そして、『これが神の御心である。すなわち汝らの聖潔、汝らが淫行を離れ、おのおの自分の器を聖潔と誉れのうちに保つことを知り、神を知らない異邦の民のように、欲情の情欲によってではないこと』(一テサロニケ4:3-5)。
De Pudicitia 17.3
Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem, immunditiam, lasciviam, quae praedico vobis sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi haereditate (Gal., V, 19).
PL 2, 1013Aガラテヤの人々は何を読んでいるか。「肉の業は明らかである」。それはどのようなものか。彼はまず第一に、淫行、汚れ、好色を挙げた。「これは、かつて予め告げた通り、私が今も汝らに予め告げることである。このようなことを行う者たちは、神の王国を相続として得ることはないであろう」(ガラテヤ5:19)。
De Pudicitia 17.4
Romani vero quid magis discunt, quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicemus? perseverabimus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo vivemus in ea adhuc?
PL 2, 1013Bしかし、ローマの人々は何を、信仰に入った後に主を見捨てないということ以上に学ぶだろうか。「では、我々は何と言おうか。恩寵が満ち溢れるために、罪のうちに留まり続けようか。断じてそうではない。罪に対して死んだ我々が、どうしてなお、そのうちに生きるだろうか。」
De Pudicitia 17.5
An ignoratis, quod qui tincti sumus in Christo Jesu, in mortem ejus sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem: ut sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus.
PL 2, 1013B「汝らは知らないのか。キリスト・イエスにあって浸された我々は、その死にあって浸されたのだということを。それゆえ我々は、洗礼によって死へと、彼とともに葬られたのである。キリストが死者たちの中から甦らされたように、我々もまた新しい命のうちを歩むためである。」
De Pudicitia 17.6
Si enim consepulti sumus simulacro mortis ejus, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi.
PL 2, 1013B「もし我々が彼の死の似姿にあってともに葬られたのであれば、我々はまた復活の似姿にもあずかるであろう。我々の古き人が彼とともに釘付けにされたことを知っているからである。」
De Pudicitia 17.7
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et convivemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis, jam non moriatur, mors non jam dominetur ejus. Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel, quod autem vivit, Deo vivit.
PL 2, 1013B「しかし、もし我々がキリストとともに死んだのであれば、我々は彼とともにまた生きるであろうと信じる。死者たちの中から甦らされたキリストは、もはや死ぬことがなく、死はもはや彼を支配しないことを知っているからである。彼が死んだのは罪に対してであり、ただ一度死んだのである。しかし彼が生きるのは、神に対して生きるのである。」
De Pudicitia 17.8
Ita et reputate vosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, viventes autem Deo per Christum Jesum (Rom., VI, 1-11).
PL 2, 1013C「このように汝ら自身をも、罪に対しては死んだ者、しかし神に対してはキリスト・イエスによって生きる者と見なすがよい」(ローマ6:1-11)。
De Pudicitia 17.9
Igitur semel Christo mortuo, nemo potest post Christum mortuus delinquentiae, et maxime tantae, reviviscere: aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori.
PL 2, 1013Cかくして、キリストがただ一度死なれた以上、キリストの後に罪に対して死んだ者は誰も——ましてこれほど重大な罪に対して死んだ者は——再び生き返ることはできない。あるいは、もし淫行と姦淫とが再び犯されることを許されうるのならば、キリストもまた再び死ぬことができるであろう。
De Pudicitia 17.10
Instat autem Apostolus, prohibens regnare delinquentiam in corpore nostro mortali (Ibid., 12), cujus infirmitatem carnis noverat.
PL 2, 1013Cそして使徒は、罪が我々の死すべき肉体において統治することを禁じるよう、なおも強く迫っている(ローマ6:12)。彼は肉の弱さを知っていたからである。
De Pudicitia 17.11
Sicut enim exhibuistis membra vestra famula immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete ea famula justitiae in sanctimoniam (Ibid., 13).
PL 2, 1013C『汝らはかつて自分の肢体を、汚れと不義とに仕える奴隷として、不義のために差し出した。それと同じように、今は、それらを正義に仕える奴隷として、聖潔に至らせるために差し出すがよい』(ローマ6:13)。
De Pudicitia 17.12
Nam, etsi habitare bonum in carne sua (Rom., VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a lege delinquentiae et mortis (Rom., VIII, 2).
PL 2, 1013Dというのも、たとえ彼が『善きものが自分の肉のうちに宿ること』を否定したとしても(ローマ7:18)、それは彼がそのうちにあった文字の法に従ってのことであった。しかし霊の法に従っては——彼は我々をこれに結びつけ——肉の弱さから解放するのである。『命の霊の法は、罪と死の法から汝を解き放った』と彼は言う(ローマ8:2)。
De Pudicitia 17.13
Licet enim ex parte ex Judaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege per carnem miserit Deus filium suum in similitudinem carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne; ut jus legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus.
PL 2, 1014Aというのも、彼は一部にはユダヤ教の観点から論じているように見えるとしても、諸規律の全体性と充満とを我々へと向けているからである。肉によって律法のもとに労苦する我々のために、神は御子を罪の肉の似姿において遣わされ、罪のゆえに肉において罪を罰せられた。「律法の要求が、肉に従ってではなく霊に従って歩む我々のうちに満たされるためである」と彼は言う。
De Pudicitia 17.14
Qui enim secundum carnem incedunt, ea quae carnis sunt sapiunt; et qui secundum spiritum, ea quae sunt spiritus (Ibid., 3-5). Sensum autem carnis mortem adfirmavit esse (Ibid., 6).
PL 2, 1014A『肉に従って歩む者たちは、肉に属することを思う。しかし霊に従って歩む者たちは、霊に属することを思う』(ローマ8:3-5)。そして彼は、肉の思いは死であると断言した(ローマ8:6)。
De Pudicitia 17.15
Dehinc et inimicitiam et in Deum, et eos qui sunt in carne, id est in sensu carnis, Deo placere non posse (Ibid., 7). Et: Si secundum carnem vivitis, inquit, futurum est ut moriamini (Ibid., 13).
PL 2, 1014A続けて彼は、肉の思いは神への敵意であり、肉のうちにある者たち、すなわち肉の思いのうちにある者たちは、神を喜ばせることができないと述べる(ローマ8:7)。そして、『もし汝らが肉に従って生きるならば、汝らは死ぬことになろう』と彼は言う(ローマ8:13)。
De Pudicitia 17.16
Quid autem intelligimus carnis sensum et carnis vitam, nisi quodcumque pudet pronuntiare? caetera enim carnis et Apostolus nominasset.
PL 2, 1014Bしかし、肉の思いと肉の命とを、我々は、口にするのも恥ずかしいこと以外の何と解するだろうか。肉に属するそのほかのことも、使徒であれば名指しにしていたであろうから。
De Pudicitia 17.17
Proinde et Ephesiis pristina reputans, de futuro monet: In quibus et nos conversati sumus, facientes concupiscentias et voluptates carnis (Ephes., II, 3).
PL 2, 1014Bしたがって、エフェソの人々に対しても、彼はかつての有様を思い起こさせつつ、これからのことについて戒める。『そのうちにあって、我々もまたかつては生きており、肉の欲情と快楽とを行っていた』(エフェソ2:3)。
De Pudicitia 17.18
Notans denique illos qui se negassent, scilicet christianos, eo quod se tradidissent in operationem immunditiae omnis: Vos autem, inquit, non sic didicistis Christum (Eph., IV, 20.). Et iterum sic dicit: Qui furabatur, jam non furetur (Ibid., 26-28).
PL 2, 1014B実に彼は、自らがキリスト教徒であることを否んだ者たち——あらゆる汚れの働きに身を委ねることによってそうした者たち——を指弾する。「しかし汝らは、キリストをこのようには学ばなかった」と彼は言う(エフェソ4:20)。そしてまた彼はこう言う。「盗んでいた者は、もはや盗んではならない」(エフェソ4:26-28)。
De Pudicitia 17.19
Sed et qui moechabatur hactenus, non moechetur; et qui fornicabatur hactenus, non fornicetur.
PL 2, 1014Bしかし、これまで姦淫していた者も、もはや姦淫してはならない。これまで淫行を行っていた者も、もはや淫行を行ってはならない。
De Pudicitia 17.20
Adjecisset enim et haec, si talibus veniam porrigere consuesset, vel porrigi omnino voluisset, qui nec verbo pollui volens: Omnis, inquit, sermo turpis non procedat ex ore vestro (Ibid., 29).
PL 2, 1014Bというのも、もし彼がそのような者たちに赦しを差し伸べることを常としていたなら、あるいはそもそも赦しが差し伸べられることを望んでいたなら、彼はこのことをも付け加えていたはずだからである。言葉によってさえ汚されることを望まなかった彼は、『いかなる汚らわしい言葉も、汝らの口から出てはならない』と言う(エフェソ4:29)。
De Pudicitia 17.21
Item: Fornicatio autem et immunditia omnis ne nominetur quidem inter vos, sicut decet sanctos (tanto abest ut excusetur), hoc scientes quod omnis fornicator aut immundus non habeat Dei regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis.
PL 2, 1014Cまた、「淫行、そしてあらゆる汚れは、汝らの間ではその名さえ挙げられてはならない。聖徒にふさわしいように」——弁解の余地などあろうはずもない——「すべての淫行の者、あるいは汚れた者は、神の王国を持たないことを知るがゆえに。誰も汝らを空しい言葉で欺いてはならない。」
De Pudicitia 17.22
Propter hoc venit ira Dei super filios incredulitatis (Eph., V, 3-5). Quis seducit inanibus verbis, nisi qui concionatur remissibilem esse moechiam? non intuens etiam fundamenta ejus ab Apostolo effossa; cum ebrietates et comessationes compescit, sicut et hic: Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ibid., 18).
PL 2, 1014C「これゆえに、神の怒りが不信仰の子らの上に来る」(エフェソ5:3-5)。空しい言葉で欺くとは、姦淫が赦されうると説く者でなくて誰であろうか。彼は、使徒によってその基盤が掘り崩されていることにさえ目を向けていない。使徒が酩酊と遊興とを抑えている、まさにここでのように。「酒に酔いしれてはならない。その中には放縦があるのだから」(エフェソ5:18)。
De Pudicitia 17.23
Demonstrat et Colossensibus, quae membra mortificent super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et turpiloquium (Coloss., III, 5).
PL 2, 1014Cコロサイの人々に対しても、彼は地上にあるどの肢体を死なせるべきかを示す。すなわち、淫行、汚れ、情欲、悪しき欲情、そして卑しい言葉である(コロサイ3:5)。
De Pudicitia 17.24
Concede jam tot ac talibus sententiis unum illud quod tenes: pauca multis, dubia certis, obscura manifestis adumbrantur. Etiamsi pro certo Apostolus Corinthio illi fornicationem donasset, esset aliud quod semel contra institutum suum pro ratione temporis faceret. Circumcidit Timotheum solum, et tamen abstulit circumcisionem.
PL 2, 1014Cさて、これほど多く、これほど確かな判決に対して、お前が固執しているそのただ一つのことを、いまや譲るがよい。少数は多数によって、疑わしきものは確かなものによって、不明瞭なものは明白なものによって、影に覆われるのである。たとえ使徒が、あのコリントの者に対して確かに淫行を大目に見たのだとしても、それは、時の道理のために彼が自らの原則に反して一度だけ行った別のことであろう。彼はティモテオただ一人には割礼を施したが、それでも割礼を廃したのである。