テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 1003A · 24 sectiones

De Pudicitia 13.1

1

Novimus plane et hic suspiciones eorum. Revera enim suspicantur apostolum Paulum, in secunda ad Corinthios (II Cor. II, 5 11), eidem fornicatori veniam dedisse, quem in prima dedendum Satanae in interitum carnis pronuntiarit (I Cor. V, 3, et seqq.), impium patris de matrimonio haeredem; quasique ipsum postea stylum verterit scribens: Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ne vos onerem omnes.

PL 2, 1003A

この点においても、彼らの憶測を我々はよく知っている。実際、彼らは、使徒パウロが、二コリントの書簡(二コリント2:5、11)において、かの淫行の者――すなわち、第一の書簡(一コリント5:3以下)において、肉の滅びのためにサタンへ引き渡すべきだと宣告した者、父の婚姻を継いだ不敬虔な相続人――に対して赦しを与えたのだと疑っている。あたかも彼が、のちに筆を翻してこう書いたかのようである。「もし誰かが悲しませたとすれば、それは私を悲しませたのではなく、幾分か――私が汝ら全てに重荷を負わせぬためである」

De Pudicitia 13.2

2

Satis est talis increpatio quae a multis fit. Uti e contrario magis vos donare et advocare, ne forte abundantiore tristitia devoretur ejusmodi. Propter quod oro vos, constituatis in eum dilectionem.

PL 2, 1003A

「その者への叱責は、多くの者たちによってなされたのであれば十分である。むしろ逆に、汝らはその者を赦し、力づけよ。さもなくば、そのような者が過度の悲しみに呑み込まれてしまうことのないように。それゆえに、私は汝らに願う、彼への愛を打ち立てよ」

De Pudicitia 13.3

3

In hoc enim et scripsi, uti cognoscam probationem vestram quod in omnibus obauditis mihi. Si cui autem donaveritis, et ego. Nam et ego si quid donavi, donavi in persona Christi, ne fraudemur a Satana: quoniam non ignoramus injectiones ejus (II Cor. II, 5, 11).

PL 2, 1003A

「私がこれを書いたのは、汝らがすべての点において私に従っているという、汝らの証しを知るためである。汝らが誰かを赦すならば、私もまた赦す。私が何かを赦したとすれば、それはキリストの人格において赦したのである。我々がサタンに欺かれることのないように。彼の策略を我々は知らぬわけではないからである」(二コリント2:5、11)。

De Pudicitia 13.4

4

Quid hic de fornicatore, quid de paterni thori contaminatore, quid de christiano ethnicorum impudentiam supergresso intelligitur? cum proinde utique speciali venia absolvisset, quem speciali ira damnasset.

PL 2, 1003B

ここで、淫行の者について、父の寝床を汚した者について、異教徒の恥知らずさをも凌いだキリスト教徒について、いったい何が読み取れるであろうか。特別な怒りをもって断罪した当の者を、それに応じて特別な赦しによって無罪放免したというのなら。

De Pudicitia 13.5

5

Obscurius miseretur, quam indignatur; apertior est in austeritate, quam in lenitate: atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est; magis tristiora cunctantur, quam laetiora.

PL 2, 1003B

彼は、憤るときよりも憐れむときのほうが、より判然としない。彼は柔和においてよりも、厳格さにおいてのほうが、より露わである。しかしまた、寛恕よりも怒りのほうが、たやすく婉曲になるものである。喜ばしいことよりも、悲しむべきことのほうが、ためらいがちである。

De Pudicitia 13.6

6

De modica scilicet indulgentia agebatur; quae si forte nunc aestimaretur, quando maxima quaeque non soleant etiam sine praedicatione donari, tanto abest sine significatione.

PL 2, 1003B

つまり、些細な寛恕が問題になっていたのである。今かりにこれを評価するとしても――これほど大きな事柄でさえ、通常は公然の宣言なしには赦されないのだから――それだけいっそう、何の徴もなしにということはありえない。

De Pudicitia 13.7

7

Et tu quidem poenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens, conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacinias invadentem, omniunt vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque cum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris, bonus pastor et benedictus Papa concionaris, et in parabola ovis, capras tuas quaeris, tua ovis ne rursus de grege exiliat, quasi non exinde jam liceat quod nec semel licuit, caeteras etiam metu comples, cum maxime indulgens.

PL 2, 1003B

そしてお前は、姦淫者の悔悛を、兄弟団に嘆願させるために教会の中へと連れ入れ、粗い毛衣をまとわせ灰にまみれさせ、恥辱と恐れとをもって装わせた彼を、寡婦たちの前に、長老たちの前に、人々の真ん中に平伏させ、皆の衣の裾にすがりつかせ、皆の足跡を舐めさせ、皆の膝にすがりつかせる。そしてこの人間を引き戻すために、お前はできる限りの憐れみの誘いをもって、善き牧者にして祝福された教皇として説教し、羊のたとえの中で自分の山羊を探し求める――お前の羊がふたたび群れから逃げ出すことのないように。まるで、一度たりとも許されなかったことが、以後はもう許されるかのように。そしてこのうえなく寛大でありながら、他の者たちをも恐れで満たすのである。

De Pudicitia 13.8

8

Apostolus vero sceleratam libidinem fornicationis incesto onustam tam projecte ignovisset, ut nec hunc saltem habitum legatum poenitentiae quem ab ipso didicisse deberes, ab eo exegerit, nihil de postero sit comminatus, nihil de caetero allocutus?

PL 2, 1003C

しかし使徒は、近親相姦を伴う淫行の凶悪な欲情を、それほど無造作に赦したというのか。お前が彼から学ぶべきだったはずのこの悔悛の装いすら、彼はその者に求めず、今後については何ら威嚇せず、その他については何ら語りかけなかったというのか。

De Pudicitia 13.9

9

Quin imo, et ultro obsecrat, constituerent in cum dilectionem, quasi satisfaciens, non quasi ignoscens: et tamen dilectionem audio, non communicationem.

PL 2, 1004A

むしろ、彼は自ら進んで、人々が彼への愛を確立するようにと嘆願する。それはあたかも埋め合わせをするかのようであって、赦しているのではないかのようである。それでも私が耳にするのは『愛』であって、『交わり』ではない。

De Pudicitia 13.10

10

Quod et ad Thessalonicenses: Si quis autem non obaudit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, nec commisceamini illi, ut revereatur, non quasi inimicum deputantes, sed quasi fratrem objurgantes (II Thess. III, 14).

PL 2, 1004A

テサロニケ人たちへの書簡においても、彼は同じことを述べている。「もし誰かが、この書簡による我々の言葉に従わないならば、その者に印をつけ、彼と交わってはならない。彼が恥じ入るためである。彼を敵とみなすのではなく、兄弟として戒めるのである」(二テサロニケ3:14)。

De Pudicitia 13.11

11

Adeo potuisset dicere et fornicatori dilectionem solummodo concessam, non et communicationem. Incesto vero nec dilectionem, quem scilicet auferri jussisset de medio ipsorum, multo magis utique de animo.

PL 2, 1004A

それゆえ、淫行の者に対しても、彼は『愛』のみが与えられ、『交わり』は与えられなかった、と言うことができたであろう。しかし近親相姦の者に対しては、『愛』すら与えられなかった。というのも彼は、この者を彼らの中から取り除くよう命じたのであり、まして心の中からは、なおさらのことである。

De Pudicitia 13.12

12

Sed verebatur ne fraudarentur a Satana circa ejus personae amissionem, quem Satanae ipse projecerat; aut ne abundantia moeroris devoraretur, quem in interitum carnis addixerat.

PL 2, 1004A

しかし彼は恐れていた。自らサタンへ投げ渡したその者の喪失に関して、彼らがサタンによって欺かれることを。あるいは、肉の滅びへと引き渡したその者が、過度の悲しみに呑み込まれてしまうことを。

De Pudicitia 13.13

13

Hic jam carnis interitum in officium poenitentiae interpretantur, quod videatur jejuniis et sordibus et incuria omni et dedita opera malae tractationis carnem exterminando satis Deo facere; ut ex hoc argumententur fornicatorem, imo incestum illum, non in perditionem Satanae ab Apostolo traditum, sed in emendationem, quasi postea veniam ob interitum, id est conflictationem carnis, consecuturum, igitur et consecutum.

PL 2, 1004B

ここで彼らは早くも、肉の滅びを悔悛の務めと解釈する。断食と汚れと、あらゆる怠慢と、意図的な虐待の業とによって肉を根絶やしにすることで、神に十分応えているように見えるからである。こうして彼らはこれをもとに論じる。すなわち、あの淫行の者――いや、むしろ近親相姦の者――は、使徒によって滅びのためにサタンへ引き渡されたのではなく、矯正のためであった、と。あたかも彼が、のちに肉の滅び、すなわち肉との闘いのゆえに赦しを得るであろう、それゆえすでに得たのだ、というかのように。

De Pudicitia 13.14

14

Plane idem apostolus Hymenaeum et Alexandrum Satanae tradidit, ut emendarentur non blasphemare, sicut Timotheo suo scribit (I Tim., I, 20). Sed et ipse datum sibi ait sudem, angelum Satanae, a quo colaphizaretur ne se extolleret. (II Cor., XII, 7).

PL 2, 1004B

確かに、同じ使徒は、ヒュメナイオスとアレクサンドロスとをサタンへ引き渡した。冒瀆せぬように矯正されるためであった。彼がテモテに宛てて書いている通りである(一テモテ1:20)。また彼自身も、思い上がることのないよう、それによって打たれるための棘、すなわちサタンの天使が、己に与えられたと言っている(二コリント12:7)。

De Pudicitia 13.15

15

Si et hoc tangunt ut traditos Satanae ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis.

PL 2, 1004C

もし彼らがこの点にも触れ、彼によってサタンへ引き渡された者たちを、矯正のためであって滅びのためではないと理解せよと言うのであれば、冒瀆と近親相姦と、これらから清いままの魂――いや、むしろこの上ない聖性とあらゆる無垢とによってこそ高ぶった魂――との間に、いったい何の類似があろうか。その魂は、使徒においては、もしかすると、耳あるいは頭の痛みによって、打たれることで抑えられていたのだと、彼らは言うのだが。

De Pudicitia 13.16

16

Incestum vero atque blasphemia totos homines in possessionem ipsi Satanae, non angelo ejus tradidisse meruerunt. Et de hoc enim interest, imo et ad hoc plurimum refert, quod illos traditos ab Apostolo legimus Satanae; Apostolo vero angelum datum Satanae.

PL 2, 1004C

しかし近親相姦と冒瀆とは、人間まるごとを、サタンの天使にではなくサタンその者の所有へと引き渡すに値するものであった。実際、この点にこそ意味があり、むしろこの点こそ大いに重要である。すなわち、我々が読むところでは、彼らは使徒によってサタンへ引き渡されたが、使徒自身には、サタンの天使が与えられたのである。

De Pudicitia 13.17

17

Postremo, cum deprecatur Dominum Paulus, quid audit? Satis habe gratiam meam; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9). Hoc, qui Satanae deduntur, audire non possunt.

PL 2, 1004C

最後に、パウロが主に懇願したとき、彼は何を聞いたか。「私の恩寵で満ち足りるがよい。力は弱さのうちにこそ全うされるからである」(二コリント12:9)。これは、サタンへ引き渡される者たちには聞くことのできない言葉である。

De Pudicitia 13.18

18

Hymenaei autem et Alexandri crimen si et in isto et in futuro aevo irremissibile est, blasphemia scilicet; utique Apostolus non adversus terminum Domini sub spe veniae dedisset Satanae, jam a fidei in blasphemiam mersos.

PL 2, 1005A

しかし、ヒュメナイオスとアレクサンドロスの罪――すなわち冒瀆――が、この世においても来るべき世においても赦されえぬものであるとすれば、使徒は、主の定めに反して、赦しの望みのもとに、すでに信仰から冒瀆へと沈み込んだ彼らをサタンへ引き渡したりはしなかったはずである。

De Pudicitia 13.19

19

Unde et naufragos eos juxta fidem pronuntiavit, non habentes jam solatium navis Ecclesiae: illis enim venia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. Caeterum, ethnici et haeretici quotidie ex blasphemia emergunt.

PL 2, 1005A

それゆえ彼は、彼らを信仰に関して難破した者たちと宣告した。もはや教会という船の慰めを持たない者たちとして。というのも、信仰から冒瀆へと突き進んだ者たちには、赦しが拒まれるからである。もっとも、異教徒や異端者たちは、日々冒瀆から立ち直っている。

De Pudicitia 13.20

20

Sed etsi dixit: Tradidi eos Satanae, uti disciplinam acciperent non blasphemandi; de caeteris dixit qui, illis traditis Satanae, id est extra Ecclesiam projectis, crudiri haberent blasphemandum non esse.

PL 2, 1005A

しかし彼が「私は彼らをサタンへ引き渡した。冒瀆せぬという教えを彼らが受けるために」と言ったとしても、それは他の者たちについて言ったのである。すなわち、あの者たちがサタンへ引き渡されたことによって――つまり教会の外へと投げ出されたことによって――冒瀆してはならないと教え込まれることになる、他の者たちについてである。

De Pudicitia 13.21

21

Sic igitur et incestum fornicatorem non in emendationem, sed in perditionem tradidit Satanae, ad quem jam super ethnicos delinquendo transierat, ut discerent fornicandum non esse.

PL 2, 1005A

かくして彼は、近親相姦の淫行者をも、矯正のためではなく滅びのためにサタンへ引き渡した――彼は異教徒以上に罪を犯すことによって、すでにサタンの側へと移っていたのだから――他の者たちが、淫行してはならないと学ぶためである。

De Pudicitia 13.22

22

Denique in interitum, inquit, carnis, non, in cruciatum; ipsam substantiam damnans per quam exciderat, quae exinde jam perierat, baptismate amisso; ut spiritus, inquit, salvus sit in die Domini (I Cor., V, 5).

PL 2, 1005B

最後に彼は「肉の滅びのために」と言い、「責め苦のために」とは言わなかった。彼が転落したその実体そのものを断罪しているのであり、それは洗礼を失うことによって、すでにそこから滅びていたのである。「霊が主の日に救われるように」と彼は言う(一コリント5:5)。

De Pudicitia 13.23

23

Et de hoc enim quaeratur si spiritus hominis ipsius salvus erit. Ergo salvus erit spiritus tanto scelere pollutus, propter hoc perdita carne, ut salvus sit in poena. Ergo poenam sine carne censebit contraria interpretatio, si resurrectionem carnis amittimus.

PL 2, 1005B

実にこの点についても問われるべきである。すなわち、その人自身の霊が救われるであろうか、と。ならば、これほどの大罪によって汚された霊が、そのために肉を失いながら、刑罰のうちに救われるために、救われるということになろう。ならば、もし我々が肉の復活を失うのであれば、反対の解釈は、肉なき刑罰を認めることになろう。

De Pudicitia 13.24

24

Superest igitur ut eum spiritum dixerit, qui in Ecclesia censetur, salvum, id est integrum, praestandum in die Domini ab immunditiarum contagione, ejecto incesto fornicatore; siquidem subjungit: Non scitis quod modicum fermentum totam desipiat conspersionem (Ibid. 6)? Et tamen fornicatio incesta non erat modicum, sed grande fermentum.

PL 2, 1005B

したがって残るのは、彼が言うところの霊とは、教会において数えられている霊であり、それが救われる、すなわち、主の日において汚れの伝染から健全なままに保たれるべきである、ということである。近親相姦の淫行者が追い出されることによって。というのも、彼はこう付け加えているからである。「汝らは知らないのか、わずかなパン種が、練り粉全体を損なうことを」(一コリント5:6)。それにもかかわらず、近親相姦の淫行は、わずかなパン種ではなく、大きなパン種であった。