テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput I 第I章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 979A · 24 sectiones

De Pudicitia 1.1

1

Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, praejudicium omnis bonae mentis; quamquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in saeculo morabitur, si natura praestruxerit, si disciplina persuaserit, censura compresserit.

PL 2, 979A

貞潔は習俗の花であり、肉体の誉れであり、両性の美しさであり、血統の清さであり、家系の確かさであり、聖性の基盤であり、あらゆる善き心の前提である。稀であり、完全に至ることは容易ではなく、永続することもほとんどないとはいえ、なお幾らかはこの世にとどまるであろう。自然があらかじめそれを据え、教えがそれを説き勧め、譴責がそれを引き締めるならば。

De Pudicitia 1.2

2

Siquidem omne animi bonum aut nascitur, aut eruditur, aut cogitur. Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est; bona jam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina: nec erudiri, ita deserta sunt studia; nec cogi, ita exarmata sunt jura.

PL 2, 980B

実に、魂のあらゆる善は、生まれつき備わるか、教え込まれるか、強いられるかのいずれかである。しかし、悪がいっそう勝るというのが末の世の理法であるゆえ、善はもはや生まれつき備わることも許されない、種そのものが腐っているからである。教え込まれることもない、学びが見捨てられているからである。強いられることもない、法が武装を解かれているからである。

De Pudicitia 1.3

3

Denique, de qua incipimus, cousque jam exolevit, ut non ejuratio, sed moderatio libidinum pudicitia credatur; isque satis castus habeatur, qui minus castus fuerit.

PL 2, 980B

実に、我々がいままさに論じ始めているそれ——貞潔——は、すでにこれほどまでに廃れてしまい、欲望の放棄ではなく欲望の抑制こそが貞潔と信じられるに至った。貞潔さにおいて劣る者でさえ、十分に貞潔な者と見なされるのである。

De Pudicitia 1.4

4

Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset, ut infuctuosa, quae non apud Deum egisset. Malim nullum bonum, quam vanum.

PL 2, 980B

しかし、世の貞潔がどのようなものであるかは、世そのものとともに——それが生まれつきの性向によって生じたのであればその性向とともに、みずからの努力によって培われたのであればその努力とともに、みずからの隷属によって強いられたのであればその隷属とともに——問うまい。ただし、たとえ立ち続けたとしても、それはなお不幸なものであろう。神のもとで働かなかった者として、実を結ばぬものだからである。私は、空しい善を持つよりは、いかなる善も持たぬ方を望む。

De Pudicitia 1.5

5

Quid prodest esse, quod esse non prodest? Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni.

PL 2, 980B

存在することが益とならぬものが、存在して何の益になろうか。我々の善の状態こそがいま問われており、キリスト教徒の貞潔の理法こそが揺さぶられている。それはすべてを天から引き出す——再生をもたらす洗礼による自然を、宣教という道具による教えを、新旧両約の裁きによる譴責を、そして永遠の火と国とへの恐れと望みとによっていっそう堅く強いられたものを。

De Pudicitia 1.6

6

Adversus hanc nonne dissimulare potuissem? Audio etiam edictum esse propositum, et quidem peremptorium, Pontifex scilicet maximus, quod est Episcopus Episcoporum, edicit: «Ego et moechia et fornicationis delicta, poenitentia functis dimitto.» O edictum, cui adscribi non poterit, Bonum factum!

PL 2, 980C

これに対して、私は見て見ぬふりをすることもできたのではないか。ある布告が——しかも有無を言わせぬ布告が——掲げられたと私は耳にしている。大祭司長とやら、すなわち監督たちの監督とやらが、布告する。「私は、姦淫と淫行の罪過を、悔悛を果たした者に赦す。」ああ、この布告には「善き行いなり」とすら書き添えることができまい。

De Pudicitia 1.7

7

Et ubi proponetur liberalitas ista? Ibidem, opinor, in ipsis libidinum januis, sub ipsis libidinum titulis. Illic ejusmodi poenitentia promulganda est, ubi delinquentia ipsa versabitur; illic legenda est venia, quo cum spe ejus intrabitur.

PL 2, 981A

そして、この気前の良さは、いったいどこに掲げられるのか。思うに、まさに情欲の門口に、情欲の掲げ札の下にこそであろう。この種の悔悛は、罪を犯す行為そのものが行われる場所でこそ布告されるべきであり、赦しは、その望みを抱いて入って行くその場所でこそ読み上げられるべきである。

De Pudicitia 1.8

8

Sed hoc in Ecclesia legitur, et in Ecclesia pronuntiatur, et virgo est? Absit, absit a sponsa Christi tale praeconium. Illa quae vera est, quae pudica, quae sancta, carebit etiam aurium maculis.

PL 2, 981A

だが、これが教会で読み上げられ、教会で宣言されながら、それでも教会は処女だと言うのか。断じて、断じてあってはならない、キリストの花嫁からそのような触れが出されることは。真実であり、貞潔であり、聖なる彼女は、耳の汚れさえも知らぬはずである。

De Pudicitia 1.9

9

Non habet quibus hoc repromittat; et si habuerit, non repromittit: quoniam et terrenum Dei templum citius spelunca latronum, (Matth. XXI, 13), appellari potuit a Domino, quam moechorum et fornicatorum.

PL 2, 981A

彼女には、これを約束すべき相手がいない。たとえいたとしても、彼女はそれを約束しない。地上における神の神殿でさえ、主によって「強盗の巣窟」(マタイ21:13)と呼ばれることの方が、姦淫者や淫行者の巣窟と呼ばれることよりも、まだあり得たのだから。

De Pudicitia 1.10

10

Erit igitur et hic adversus Psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent.

PL 2, 981B

それゆえ、これもまた、プシュキコイ(魂の徒)に対する一つの名目となるであろう——かつて私自身の見解もまた彼らの側にあったという事実に対しても。彼らはそれだけいっそう、これを私の軽率さの証しとして咎め立てるであろう。

De Pudicitia 1.11

11

Nunquam societatis repudium delicti praejudicium est, quasi non facilius sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. Atenim me non magis dedecorabit utilis levitas, quam ornarit nocens.

PL 2, 981B

交わりを絶つことは、決して罪過の予断とはならない。真理は少数者にのみ愛されるものであるからには、多数とともに誤る方がたやすいのは当然ではないか。しかし、益となった軽率さが私を辱めることは、害となった軽率さがかつて私を飾ったであろう以上には、決してあるまい。

De Pudicitia 1.12

12

Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et Apostolus.

PL 2, 982A

私は、免れた誤りゆえに赤面することはない。免れたことを喜んでいるからであり、自分がより善く、より貞潔になったと自覚しているからである。進歩する者は誰も恥じ入らない。キリストにあっても知は自らの年代を持ち、使徒でさえその段階を経て進んできたのである。

De Pudicitia 1.13

13

Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam: at ubi vir sum factus, ea quae parvuli fuerant, evacuavi (I Cor. XIII, 11).

PL 2, 982A

「私が幼子であったとき」と彼は言う、「幼子のように語り、幼子のように考えていた。だが、大人となったとき、幼子であった頃のことを捨て去った」(一コリント13:11)。

De Pudicitia 1.14

14

Adeo divertit a sententiis pristinis, nec idcirco deliquit, quod aemulator factus est, non paternarum traditionum (Gal. I, 14), sed christianarum; optans etiam ut praeciderentur qui circumcisionem detinendam suadebant (Gal. V, 11, 12).

PL 2, 982A

かくして彼は以前の見解から大きく転じたが、そのことで過ちを犯したのではない。彼が熱心な奉持者となったのは、父祖の伝承(ガラテヤ1:14)にではなく、キリスト教の伝承に対してだったからである。そして彼は、割礼を保持すべきだと説く者たちが切り取られてしまえばよいとさえ望んだ(ガラテヤ5:11-12)。

De Pudicitia 1.15

15

Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

PL 2, 982A

そして願わくは、これらの者たち——肉の純粋で真実な全一性を切り刻み、外面の表皮ではなく貞潔そのものの内奥の姿を切り取りながら、姦淫者や淫行者に赦しを約束する者たち——もまた、切り取られてしまえばよい。彼らが約束するその赦しは、キリスト教徒という名の第一の規律に反するものであり、この規律については世そのものが、これほどまでに証ししている——すなわち、世は時として、我々の女たちのうちにあるこの規律を罰するのに、拷問によってよりもむしろ肉の汚辱によって罰しようとする。彼女たちが命よりも重んじるものを奪い去ろうとして。

De Pudicitia 1.16

16

Sed jam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat ejusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea quotiens volunt, nubunt, ne moechiae et fornicationi succidere cogantur: quoniam melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9).

PL 2, 983A

しかし、この誉れはいまや消えかかっている。しかも、それはまさに次のような者たちの手による。すなわち、姦淫や淫行に陥ることを強いられぬために望むときにいつでも結婚できるのであるから、それだけいっそう固く、この種の汚れにいかなる赦しをも書き加えるべきではなかった者たちである。「情欲に燃えるよりは結婚する方がよいのだから」(一コリント7:9)。

De Pudicitia 1.17

17

Nimirum, propter continentiam incontinentia necessaria est, incendium ignibus exstinguetur. Cur ergo et crimina postmodum indulgent poenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae jure?

PL 2, 983A

なるほど、節制のためには不節制が必要だというわけか。火は火によって消されるのか。それならばなぜ、彼らは、度重なる結婚の権利によってあらかじめ治療法を定めておきながら、後になって悔悛の名のもとにその犯罪をも赦すのか。

De Pudicitia 1.18

18

Nam et remedia vacabunt, cum crimina indulgentur; et crimina manebunt, si remedia vacabunt.

PL 2, 983A

犯罪が赦されるならば、治療法は無用となるだろう。そして治療法が無用となるならば、犯罪はなお残り続けるだろう。

De Pudicitia 1.19

19

Itaque utrobique de sollicitudine et negligentia ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt, et parcendo ineptissime quibus praecaverunt; cum aut praecavendum non sit, ubi parcitur; aut parcendum non sit, ubi praecavetur.

PL 2, 983A

かくして彼らは、いずれの側でも、用心深さと怠慢とをもてあそんでいる。赦す相手に対しては極めて空しく用心し、用心してきた相手に対しては極めて愚かにも赦すのである。しかし、赦す場合には用心すべきではなく、用心する場合には赦すべきではないはずである。

De Pudicitia 1.20

20

Praecavent enim, quasi nolint admitti tale quid; indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere; si indulgere velint, non debeant praecavere.

PL 2, 983B

彼らが用心するのは、そのようなことが行われるのを望まないかのようであり、赦すのは、それが行われるのを望むかのようである。だが、行われることを望まないのであれば、赦すべきではないはずであり、赦すことを望むのであれば、用心すべきではないはずである。

De Pudicitia 1.21

21

Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet, et securitas quae indulget.

PL 2, 983B

というのも、姦淫と淫行とは、軽い罪過にも重大きわまる罪過にも同時に数えられることはできず、それゆえ、用心する配慮と、赦す安心とが、両方とも成り立つことはあり得ないからである。

De Pudicitia 1.22

22

Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non capit et indulgeri quasi modica, et praecaveri quasi maxima.

PL 2, 983B

これらは犯罪の頂点を占めるものである以上、軽いものとして赦され、かつ重大なものとして用心されるということは、両立しえない。

De Pudicitia 1.23

23

Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus si forte tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas.

PL 2, 983B

だが我々のもとでは、重大なもの、あるいは極まったものは、このようにも用心されている。すなわち、信仰を得たのちの再婚でさえ、たとえそれが婚姻の証書や持参財産の証書によって姦淫や淫行のわざとは異なるものであったとしても、これを認めることは許されないのである。

De Pudicitia 1.24

24

Et ideo durissime nos infamantes Paracletum disciplinae enormitate digamos foris sistimus, eumdem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, jejunas pacis lacrymas profusuris, nec amplius ab Ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

PL 2, 983B

それゆえ、規律の過酷さによってパラクレートスをこの上なく手ひどく貶めていると言われる我々は、再婚者たちを外に立たせ、姦淫者や淫行者にも同じ敷居の境を定めるのである。彼らは実を結ばぬ和解の涙を流すことになろうが、教会から得るものは、自らの恥辱が公にされること以外にはあるまい。