テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput III 第III章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 985C · 8 sectiones

De Pudicitia 3.1

1

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad eam poenitentiae speciem, quam cummaxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua poenitentia caret venia, jam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra.

PL 2, 985C

しかし私はまず、あの種の悔悛――我々がとりわけ赦しを欠くと定めるもの――に対して逆の側から差し挟まれる応答を片付けておこう。「もし」と彼らは言う、「ある悔悛が赦しを欠くのであれば、お前はそれをそもそも行うべきではない。無駄に行うべきことなど何もないからだ。」

De Pudicitia 3.2

2

Porro frustra agetur poenitentia, si caret venia. Omnis autem poenitentia agenda est. Ergo omnis veniam consequatur, ne frustra agatur; quia non erit agenda, si frustra agitur. Porro, frustra agetur, si venia carebit.

PL 2, 985C

「さらに、赦しを欠くならば、悔悛はむなしく行われることになる。だが悔悛はすべて行われるべきものである。ゆえにすべての悔悛は、むなしく行われぬために赦しを得るべきである。むなしく行われるのであれば、行われるべきではないからだ。さらに、赦しを欠くならば、むなしく行われることになる。」

De Pudicitia 3.3

3

Merito utique ita opponunt, quoniam hujus quoque poenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt.

PL 2, 986A

彼らがこのように反駁するのは、まことに当然のことである。彼らはこの悔悛の実り――すなわち赦し――もまた、自分たちの権能のうちに奪い取ってしまったのだから。

De Pudicitia 3.4

4

Quantum enim ad illos a quibus pacem humanam consequitur; quantum autem ad nos, qui solum Dominum meminimus delicta concedere et utique mortalia, non frustra agetur.

PL 2, 986A

人間の平和をその手から得る者たちについてはそうであろうが、罪過を、しかも死に至る罪過を、赦すのはただ主のみと心得る我々については、むなしく行われることはない。

De Pudicitia 3.5

5

Ad Dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo Deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod Ecclesiae mavult erubescere quam communicare.

PL 2, 986A

主へと差し向けられ、そこで主の前にひれ伏す悔悛は、まさにそのことによっていっそう赦しを得るに違いない。すなわち、赦しをただ神にのみ乞い求め、自分の罪過に人間の平和で足りるとは信じず、教会と交わるよりも教会の前で恥じ入ることを選ぶからである。

De Pudicitia 3.6

6

Adsistit enim pro foribus ejus, et de notae suae exemplo caeteros admonet, et lacrymas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus utique negotiata, compassionem scilicet quam communicationem.

PL 2, 986A

それは教会の門前に立ち、自らの汚名の実例によって他の者たちを戒め、兄弟たちの涙をも自分に呼び寄せ、むしろより多くを得て戻る――すなわち交わりよりも同情という実りを。

De Pudicitia 3.7

7

Et si pacem hic non metit, apud Dominum seminat: nec amittit, sed praeparat fructum: non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec poenitentia hujusmodi vana, nec disciplina ejusmodi dura est.

PL 2, 986B

ここで平和を刈り取らずとも、主のもとに種を蒔いているのである。何も失いはせず、むしろ実りを用意している。務めを怠らなければ、益を欠くことはない。かくして、この種の悔悛はむなしくはなく、この種の規律も過酷ではない。

De Pudicitia 3.8

8

Deum ambae honorant; illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adjuvabit.

PL 2, 986B

神を敬うことにおいては両者とも変わらない。前者は己に阿ることが何もないために、いっそう容易く(赦しを)得るであろうし、後者は己に何も取り込まぬために、いっそう十全に助けとなるであろう。