テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Pudicitia

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Pudicitia · PL 2, 986B · 6 sectiones

De Pudicitia 4.1

1

Possumus igitur, demandata poenitentiae distinctione, ad ipsorum jam delictorum regredi censum, an ea sint quae veniam ab omnibus consequi possint.

PL 2, 986B

そこでこの悔悛の区別を委ねたところで、我々はいまや罪過そのものの吟味に立ち返ることができる――それらがあらゆる場合に赦しを得うるものであるかどうかを。

De Pudicitia 4.2

2

In primis, quod moechiam et fornicationem nominamus, usus expostulat: habet et fides quorumdam nominum familiaritatem; ita in omni opusculo usum custodimus. Caeterum, si adulterium et si stuprum dixero, unum erit contaminatae carnis elogium.

PL 2, 986B

まず、我々が「姦淫」「淫行」と名づけるのは慣用の求めるところである。信仰もまた、ある種の名に慣れ親しんでおり、それゆえどの小著においても我々はこの慣用を守っている。もっとも、私が「姦通」「淫奔」と言ったところで、汚された肉に下る罪状書きは一つであろう。

De Pudicitia 4.3

3

Nec enim interest nuptam alienam an viduam quis incurset, dum non suam foeminam: sicut nec locis refert, in cubiculis an in curribus pudicitia trucidetur.

PL 2, 986C

他人の妻を襲おうと、寡婦を襲おうと、それが自分の妻でない女である限り、違いはない。場所についても同じで、貞潔が寝室で殺されようと、車中で殺されようと、変わりはない。

De Pudicitia 4.4

4

Omne homicidium extra sylvam latrocinium est: ita et ubicumque, vel in quamcumque semetipsum adulterat et stuprat. qui aliter quam nuptiis utitur.

PL 2, 986C

森の外で行われた殺人であろうと、それは山賊働きであることに変わりはない。それと同じく、いかなる場所であれ、いかなる相手であれ、婚姻によらずに交わる者は、自らを姦淫し、自らを汚すのである。

De Pudicitia 4.5

5

Ideo penes nos occultae quoque conjunctiones, id est non prius apud Ecclesiam professae juxta moechiam et fornicationem judicari periclitantur. Nec inde consertae obtentu matrimonii crimen eludant.

PL 2, 987A

それゆえ我々のもとでは、秘められた結びつき――すなわち先立って教会の前で公にされなかったもの――もまた、姦淫や淫行と並んで裁かれる危険にさらされる。そのように結ばれたものが、婚姻を口実にしてこの罪状を免れるようなことがあってはならない。

De Pudicitia 4.6

6

Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra jura naturae non modo limine, verum omni Ecclesiae tecto submovemus; quia non sunt delicta, sed monstra.

PL 2, 987A

しかし、肉体に対しても、性の区別に対しても、自然の掟を超えて働くその他の不敬な欲情の狂乱については、我々はこれを教会の門口からのみならず、その屋根の下全体から締め出す。それらは罪過ではなく、怪物だからである。