De Pudicitia 16.1
Necesse est igitur usque illis Apostolum ostendi, quem ego et in secunda Corinthiorum talem defendam, qualem in omnibus literis novi, qui et in prima, primus omnium templum Dei dedicavit: Non scitis vos templum Dei esse, et in vobis Dominum habitare (I Cor., III, 16)? qui et templo sanciendo, purificandoque aeditualem legem scripsit: Si quis templum Dei vitiaverit, vitiabit illum Deus: templum enim Dei sanctum est quod estis vos (Ibid. 17).
PL 2, 1010Cそれゆえ、かの者たちに対してはどこまでも使徒を示さねばならない。私は、二コリント書における使徒を、あらゆる書簡において私が知るのと同じ人物として弁護しよう。彼は一コリント書において、誰よりも先に神の神殿を捧げた者でもある。「汝らは、自分たちが神の神殿であり、主が汝らのうちに住まわれることを知らないのか」(一コリント3:16)。彼はまた、神殿を聖別し清めるための、神殿を守る者の法を記した。「もし誰かが神の神殿を汚すならば、神はその者を汚されるであろう。神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」(一コリント3:17)。
De Pudicitia 16.2
Age jam quis omnino vitiatum Deo redintegravit, id est traditum Satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum (Ibid. 18), id est, nemo praesumat vitiatum Deo redintegrari denuo posse; sicut rursus inter caetera, imo et ante caetera, moechos et fornicatores et molles et masculorum concubitores negans regnum consecuturos, praemisit: Ne erraveritis (I Cor., VI, 9, 10), scilicet si putaveritis eos consecuturos.
PL 2, 1010Cさて、いったい誰が、汚された者を神へと元通りにしたことがあっただろうか。すなわち、肉の滅びのためにサタンへ引き渡された者を、である。彼はまさにそれゆえに、「誰も自分自身を欺いてはならない」(一コリント3:18)との言葉を土台として据えていたのである。すなわち、汚された者が神へと再び立ち戻ることができると誰も思い込んではならない、ということである。同様にまた彼は、ほかの者たちの中でも——それどころかほかの者たちに先立って——姦淫者、淫行の者、柔弱な者、男色をする者は王国を得ることはないと否定しつつ、あらかじめこう述べていた。「思い違いをしてはならない」(一コリント6:9-10)。すなわち、彼らがそれを得るだろうと諸君が思うのであれば、という意味である。
De Pudicitia 16.3
Quibus autem regnum adimitur, utique nec vita permittitur, quae inest regno. Etiam ingerens: Sed in haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri (Ibid. 11).
PL 2, 1011Aしかし、王国を奪われる者たちには、当然、王国のうちにある命も許されない。さらに彼は畳みかけてこう言う。『しかし、汝らはかつてこうした者であった。しかし汝らは洗われた、しかし汝らは我々の主イエス・キリストの名において、また我々の神の霊において聖なるものとされた』(一コリント6:11)。
De Pudicitia 16.4
Quanto delicta ista ante lavacrum accepto facit, tanto post lavacrum irremissibilia constituit; siquidem denuo ablui non licet.
PL 2, 1011A彼がこれらの罪を、洗いを受ける前のものとして扱えば扱うほど、それだけ洗いの後には赦されざるものと定めることになる。なぜなら、再び洗われることは許されないからである。
De Pudicitia 16.5
Agnosce et in sequentibus Paulum, columnam immobilem disciplinarum: Cibi ventri, et venter cibis; Deus et hunc et illos conficit; corpus autem non fornicationi, sed Deo (Ibid. 13).
PL 2, 1011A続く箇所においても、諸規律の動かぬ柱であるパウロを認めよ。「食物は腹のため、腹は食物のためにある。神はこれをもかの物をも滅ぼされる。しかし肉体は淫行のためではなく、神のためにある」(一コリント6:13)。
De Pudicitia 16.6
Faciamus enim hominem, ait Deus, ad imaginem et similitudinem nostram: et fecit hominem Deus ad imaginem et similitudinem Dei fecit illum (Gen., I, 26, 27). Dominus corpori (I Cor., VI, 13); et sermo enim, caro factus est (Jo. I, 14).
PL 2, 1011A『我々は人を、我々の像と似姿とに従って造ろう』と神は言われた。『そして神は人を、神の像と似姿とに従って造られた』(創世記1:26-27)。『主は肉体のためにいます』(一コリント6:13)。そして『言葉は肉となった』のである(ヨハネ1:14)。
De Pudicitia 16.7
Deus autem et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam (I Cor., VI, 14); propter corporis scilicet nexum cum illo.
PL 2, 1011B『神は主を甦らせ、また御自らの力によって我々をも甦らせるであろう』(一コリント6:14)。それはすなわち、肉体が主と結び付いているからにほかならない。
De Pudicitia 16.8
Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi (Ibid. 15)? quia et Christus Dei templum: Evertite templum hoc, et ego illud in triduo resuscitabo (Jo., II, 19). Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae?
PL 2, 1011Bそれゆえ、『汝らは、自分たちの肉体がキリストの肢体であることを知らないのか』(一コリント6:15)。なぜなら、キリストもまた神の神殿だからである。『この神殿を打ち壊せ。そうすれば私は三日のうちにそれを甦らせよう』(ヨハネ2:19)。キリストの肢体を取り去って、それを淫売婦の肢体としてよいだろうか。
De Pudicitia 16.9
Non scitis quod qui adglutinatur fornicariae, unum corpus efficitur? Erunt enim duo in unam carnem. Qui autem adglutinatur Domino, unus est spiritus. Fugite fornicationem (I Cor., VI, 15-18).
PL 2, 1011B『汝らは、淫売婦に結び合わされる者が一つの肉体となることを知らないのか。二人は一つの肉となるであろう。しかし主に結び合わされる者は、一つの霊である。淫行を避けよ』(一コリント6:15-18)。
De Pudicitia 16.10
Si revocabilem venia, quomodo fugiam, moechus denuo futurus? nihil profecero, si eam fugero; unum ero corpus, cui communicando adglutinabor. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (Ibid. 18).
PL 2, 1011Bもし赦しによって呼び戻せるのであれば、再び姦淫者となろうとするこの私が、どうしてそれを避けようか。避けたところで、私には何の益もないであろう。私はそれに交わることによって結び合わされ、一つの肉体となるであろう。『人が犯すすべての罪は肉体の外にある。しかし淫行を行う者は、自らの肉体に対して罪を犯す』(一コリント6:18)。
De Pudicitia 16.11
Ac ne hoc dictum in licentia fornicationis invaderes, ut in rem tuam, non Domini, delicturus, aufert te tibi, et Christo, sicut disposuerat, adjicit: Et non estis vestri; statim apponens: Empti enim estis pretio, sanguine scilicet Domini; glorificate et tollite Dominum in corpore vestro (Ibid. 19, 20).
PL 2, 1011Cそして、お前が自分自身の益のために、主のためにではなく罪を犯そうとして、この言葉を口実に淫行の放縦へと踏み込むことのないように、彼はお前をお前自身から奪い取り、キリストへと——あらかじめ定めていた通りに——付け加えて、こう言い添える。「汝らは汝ら自身のものではない」。そしてすぐに付け加える。「汝らは代価をもって買い取られたのだ」——すなわち主の血によって——「汝らの肉体において主を崇め、主を担え」(一コリント6:19-20)。
De Pudicitia 16.12
Hoc qui praecipit, vide an ignoverit ei qui dedecoravit Dominum, et qui ejecerit eum de corpore suo, et quidem per incestum.
PL 2, 1011Cこれを命じる者が、主を辱め、しかも近親相姦によって自らの肉体から主を追い出した者を赦したかどうか、お前は見るがよい。
De Pudicitia 16.13
Si vis omnem notitiam Apostoli ebibere, ut intelligas quanta securi censurae omnem sylvam libidinum caedat, et eradicet, et excaudicet, ne quidquam de recidivo fruticare permittat, adspice illum a justa fruge naturae, a matrimonii dico pomo, animas jejunare cupientem.
PL 2, 1011Cもしお前が使徒についてのあらゆる知識を汲み尽くそうと欲するなら——彼が情欲という森全体を、譴責の斧でどれほど伐り倒し、根こそぎにし、切り株まで断ち切って、そこから再び萌え出ることを一切許さずにいるかをお前が悟るために——彼が魂たちに、自然の正当な果実から、すなわち婚姻という果実から、断食することを望んでいるのを、見るがよい。
De Pudicitia 16.14
De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non contingere: sed propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat; vir uxori, et uxor viro debitum reddat (I Cor., VII, 1, seqq.).
PL 2, 1011C「さて、汝らが書き送った事柄について言えば、人が女に触れないのは善いことである。しかし淫行を避けるために、おのおの自分の妻を持つがよい。夫は妻に、妻は夫に、その負うべきものを果たすがよい」(一コリント7:1以下)。
De Pudicitia 16.15
Hujus boni fibulam quis illum nesciat invitum relaxasse, ut fornicationi obviam isset, quam si cui indulsit vel indulget, utique consilium remedii sui infregit, et tenebitur jam fraenandis continentiae conjugiis, si fornicatio, ob quam permittuntur, non timebitur; non enim timebitur quae ignoscetur.
PL 2, 1011Dこの善き事の留め金を、彼が不本意ながら緩めたのは、淫行に立ち向かうためであったということを、誰が知らずにいようか。もし彼がこの淫行を誰かに対して大目に見た、あるいは大目に見ているとすれば、彼は自らの施した治療法の意図を打ち砕いたことになるだろう。そして、婚姻が許される理由であるその淫行がもはや恐れられなくなるのであれば、彼は節制によって婚姻に轡をかける務めに、なおも縛られ続けるであろう。なぜなら、赦されるものは恐れられることがないからである。
De Pudicitia 16.16
Et tamen ignovisse se profitetur matrimonii usum, non imperasse: vult enim omnes sibi adhaerere (Ibid. 7). Si autem licita ignoscuntur, illicita qui sperant?
PL 2, 1012Aそれでもなお、彼は婚姻の慣行を大目に見たのであって、命じたのではないと公言する。すべての者が自分に倣うことを彼が望んでいるからである(一コリント7:7)。しかし、もし許されたことが大目に見られるのなら、許されていないことについて誰が望みを持てようか。
De Pudicitia 16.17
Innuptis quoque et viduis bonum esse dicit exemplo ejus perseverare; si vero deficerent, nubere, quia praeest nubere quam uri (Ibid. 8, 9). Quibus oro ignibus deterius est uri? concupiscentiae, an poenae?
PL 2, 1012A未婚の者たちや寡婦たちにも、彼の実例に倣って留まり続けることが善いと彼は言う。しかし、もし耐えきれないならば、結婚するがよい。燃えるよりは結婚する方がまさっているのだから(一コリント7:8-9)。いったい、いずれの火で焼かれる方が悪いのか——欲情の火か、それとも刑罰の火か。
De Pudicitia 16.18
Atquin, si fornicatio habet veniam, non urit concupiscentia ejus: Apostoli autem magis est poenae ignibus providere. Quod si poena est quae urit, ergo veniam non habet fornicatio, quam manet poena.
PL 2, 1012Aしかるに、もし淫行が赦しを得るのであれば、その欲情の火は焼かないことになる。しかし使徒にとってはむしろ、刑罰の火に備えることの方が重要である。もし焼くものが刑罰であるとすれば、それゆえ淫行には赦しがないのであり、刑罰がそれを待ち構えているのである。
De Pudicitia 16.19
Interea et divortium prohibens, pro eo aut viduitatis perseverantiam, aut reconciliationem pacis dominico praecepto adversus moechiam procurat, quia qui dimiserit uxorem praeter caussam moechiae, facit eam moechari; et qui dimissam a viro ducit, moechatur (Matth., V, 32).
PL 2, 1012Aそしてまた、離婚を禁じることによって、彼はそれに代えて——主の掟に従い——独り身を貫くこと、あるいは和解による平和を、姦淫に対する備えとする。『姦淫の理由による場合を除いて妻を離縁する者は、彼女を姦淫させることになる。そして、夫に離縁された女を娶る者は、姦淫を行うことになる』(マタイ5:32)。
De Pudicitia 16.20
Quanta remedia Spiritus Sanctus instaurat, ne id scilicet denuo admittatur, quod ignosci denuo non vult! Jam si usquequaque optimum dicit homini sic esse: Junctus es uxori, ne quaesieris solutionem, ut moechiae locum non des.
PL 2, 1012B聖なる霊は、再び赦そうとはしないことが再び犯されぬようにと、なんと多くの治療策を講じることか。さて、もし彼が、人にとってこのようであることが徹頭徹尾最善であると言うのならば——『汝は妻に結ばれているか。離縁を求めるな。姦淫の機会を与えぬために』。
De Pudicitia 16.21
Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, ut opportunitatem tibi serves. Quod et si duxeris uxorem, et si nupserit virgo, non peccat; pressuram tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor., VII, 26 28). Et hic parcendo permittit.
PL 2, 1012B『汝は妻から解かれているか。妻を求めるな。自らのために機会を保つために。しかし、たとえ妻を娶ったとしても、また処女が嫁いだとしても、罪を犯すのではない。ただ、そのような者たちは肉における苦難を持つであろう』(一コリント7:26-28)。ここでも彼は、大目に見ることによって許しているのである。
De Pudicitia 16.22
Caeterum, tempus in collecto constituit, ut et qui habent uxores, sic sint tanquam non habentes (Ibid. 29); praeterit enim habitus hujus mundi (Ibid. 31), jam scilicet non desiderantis: Crescite et multiplicamini (Gen., I, 28).
PL 2, 1012Bしかし彼は、時が縮められていると定め、妻を持つ者たちも持たない者であるかのようであるべきだとする(一コリント7:29)。なぜなら、この世のありさまは過ぎ去りつつあるからである(一コリント7:31)。すなわち、もはや『生めよ、増えよ』(創世記1:28)を望まない者としてである。
De Pudicitia 16.23
Sic vult nos praeter sollicitudinem degere, quia innupti de Domino curent, quomodo placeant Deo; nupti vero de mundo recogitent, quomodo placeant conjugio (I Cor., VII, 32-34).
PL 2, 1012Bこのように彼は、我々が思い煩いを離れて生きることを望んでいる。『未婚の者は主のことに心を配り、どうすれば神に喜ばれるかを考える。しかし既婚の者は世のことを思い、どうすれば配偶者に喜ばれるかを考える』(一コリント7:32-34)。
De Pudicitia 16.24
Sic melius facere pronuntiat virginis conservatorem, quam erogatorem (Ibid. 40); sic et illam beatiorem decernit quae, amisso viro, fidem ingressa, amaverit occasionem viduitatis; sic haec omnia continentiae consilia ut divina commendat: Puto, inquit, et ego spiritum Dei habeo (Ibid.).
PL 2, 1012Cこのように彼は、処女を留め守る者の方が、それを嫁がせる者よりもよく行っていると宣言する(一コリント7:40)。同様に彼は、夫を失い、信仰に入り、寡婦であることの機会を愛するようになった女性を、より幸いな者と判定する。このように彼は、これらすべての節制の勧めを神的なものとして推奨する。『思うに、私もまた神の霊を持っている』と彼は言う(一コリント7:40)。
De Pudicitia 16.25
Quis iste est assertor audacissimus omnis impudicitiae, moechorum et fornicatorum et incestorum plane fidelissimus advocatus, quibus honorandis suscepit hanc caussam adversus Spiritum Sanctum, ut falsum testimonium recitet de apostolo ejus?
PL 2, 1012Cこの者は、あらゆる不貞のもっとも大胆な擁護者、姦淫者や淫行の者や近親相姦を犯す者たちの、まさしくもっとも忠実な代弁者とは、いったい何者なのか。彼らに栄誉を与えるために、聖なる霊に逆らってこの訴訟を引き受け、その使徒について偽りの証言を述べ立てるとは。
De Pudicitia 16.26
Nihil tale Paulus indulsit, qui totam carnis necessitatem de probis etiam titulis obliterare conatur.
PL 2, 1012Cパウロはそのようなことを何一つ大目に見なかった。彼は、肉の必要というものを、たとえ正当な名目のもとにあってさえも、すっかり消し去ろうと努めているのである。
De Pudicitia 16.27
Indulget sane non adulteria, sed nuptias: parcit sane matrimoniis, non stupris: tentat ne naturae quidem ignoscere, ne culpae blandiatur; studet compescere benedictionis concubitum, ne maledictionis excusetur.
PL 2, 1012C確かに彼が大目に見るのは姦淫ではなく結婚である。確かに彼が容赦するのは婚姻であって、淫らな交わりではない。彼は、自然にさえも大目に見ることのないよう努めている。咎に媚びることのないように。彼は、祝福された同衾を抑制しようと努める。呪われた同衾が言い訳されることのないように。
De Pudicitia 16.28
Hoc ei supererat, carnem vel a sordibus purgare; a maculis enim non potest. Sed est hoc solemne perversis et idiotis et haereticis, jam et psychicis universis, alicujus capituli ancipitis occasione, adversus exercitum sententiarum instrumenti totius armari.
PL 2, 1012D彼に残されていたのはこのことであった——肉を、せめて汚れからだけでも清めることである。染みまでは清めることができないからである。しかし、これは倒錯した者たち、無知な者たち、異端者たち、そして今やすべてのプシュキコイに共通の常套手段である。すなわち、どれか一つの曖昧な章句を機会として、文書全体をなす夥しい判決の大軍に対して武装することである。