De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.1
Quaerenti Marcellinae quid sentiendum de illis, qui ne in persecutorum manus deveniant, sibi vim inferunt, respondet; eoque Pelagiae virginis, nec non ejusdem matris ac sororum exemplum oculis subjicit, singulari elegantia descriptum: quibus beatae Sotheris ex qua ipse cum Marcellina ducebant originem, martyrium adjicit.
PL 16, 229Bマルケリナが、迫害者の手に陥るまいとして自らに暴力を加える者たちについてどう考えるべきかと尋ねたのに答える。そのためにおとめペラギア、およびその母と姉妹の例を、類まれな優雅さで描いて眼前に示し、これらに、自身がマルケリナとともに出自を引く祝福されたソテリスの殉教を加える。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.2
32. Jam ad finem orationis vela pandenti bene suggeris, soror sancta, quid de earum meritis existimandum sit, quae se praecipitavere ex alto, vel in fluvium demerserunt, ne persecutorum inciderent manus; cum Scriptura divina vim sibi Christianam prohibeat inferre.
PL 16, 229B32. もう説教の終わりに向かって帆を張る私に、聖なる姉よ、あなたは、時宜を得て促す。迫害者たちの手に陥るまいとして、高みから身を投げ、あるいは川に沈んだ女たちの功罪について、どう考えるべきかを。神の聖書は、キリスト教徒が自らに暴力を加えることを禁じているのに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.3
Et quidem de virginibus in necessitate custodiae constitutis enodem habemus assertionem, cum martyrii exstet exemplum. 33. Sancta Pelagia apud Antiochiam quondam fuit, annorum fere quindecim, soror virginum, et ipsa virgo.
PL 16, 229C実に、身を守らねばならない窮地に置かれたおとめたち〔custodia は貞潔を守ることと取った。拘禁の意とも取れる〕については、殉教の例があるので、明白な主張を我々は持つ。33. 聖ペラギアは、かつてアンティオキアにいた。およそ十五歳で、おとめたちの姉妹であり、自身もおとめであった。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.4
Haec primo domi classico persecutionis inclusa, cum se a praedonibus fidei vel pudoris circumsideri videret, absente matre et sororibus, vacua praesidio, sed Deo plenior: Quid agimus, inquit, nisi prospicias, captiva virginitatis?
PL 16, 229C彼女は初め、家の中で迫害のラッパに閉じ込められ、信仰と恥じらいの略奪者たちに包囲されるのを見て、母と姉妹が不在で、守りを欠き、しかし神にはいっそう満たされて、言った。「我々は何をするのか。あなたが先を見通さぬなら、おとめの身の虜よ」〔呼びかけの相手は定かでない。自分自身への呼びかけと取った〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.5
Et votum est, et metus est mori; quia mors non excipitur, sed adsciscitur. Moriamur si licet, vel si nolunt licere, moriamur. Deus remedio non offenditur, et facinus fides ablevat. Certe si vim ipsam nominis cogitemus, quae vis voluntaria?
PL 16, 229C「死ぬことは願いでもあり、恐れでもある。死は受け入れられるのでなく、自ら引き寄せられるものだからである。許されるなら死のう。許されることを彼らが望まぬなら、それでも死のう。神は救いの手立てを咎めず、信仰は凶行を取り除く。確かに、『暴力』という名そのものの力を考えるなら、自発の暴力とは何であろうか」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.6
Illa magis est vis, mori velle, nec posse. Nec difficultatem veremur. Quis enim est qui vult mori, et non possit; cum sint ad mortem tam proclives viae? Jam enim sacrilegas aras praecipitata subvertam, et accensos focos cruore restinguam.
PL 16, 230A「死にたいと望みながらできないことのほうが、むしろ暴力である。我々は困難を恐れない。死を望みながらできぬ者などあろうか。死への道はこれほど傾斜しているのだから。今まさに、身を投げて不敬な祭壇をひっくり返し、燃え立つ炉を血で消してやろう」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.7
Non timeo ne dextera deficiens non peragat ictum, ne pectus se dolore subducat. Nullum peccatum carni relinquam. Non verebor, ne desit gladius. Possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio, matris in gremio.
PL 16, 230A「右手が力尽きて一撃を果たさぬこと、胸が痛みから身を引くことを、私は恐れない。肉に罪を何も残さぬ。剣が無いことを恐れない。我々は自分の武器で死ねる。死刑執行人の施しなしに死ねる。母の膝の上で」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.8
34. Fertur ornasse caput, nuptialem induisse vestem; ut non ad mortem ire diceres, sed ad sponsum. Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt praedam pudoris, matrem et sorores coeperunt quaerere.
PL 16, 230B34. 彼女は頭を飾り、婚礼の衣を身にまとったと伝えられる。死へ行くのでなく、花婿のもとへ行くと思われるほどに。だが忌まわしい迫害者たちは、恥じらいの獲物が自分たちから奪われたのを見て、母と姉妹を捜し始めた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.9
Verum illae spiritali volatu jam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusae a fuga, inclusae ad coronam: Quid veremur, inquiunt? Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet (Act. VIII, 36) ?
PL 16, 230Bだが彼女たちは霊の飛翔によって、すでに貞潔の野を占めていた。そのとき突然、一方から迫害者たちが迫り、他方から急流が逃げ道を断ち、逃走からは閉ざされ、冠へと閉じ込められて、彼女たちは言う。「何を恐れるのか。『見よ、水がある。誰が我々の洗礼を妨げるか』(使徒言行録8:36)」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.10
Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quaeruntur. Et hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quae regenerare consuevit. Excipiat nos aqua, quae virgines facit.
PL 16, 230B「これもまた洗礼であり、それによって罪は赦され、王国が求められる。これもまた洗礼であり、その後は誰も罪を犯さない。我々を水が受け入れよ、再び生まれさせるのを常とする水が。我々を水が受け入れよ、おとめたちを作る水が」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.11
Excipiat nos aqua, quae coelum aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Te, rerum conditor, precamur, Deus, ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura.
PL 16, 230B「我々を水が受け入れよ、天を開き、弱い者を覆い、死を隠し、殉教者とする水が。汝に我々は祈る、万物の創造者、神よ。霊を失った体を波が散らさぬように。愛着が命を分けなかった者たちを、死が亡骸において分けぬように。むしろ一つの不屈、一つの死、さらに一つの埋葬があるように」。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.12
35. Haec effatae, et suspenso paululum incinctum sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent, consertis manibus tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, illo vestigium dirigentes.
PL 16, 230C35. こう語り終えると、恥じらいを覆い、歩みを妨げぬよう、懐を少し持ち上げて帯のように締め〔底本は incinctum。ミーニュの脚注は、これを残りの写本の読む in cinctum、すなわち「帯の形に」の意とし、続く句とよく合うとする(古い刊本は incincto sinu と読む)。訳はこれに拠る〕、手を組み合わせて輪舞を導くかのように、流れの真中へ進んでいく。水がいっそう激しく、深みがいっそう切り立つ所、そこへ足を向けて。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.13
Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit ubi gressum figeret: anxiae cum terra occurreret, offensae vado, laetae profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret.
PL 16, 230C誰も足を引き戻さず、誰も歩みを止めず、どこへ足を置くかを試みる者もなかった。大地が出会えば不安げに、浅瀬に障り、深みに喜んだ。敬虔な母が、手を結び目で固く結び、愛し子を得て喜び、成り行きを恐れているのが見えただろう。波が娘たちを自分から奪いはせぬかと。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.14
Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo praesules castitatis, duces itineris, comites passionis. 36. Sed quis jure miretur tantam viventibus fuisse constantiam, cum etiam defunctae immobilem stationem corporum vindicaverint?
PL 16, 231A「キリストよ、これらの犠牲を汝に私は献げる。貞潔の先達、道行きの導き手、受難の伴侶を」と〔母は〕言った。36. だが誰が、生きている者たちにこれほどの不屈があったことを、当然のこととして驚くだろうか。死んだ後でさえ、体の不動の位置を守り通したというのに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.15
Non cadaver unda nudavit, non rapidi cursus fluminis volutarunt. Quin etiam sancta mater licet sensu carens, pietatis tamen adhuc servabat amplexum: et religiosum quem strinxerat, nodum nec in morte laxabat; ut quae religioni debitum solverat, pietate haerede moreretur.
PL 16, 231A波は亡骸をあらわにせず、急な川の流れも転がさなかった。それどころか、聖なる母は、感覚を失ってもなお、敬虔の抱擁を保っていた。自ら結んだ聖なる結び目を、死においてもゆるめなかった。信仰に負うものを果たした母が、敬虔を相続人として死ぬかのように。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.16
Nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vindicabat. 37. Sed quid alienigenis apud te, soror, utor exemplis, quam haereditariae castitatis inspirata successio parentis infusione martyris erudivit?
PL 16, 231B実に、殉教へと結びつけた者たちを、墓に至るまで守り通した。37. だが姉よ、なぜあなたの前で、よそ者の例を用いようか。あなたを、息を吹き込まれた世襲の貞潔の継承が、殉教者である親の注入によって教育したのに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.17
Unde enim didicisti, quae non habuisti unde disceres, constituta in agro, nulla socia virgine, nullo informata doctore? Non ergo discipulam, quod fieri sine magisterio non potest, sed haeredem virtutis egisti.
PL 16, 232A実際あなたは、学ぶ手立てのなかった事柄を、いったいどこで学んだのか。田舎に置かれ、仲間のおとめもなく、教師による形成もなしに。ゆえにあなたは——師なしにはありえないことだが——弟子としてではなく、徳の相続人としてふるまったのだ。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.18
38. Qui enim fieri posset ut sancta Sotheris tibi non esset mentis auctor, cui auctor est generis?
PL 16, 232A38. 聖なるソテリスが、あなたにとって精神の創始者でないことが、どうしてありえようか。血筋の創始者なのだから。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.19
Quae persecutionis aetate, servilibus quoque contumeliis ad fastigium passionis evecta, etiam vultum ipsum qui inter cruciatus totius corporis liber esse consuevit injuriae, et spectare potius tormenta quam perpeti, carnifici dedit: tam fortis et patiens, ut cum teneras poenae offerret genas, prius carnifex caedendo defecerit, quam martyr injuriae cederet.
PL 16, 232A彼女は迫害の時代に、僕のような辱めをも受けて受難の頂へ引き上げられ、全身の苦しみの中でも侮辱を免れるのを常とする顔、苦しみを受けるよりむしろ拷問を眺めるはずの顔さえも、死刑執行人に差し出した。かくも強く忍耐づよく、柔らかな頬を刑罰に差し出したとき、殉教者が侮辱に屈するより先に、死刑執行人が打ち疲れた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.7.20
Non vultum inflexit, non ora convertit: non gemitum, non lacrymam dedit. Denique cum caetera poenarum genera vicisset, gladium quem quaerebat, invenit.
PL 16, 232A顔をそむけず、口を向け換えず、うめきも涙も漏らさなかった。実に、他のあらゆる種類の刑罰に打ち勝ったのち、求めていた剣を見出した。