ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Ambrose of Milan · De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres · PL 16, 212B · 40 sectiones

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.1

1

Antiochena virgo, cum sacrificare idolis recusaret, ad lupanar damnata, inde militis christiani opera, mutatis inter se vestibus, sine ullo pudoris damno evadit; at cum ille propterea duceretur ad supplicium, haec e vestigio rediens, constanter de palma cum eodem contendit, qua tandem uterque donati sunt.

PL 16, 212B

アンティオキアのおとめは、偶像に犠牲を献げることを拒んで娼家へ送られるが、キリスト教徒の兵士のはたらきにより、互いに衣を取り替えて、恥じらいを何ら損なうことなくそこから脱する。しかし兵士がそのゆえに刑場へ引かれると、彼女はすぐさま引き返して、〔殉教の〕棕櫚をめぐって彼と断固として争い、ついに二人とも棕櫚を授けられた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.2

2

22. Antiochiae nuper virgo quaedam fuit fugitans publici visus: sed quo magis virorum evitabat oculos, eo amplius incendebat.

PL 16, 212C

22. 最近アンティオキアに、公衆の目を避けるおとめがいた。だが、男たちの目を避ければ避けるほど、いっそう〔男たちを〕燃え立たせた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.3

3

Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur, duobus stimulis cupiditatum, amoris et cognitionis: dum et nihil occurrit quod minus placeat, et plus putatur esse quod placeat, quod non judex oculus explorat, sed animus amator exoptat.

PL 16, 212C

美は、聞かれても見られないときこそ、いっそう欲せられる。欲望の二つの刺激、すなわち恋慕と知りたさがあるからである。気に入らぬものは何も目に入らず、気に入るものはもっと多くあろうと思われる。それは、審判者である目が吟味するのではなく、恋する心が願い求めるからである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.4

4

Itaque sancta virgo, ne diutius alerentur potiendi spe cupiditates, integritatem pudoris professa, sic restinxit improborum faces, ut non jam amaretur, sed proderetur. 23. Ecce persecutio.

PL 16, 213A

そこで聖なるおとめは、望みを遂げる期待によって欲望がこれ以上養われぬよう、恥じらいの無傷さを公に言い表し、邪な者たちの松明をこのように消した。もはや恋い慕われることはなく、告発されることになった。23. 見よ、迫害である。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.5

5

Puella fugere nescia, certe pavida, ne incideret insidiatores pudoris, animum ad virtutem paravit: tam religiosa, ut mortem non timeret: tam pudica, ut exspectaret. Venit coronae dies. Maxima omnium exspectatio.

PL 16, 213A

少女は逃げる術を知らず、たしかに怯えていたが、恥じらいを狙う待ち伏せ者たちの手に落ちぬよう、心を徳へと備えた。死を恐れぬほど信仰深く、それを待ち受けるほど貞潔であった。冠の日が来た。すべての人の期待は最大であった。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.6

6

Producitur puella, duplex professa certamen, et castitatis, et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt quemadmodum specie castitatis religionem tollerent; ut cum id abstulissent quod erat amplius, etiam id eriperent quod reliquerant.

PL 16, 213A

少女は引き出された。貞潔と信仰という二重の戦いを公言した者として。だが彼らは、彼女の公言の不屈、恥じらいの不安、責め苦には備えながら人目には赤面するさまを見ると、貞潔の外見を使って信仰を取り去る方法を考え始めた。より大きなものを取り去ったうえで、残したものまで奪おうというのである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.7

7

Aut sacrificare virginem, aut lupanari prostitui jubent. Quomodo deos suos colunt, qui sic vindicant: aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita judicant? 24. Hic puella non quod de religione ambigeret; sed de pudore trepidaret, ipsa secum: Quid agimus?

PL 16, 213B

彼らは、おとめに、犠牲を献げるか、娼家で身をさらすかのどちらかを命じる。このように罰する者たちは、いかに自分の神々を崇めているのか。またこのように裁く者たちは、自らいかに生きているのか。24. ここで少女は、信仰について迷ったからではなく、恥じらいについておののいて、自分自身に言った。「我々はどうしたらよいのか。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.8

8

Hodie aut martyr, aut virgo: altera in nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricem colas: quemadmodum virgo, si adulteros diligas, quemadmodum virgo, si amorem petas?

PL 16, 213B

「今日、殉教者であるか、おとめであるか。我々においては、いずれか一方の冠が妬まれる。だが、おとめの身の創始者が否まれるところでは、おとめの名も認められない。実に、娼婦を崇めるなら、どうしておとめであろうか。姦夫たちを愛するなら、どうしておとめであろうか。愛欲を求めるなら、どうしておとめであろうか。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.9

9

Tolerabilius est (22, q. 5, cap. Tolerabilius) mentem virginem quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat: si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Rahab meretrix fuit, sed postquam Deo credidit, salutem invenit. (Josue II, 9 et seq.) .

PL 16, 213B

「肉よりも精神がおとめであるほうが、まだ耐えやすい(『教令集』第22事例第5問題「Tolerabilius」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕。どちらも善いものである、許されるならば。許されないなら、せめて人に対してではなく神に対して貞潔であろう。ラハブも娼婦であったが、神を信じたのち、救いを見いだした(ヨシュア記2:9以下)。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.10

10

Et Judith se, ut adultero placeret, ornavit (Judith. IX, 1 et seq.) ; quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram judicavit. Bene successit exemplum.

PL 16, 213C

「ユディトも、姦夫に気に入られるために身を飾った(ユディト記9:1以下)。だが彼女は、愛ではなく信仰のためにそうしたので、誰も彼女を姦婦と判断しなかった。この手本はよい結果を生んだ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.11

11

Nam si illa quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam; fortassis et nos servando religionem, servabimus etiam castitatem. Quod si Judith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita patria, etiam pudicitiam perdidisset.

PL 16, 213C

「実に、信仰に身を委ねた彼女が、恥じらいも祖国も守ったのなら、我々も信仰を守ることで、おそらく貞潔をも守るであろう。もしユディトが貞潔を信仰に優先させようとしていたなら、祖国を失い、貞潔さえ失っていたであろう。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.12

12

25. Itaque talibus informata exemplis, simul animo tenens verba Domini, quibus ait: Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Marc. X, 39) ; flevit, tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret: nec pudoris elegit injuriam, sed Christi recusavit.

PL 16, 213C

25. こうして彼女は、そのような手本に形づくられ、同時に主の言葉を心に保っていた。その言葉で主はこう言う。「私のために自分の魂を失う者は誰でも、それを見いだす」(マルコ10:39)〔この句の内容はマタイ10:39に当たる。引照はミーニュが刷ったまま写す〕。彼女は泣き、黙した。語るのを姦夫に聞かれぬようにである。恥じらいへの侮辱を選ばず、キリストへの侮辱を拒んだ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.13

13

Aestimate utrum adulterare potuerit corpus, quae nec vocem adulteravit. 26. Jamdudum verecundatur oratio mea, et quasi adire gestorum seriem criminosam atque explanare formidat. Claudite aurem, virgines. Ducitur puella Dei ad lupanar. Sed aperite aurem, virgines.

PL 16, 213D

考えてみよ、声すら汚さなかった者が、体を汚し得ただろうか。26. 私の語りは先ほどから恥じらい、いわば、この罪深い出来事の連なりに踏み入って説き明かすことを恐れている。耳を閉ざせ、おとめたちよ。神の少女が娼家へ引かれて行く。だが耳を開け、おとめたちよ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.14

14

Christi virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque virgo Dei est, templum Dei est: nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam. 27. Fit ingens petulantium concursus ad fornicem.

PL 16, 214A

キリストのおとめは、娼家に身をさらされることはあり得ても、姦淫に汚されることはあり得ない。神のおとめのいる所はどこでも、神の神殿である。娼家が貞潔に汚名を着せるのではなく、貞潔が場所の汚名さえ消し去る。27. 娼窟へ、ふしだらな者たちが大挙して押し寄せる。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.15

15

Discite martyrum miracula, sanctae virgines, dediscite locorum vocabula. Clauditur intus columba, strepunt accipitres foris: certant singuli, quis praedam primus invadat.

PL 16, 214A

殉教者たちの驚くべき業を学べ、聖なるおとめたちよ。場所の呼び名は忘れよ。内にはハトが閉じ込められ、外ではタカが騒ぐ。誰が先に獲物に襲いかかるかを、一人一人が争う。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.16

16

At illa manibus ad coelum levatis, quasi ad domum venisset orationis, non ad libidinis diversorium: Christe, inquit, qui domuisti Danieli virgini feros leones (Dan. XIV, 39) , potes etiam domare hominum feras mentes.

PL 16, 214A

だが彼女は、手を天に挙げ、あたかも祈りの家に来たかのように——情欲の宿に来たのではなく——言った。「キリストよ、汝は、おとめダニエルのために荒々しい獅子を馴らした(ダニエル14:39)。人間の猛き精神をも馴らすことができる。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.17

17

Chaldaeis roravit ignis (Dan. III, 50) , Judaeis se unda suspendit (Exod. XIV, 21) , misericordia tua, non natura sua.

PL 16, 214A

「カルデア人のもとで、火は露を降らせ(ダニエル3:50)〔Chaldaeis(与格)は、カルデアにいた三人の若者のためにとも、カルデア人に対してとも取れる。前者と取った〕、ユダヤ人のために、水は身を持ち上げた(出エジプト記14:21)。それは汝の慈しみによるのであって、それ自身の本性によるのではない。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.18

18

Susanna ad supplicium genu fixit, et de adulteris triumphavit (Dan. XIII, 42) : aruit dextera quae templi tui dona violavit (III Reg. XIII, 4) : nunc templum ipsum attrectatur tuum; ne patiaris incestum sacrilegii, qui non passus es furtum.

PL 16, 214B

「スザンナは刑場でひざまずき、姦夫たちに勝った(ダニエル13:42)。汝の神殿の供え物を冒した右手は枯れた(列王記三13:4)。いま、汝の神殿そのものが触れられようとしている。盗みさえ許さなかった汝よ、冒瀆の汚れを許すな。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.19

19

Benedicatur et nunc nomen tuum; ut quae ad adulterium veni, virgo discedam. 28. Vix compleverat precem, et ecce vir militis specie terribilis irrupit. Quemadmodum eum virgo tremuit, cui populus tremens cessit?

PL 16, 214B

「今もまた汝の名がほめたたえられるように。姦淫のために来た私が、おとめのまま去るように。」28. 彼女が祈りを終えるか終えぬうちに、見よ、兵士の姿をした恐ろしい男が押し入った。震える民が道を譲った相手を、おとめがどれほど恐れたことか。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.20

20

Sed non illa immemor lectionis: Et Daniel, inquit, supplicium Susannae spectaturus advenerat: et quam populus damnavit, unus absolvit (Dan. XIII, 45 et seq.) . Potest et in hoc lupi habitu ovis latere.

PL 16, 214B

だが彼女は、あの朗読を忘れていなかった。「ダニエルは」と彼女は言う。「スザンナの刑を見に来ていた。民が罪に定めた女を、ただ一人が赦した(ダニエル13:45以下)。この狼の姿の中にも、羊が隠れていることがあり得る。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.21

21

Habet et Christus milites suos, qui etiam legiones habet (Matth. XXVI, 53) . Aut fortasse percussor intravit. Ne vereare, anima, talis solet martyres facere. O virgo, fides tua te salvam fecit! 29. Cui miles: Ne, quaeso, paveas, soror.

PL 16, 214C

「キリストにも兵士たちがおり、軍団さえ持っている(マタイ26:53)。あるいは、ことによると処刑人が入って来たのかもしれない。恐れるな、魂よ、このような者こそ殉教者を生み出すのが常である。」おとめよ、あなたの信仰があなたを救った。29. すると兵士が言った。「どうか恐れないでほしい、姉妹よ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.22

22

Frater huc veni salvare animam, non perdere. Serva me, ut ipsa serveris. Quasi adulter ingressus, si vis, martyr egrediar. Vestimenta mutemus; conveniunt mihi tua, et mea tibi: sed utraque Christo. Tua vestis me verum militem faciet, mea te virginem.

PL 16, 214C

「私は兄弟として、魂を救うためにここへ来た。滅ぼすためではない。私を守ってほしい。そうすればあなた自身が守られる。私は姦夫として入ったが、あなたが望むなら、殉教者として出て行こう。衣を取り替えよう。あなたの衣は私に、私の衣はあなたに合う。だが、どちらもキリストのものだ。あなたの衣は私を真の兵士にし、私の衣はあなたをおとめにする。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.23

23

Bene tu vestieris, ego melius exuar, ut me persecutor agnoscat. Sume habitum, qui abscondat feminam: trade, qui consecret martyrem. Induere chlamidem quae occultet membra virginis, servetque pudorem. Sume pileum quod tegat crines, abscondat ora.

PL 16, 214C

「あなたは良く身を包むことになるが、私はもっと良く衣を脱ぐことになる。迫害者が私に気づくように。女を隠す装いを受け取ってほしい。殉教者を聖別する装いは、私に渡してほしい。おとめの体を人目から隠し、恥じらいを守る外套をまとえ。髪を覆い、顔を隠す帽子をかぶれ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.24

24

Solent erubescere qui lupanar intraverint. Sane cum egressa fueris, ne respicias retro, memor uxoris Loth quae naturam suam, quia impudicos licet castis oculis respexit, amisit (Gen. XIX, 26) . Nec vereare ne quid pereat sacrificio.

PL 16, 214D

「娼家に入った者は、赤面するのが常だ。ただし、出て行くときは、振り返ってはならない。ロトの妻を思い出せ。彼女は、恥知らずな者たちを、貞潔な目でとはいえ振り返ったために、自分の本性を失った(創世記19:26)。犠牲に何かが欠けるのではないかと、恐れてはならない。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.25

25

Ego pro te hostiam Deo reddo, tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis: loricam justitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis Christus.

PL 16, 214D

「私はあなたの代わりに神へ犠牲を献げ、あなたは私の代わりにキリストへ兵士を献げる。あなたは貞潔という良き軍務を持っている。それは永遠の俸給のために戦う。正義の胸当てを持っている。それは霊の守りで体を包む。信仰の盾を持っている。それで傷を退けるためである。救いの兜を持っている。我々の救いの守りは、キリストのいる所にあるからである。女の頭は男であり、おとめの頭はキリストだからである。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.26

26

30. Et inter haec verba chlamydem exuit. Suspectus tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri. Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quae pompa illa, quae gratia, cum in lupanari de martyrio certarent!

PL 16, 215A

30. こう語りながら、彼は外套を脱いだ。だが、迫害者のものとも姦夫のものとも見える装いは、なお疑わしかった。おとめは首を、兵士は外套を差し出した。娼家の中で殉教を争うとは、何という晴れやかな光景、何という魅力であったことか。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.27

27

Addantur personae, miles et virgo, hoc est, dissimiles inter se natura, sed Dei miseratione consimiles; ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur (Esai. LXV, 25) . Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed etiam immolantur. Quid plura?

PL 16, 215A

二人の人物、すなわち兵士とおとめを並べ合わせよ〔Addantur personae の意は定かでない。この光景に二人の人物を加えて考えよ、の意と取った〕。互いに本性は異なるが、神の憐れみによって等しい者たちである。「そのとき、狼と子羊は共に草を食う」(イザヤ65:25)という神託が成就するためである。見よ、子羊と狼は共に草を食うだけでなく、共に犠牲として屠られる。これ以上何を言おう。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.28

28

Mutato habitu, evolat puella de laqueo, jam non suis alis, ut pote quae spiritalibus ferebatur: et (quod nulla umquam viderunt saecula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi.

PL 16, 215B

装いが替わると、少女は罠から飛び去った。もはや自分の翼ではなく、霊の翼に運ばれてである。そして(いかなる世代も見たことのないことだが)娼家から、おとめが、しかもキリストのおとめが出て行く。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.29

29

31. At illi qui videbant oculis, et non videbant, ceu raptores ad agnam, ceu lupi fremere ad praedam. Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi hausit oculis rei textum: Quid hoc, inquit, est? Puella ingressa est, vir videtur.

PL 16, 215B

31. だが、目で見ていながら見ていない者たちは、子羊に向かう略奪者のように、獲物に向かう狼のように吠え立てた。もっとも慎みのない一人が入って来た。しかし、事の次第を目で見て取ると、言った。「これは何だ。少女が入ったのに、男が見える。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.30

30

Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquam Christus in vinum convertit (Joan. II, 9) : jam mutare coepit et sexus. Recedamus hinc, dum adhuc qui fuimus, sumus.

PL 16, 215B

「見よ、おとめの身代わりに雌鹿が、というあの作り話〔イフィゲネイアが犠牲にされるとき、身代わりに雌鹿が置かれたという伝説を言う〕ではなく、真実のこと、おとめから兵士が生じた。キリストが水をぶどう酒に変えたと聞いてはいたが、信じていなかった(ヨハネ2:9)。今や性までも変え始めた。我々が今なお元のままである間に、ここから退こう。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.31

31

Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo? Ad lupanar veni, cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar, pudicus exibo, qui adulter intravi.

PL 16, 215B

「私自身も変えられたのか、信じているものとは別のものを見ているのだから。娼家に来たのに、保証が見える〔vadimonium は出頭の保証。意は定かでない。おとめの身代わりとなった兵士を言うと取った〕。それなのに、私は変えられて出て行く。姦夫として入った私が、貞潔な者として出て行くのだ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.32

32

32. Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo, sed etiam martyres exierunt.

PL 16, 215C

32. 事が露見すると、これほどの勝者には冠が与えられねばならなかったので、おとめの身代わりに捕らえられた者が、おとめの代わりに死刑を宣告された。こうして娼家からは、おとめだけでなく、殉教者たちも出て行った。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.33

33

Fertur puella ad locum supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece, cum ille diceret: Ego sum jussus occidi, te absolvit sententia, quando me tenuit. At illa clamare coepit: Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optavi.

PL 16, 215C

少女は刑場へ走って行き、二人が死をめぐって争ったと伝えられる。兵士は言った。「私は殺されるよう命じられた。判決は、私を捕えたときに、あなたを放免したのだ。」だが彼女は叫び始めた。「私はあなたを死の保証人に選んだのではない。恥じらいの保証人を望んだのだ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.34

34

Si pudor quaeritur, manet sexus: si sanguis exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo unde dissolvam. In me lata ista sententia, quae pro me lata est.

PL 16, 215C

「恥じらいが問われるなら、性は残っている。血が求められるなら、保証人は要らない。私には支払うべきものがある。この判決は私に下されたものである。私の身代わりに下されたものなのだから。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.35

35

Certe si pecuniae te fidejussorem dedissem; et absente me, judex tuum censum feneratori adjudicasset; eadem me sententia convenires, meo patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis me indignam indigna morte censeret? Quanto major est capitis hujus usura!

PL 16, 215C

「もし私が金銭についてあなたを保証人に立てていて、私の不在中に、裁判官があなたの財産を金貸しに裁定したとしよう。あなたは同じ判決で私を訴えるだろうし、私は自分の財産であなたの債務を支払うだろう。もし私が拒んだなら、誰が、卑劣な私を卑劣な死に値すると断じないであろうか〔indignam indigna morte の係りは定かでない。拒む私を恥ずべき死に値しないと判じる者は誰もいない、の意と取った〕。この首〔caput は首と元金の両義にかける〕の利息は、なんと大きいことか。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.36

36

Moriar innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me audet excludere? Si moram feci, quis audet absolvere? Plus legibus debeo, rea non solum fugae meae, sed etiam caedis alienae.

PL 16, 215D

「無辜のまま死のう。咎ある者として死なぬために。ここに中間はない。今日、私はあなたの血の咎人となるか、私自身の殉教者となるかのいずれかである。私が早く戻ったのなら、誰が私を締め出そうとするだろうか。遅れたのなら、誰が私を放免しようとするだろうか。私は法に対してより多くを負っている。自分の逃亡の咎だけでなく、他人の殺害の咎をも負う者だからである。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.37

37

Sufficiunt membra morti, quae non sufficiebant injuriae. Est in virgine vulneri locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium declinavi, non martyrium. Tibi cessi vestem, non professionem mutavi. Quod si mihi praeripis mortem, non redemisti me, sed circumvenisti.

PL 16, 216A

「辱めには足りなかったこの体も、死には足りる。おとめには、傷を受ける余地がある。辱めを受ける余地はなかったが。私は恥辱を避けたのであって、殉教を避けたのではない。あなたに衣を譲ったが、誓願を変えたのではない。もしあなたが私から死を奪うなら、私を贖ったのではなく、欺いたのだ。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.38

38

Cave, quaeso, ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia enim sententia superiore mutatur. Si posterior me non tenet, tenet superior.

PL 16, 216A

「どうか争わないでほしい。逆らおうとしないでほしい。あなたが施した恩を、奪ってはならない。この判決を私に認めないなら、あなたは先の判決を復活させることになる。判決は、先の判決によって改められるからである〔superior は「先の」とも「上位の」とも取れる。先の判決と取った〕。後の判決が私を拘束しないなら、先の判決が拘束する。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.39

39

Possumus uterque satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In te non habent aliam quam exerceant, poenam: in virgine obnoxius pudor est. Itaque gloriosior eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam de martyre adulteram reddidisse.

PL 16, 216A

「二人とも判決を満たすことができる、もしあなたが私を先に殺されるままにしてくれるなら。あなたに対しては、彼らが科すべき他の刑罰はない。だがおとめにおいては、恥じらいが危うい。だから、殉教者から姦婦を作ったと見られるより、姦婦から殉教者を作ったと見られるほうが、あなたはいっそう栄えある者となる。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.4.40

40

33. Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera principium martyrio dedit, alter effectum.

PL 16, 216B

33. 諸君は何を待っているのか。二人が争い、二人とも勝った。冠は分けられず、加えられた。こうして聖なる殉教者たちは、互いに恩を施し合い、一方は殉教に端緒を与え、他方は成就を与えた。