De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.1
Ambrosius ab unoquoque verborum talentorumque suorum reddendam Deo rationem intelligens, ad scribendum mentem appellit; tum recensitis aliquot divinae misericordiae exemplis, provocat sese ad bene sperandum: sed mox illi officio imparem se esse confessus, ut secum tamquam cum evangelica ficu agatur, optat; quo tamen os censoribus opprimat suis, sperare se testatur verba sibi non defutura, qui loquatur Christum.
PL 16, 187Aアンブロシウスは、各人が自分の言葉とタラントについて神に弁明せねばならぬと悟り、書くことに心を向ける。次いで神の慈しみの例をいくつか数え上げ、よく望みを抱くよう自らを促す。だがすぐに、その務めに自分が見合わぬと認め、福音書のイチジクの木にならって自分も扱われることを願う。それでも、非難する者たちの口を封じるために、キリストを語る者には言葉が欠けないであろうと自分は望みを持つ、と証言する。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.2
1. Si, juxta coelestis sententiam veritatis (Matth. XII, 36) , verbi totius, quodcumque otiosum fuerimus locuti, habemus praestare rationem: vel si unusquisque servus credita sibi talenta gratiae spiritalis, quae nummulariis dividenda forent, ut crescentibus multiplicarentur usuris, intra terram suam vel quasi timidus fenerator, vel quasi avarus possessor absconderit (Matth. XXV, 14 et seq.) , non mediocrem, domino revertente, offensam incidet; jure nobis verendum est, quibus licet ingenium tenue, necessitas tamen maxima eloquia Dei credita populi fenerare mentibus, ne vocis quoque nostrae poscatur usura: praesertim cum studium a nobis Dominus, non profectum requirat.
PL 16, 187A1. もし、天の真理の言葉に従い(マタイ12:36)、我々が語ったあらゆる無益な言葉について弁明せねばならず、また、もし僕のめいめいが、両替商たちに分け与えられ、殖える利息によって増すはずだった、霊的な恩寵のタラントを、臆病な金貸しのように、あるいは強欲な所有者のように、自分の地の下に隠したなら(マタイ25:14以下)、主が帰ってくるとき、少なからぬ怒りを買うであろう。それゆえ、才は乏しくとも、託された神の言葉を民の心に貸し付けねばならないというきわめて大きな必然を負う我々は、我々の声の利息までも求められはしないかと、当然恐れねばならない。とりわけ、主が我々に求めるのは熱意であって、成果ではないのだから。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.3
Unde scribendi aliquid sententia fuit. Majore siquidem pudoris periculo auditur vox nostra quam legitur; liber enim non erubescit.
PL 16, 188Aそこで、何かを書こうという決心が生まれた。実に、我々の声は、読まれるときよりも聞かれるときの方が、恥じらいの危うさが大きい。書物は赤面しないからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.4
2. Et quidem ingenio diffisus, sed divinae misericordiae provocatus exemplis, sermonem meditari audeo; nam, volente Deo, etiam asina locuta est (Num. XXII, 28) .
PL 16, 188A2. 私は才に自信がないが、神の慈しみの例に励まされて、あえて語る言葉を練ることにした。神の望みによって、雌驢馬さえ語ったのだから(民数記22:28)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.5
Quod si mihi sub istius saeculi oneribus constituto assistat angelus, ego quoque muta diu ora laxabo; potest enim solvere impedimenta imperitiae, qui in illa asina solvit naturae.
PL 16, 188Aもしこの世の重荷の下に置かれた私のそばに天使が立つなら、私もまた、長く黙っていた口を開くであろう。あの雌驢馬において本性の妨げを解いた者は、無知の妨げをも解くことができるからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.6
In arca veteris Testamenti virga floruit sacerdotis (Num. XVII, 8) : facile Deo ut in sancta Ecclesia de nostris quoque nodis flos germinet. Cur autem desperandum quod Dominus loquatur in hominibus, qui est locutus in sentibus (Exod. III, 4 et seq.) ?
PL 16, 188A旧い契約の箱の中で、祭司の杖が花を咲かせた(民数記17:8)。神にとって、聖なる教会において、我々の節くれからも花が芽吹くのはたやすい。まして、茂みの中で語った主が人々の中で語ることを、なぜ絶望すべきであろうか(出エジプト記3:4以下)?
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.7
Deus nec rubum est dedignatus. Atque utinam meas quoque illuminet spinas! Erunt fortassis qui etiam in nostris sentibus aliquem mirentur lucere fulgorem, erunt quos spina nostra non urat; erunt quibus de rubo audita vox nostra solvat de pedibus calceamentum, ut impedimentis corporalibus exuatur mentis incessus.
PL 16, 188B神は柴をも見下さなかった。どうか私のいばらをも照らしてくれるように! おそらく、我々のとげの中にさえ何らかの輝きが光っていると驚く者があろう。我々のいばらが焼かない者もあろう。柴から聞こえた我々の声が足から履物を解き、体の妨げから精神の歩みを脱がせる者もあろう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.8
3. Sed haec sanctorum merita virorum. Utinam me sub illa infructuosa (Joan. I, 48) adhuc ficu jacentem ex aliqua Jesus parte respiceret! ferret quoque post triennium fructus et nostra ficus (Luc. XIII, 6 et seq.) . Sed unde tantum peccatoribus spei?
PL 16, 188B3. だが、これは聖なる人々の功績である。あの実のならないイチジクの木の下(ヨハネ1:48)になおも横たわっている私を、イエスがどこからか見てくれたなら! 三年ののちには、我々のイチジクの木も実を結ぶであろう(ルカ13:6以下)。だが、罪人にそれほどの望みがどこから来ようか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.9
Utinam saltem ille Evangelicus Dominicae cultor vineae ficum nostram fortasse jam jussus excidere, remittat illam et hoc anno, usque dum fodiat, et mittat cophinum stercoris; ne forte de terra suscitet inopem, et de stercore erigat pauperem!
PL 16, 189Aせめて、あの福音書の、主のブドウ畑の世話人が、すでに切り倒せと命じられているかもしれない我々のイチジクの木を、今年もなお見逃し、掘り返して肥やしの籠を置くまで待ってくれたなら。ひょっとして、地から乏しい者を起こし、肥やしから貧しい者を立たせるかもしれないのだから!〔ne forte は「…しないように」とも取れるが、「ひょっとして…するかもしれない」の意に取った〕
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.10
Beati qui sub vite et olea equos suos alligant (Gen. XLIX, 11) , laborum cursus suorum luci et laetitiae consecrantes: me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum.
PL 16, 189A「ブドウの木とオリーブの下に自分の馬をつなぐ者は幸いである」(創世記49:11)。彼らは自らの労苦の走りを光と喜びに献げるのである。私にはなおもイチジクの木、すなわち世界の享楽の、誘惑に満ちた疼きが影を落としている。高さに対しては低く、労苦に対しては脆く、用いるには柔らかく、実りに対しては不毛である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.11
4. Ac fortasse miretur aliquis cur scribere audeo, qui loqui nequeo. Et tamen si repetamus quae legimus in Evangelicis Scripturis (Luc. I, 63, 64) et sacerdotalibus factis, ac nobis sanctus Zacharias propheta documento sit, inveniet esse quod vox non explicet, et stylus signet.
PL 16, 189A4. おそらく、話すことのできない私が、なぜあえて書くのかといぶかる者があろう。だが、福音の書(ルカ1:63, 64)と祭司の行いのうちに読むところを思い起こし、聖なる預言者ザカリアが我々の例証となるなら、声が説き明かさぬものを筆が示しうることを、その人は見出すであろう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.12
Quod si nomen Joannis reddidit patri vocem, ego quoque desperare non debeo quod vocem licet mutus accipiam, si loquar Christum: cujus quidem generationem juxta propheticum dictum quis enarrabit (Esai. LIII, 8) ?
PL 16, 189Bヨハネの名が父に声を返したのなら、私もまた、たとえ口がきけなくとも、キリストを語るならば声を受けるであろうと、望みを捨てるべきではない。そのキリストについて、預言者の言葉のとおり、「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.1.13
Et ideo quasi servus, Domini familiam praedicabo; immaculatus enim Dominus immaculatam sibi familiam etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanae corpore consecravit.
PL 16, 189Bそれゆえ私は、僕として、主の家の者たちを宣べ伝えよう。主は汚れがなく、人間の弱さの汚濁に満ちたこの体の中にあってさえ、汚れのない家の者たちを自分のために奉献したからである。