De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.1
Ut Maria vitae informandae, sic Thecla mortis obeundae exemplar dicitur. Hanc a bestiis ad quas damnata fuerat, non solum nihil passam, sed e contrario cultam et adoratam esse. At ne quas superiora exempla deterreant, recentius quoddam narrandum proponitur.
PL 16, 211Cテクラは、マリアが生の形づくりの手本であるように、死に赴く手本であると言われる。彼女は、投げ与えられるよう宣告された獣どもから何の害も受けなかったばかりか、かえって敬われ、拝されたという。だが、先の手本が誰かを怖気づかせぬよう、もっと近ごろのある事例が語られる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.2
19. Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet, Thecla doceat immolari: quae copulam fugiens nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit.
PL 16, 211C19. それゆえ、聖なるマリアが生の規律を形づくり、テクラが犠牲として屠られることを教えるがよい。彼女は婚姻の絆を避け、婚約者の怒りによって有罪とされたが、おとめの身への畏敬によって、獣の本性さえ変えたのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.3
Namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent.
PL 16, 212A実に、獣の前に備えられたとき、彼女は男たちの視線さえ避け、急所そのものを猛き獅子に差し出したので、恥知らずな目を携えて来た者たちに、慎み深い目を持ち帰らせた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.4
20. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificantem sono quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia: et propriae oblita naturae, naturam induerat quam homines amiserant.
PL 16, 212A20. 獣が足を舐めながら地に伏し、声なき響きで、おとめの聖なる体を傷つけることはできないと証ししているのが見られた。かくして獣は自らの獲物を拝し、己の本性を忘れて、人間が失った本性をまとっていた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.5
Videres quadam naturae transfusione homines feritatem indutos, saevitiam imperare bestiae: bestiam exosculantem pedes virginis, docere quid homines deberent. Tantum habet virginitas admirationis, ut eam etiam leones mirentur.
PL 16, 212Aいわば本性の移し替えによって、獰猛さをまとった人間が獣に残忍さを命じ、獣がおとめの足に口づけして、人間が何をなすべきかを教える——そのさまを見ることができたであろう。おとめの身には、獅子たちさえ感嘆するほどの驚嘆すべきものがある。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.6
Non impastos cibus flexit, non citatos impetus rapuit, non stimulatos ira exasperavit, non usus decepit assuetos, non feros natura possedit.
PL 16, 212A獅子たちは飢えていたのに食物はこれを動かさず、駆り立てられていたのに勢いはこれをさらわず、怒りに刺激されていたのに怒りはこれを荒立たせず、慣らされていたのに習いはこれを欺かず、獰猛であったのに本性はこれを捕らえなかった〔主語は省かれている。獅子たちと取った〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.7
Docuerunt religionem dum adorant martyrem: docuerunt etiam castitatem, dum virgini nihil aliud nisi plantas exosculantur, demersis in terram oculis, tamquam verecundantibus, ne mas aliquis vel bestia virginem nudam videret.
PL 16, 212B獅子たちは、殉教者を拝することで信仰を教え、またおとめに足の裏のほかには何にも口づけしないことで、貞潔をも教えた。目を地に伏せ、あたかも恥じらうかのようであった。男であれ獣であれ、裸のおとめを見ることがないようにである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.8
21. Dicet aliquis: Cur exemplum attulisti Mariae, quasi reperiri queat matrem Domini quae possit imitari? Cur etiam Theclae, quam gentium Doctor instituit? Da hujuscemodi doctorem, si discipulam requiris.
PL 16, 212B21. ある者は言うであろう。「なぜマリアの手本を持ち出したのか、あたかも主の母を模倣できる者が見いだされうるかのように。なぜテクラの手本まで、諸国民の教師〔パウロ〕が教え導いた女を。このような教師を与えよ、弟子を求めるのなら」と。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.3.9
Hujuscemodi recens vobis exemplum profero, ut intelligatis Apostolum non unius esse doctorem, sed omnium.
PL 16, 212Bそこで、諸君のために、このような近ごろの手本を示す。使徒が一人の者の教師ではなく、すべての者の教師であることを悟らせるためである。