De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.1
Objicientibus frequentium Ambrosii ad virginitatem exhortationum nullum fructum esse ut satisfaciat, adducit exempla cum aliarum virginum, tum Mauritanensium ac Bononiensium: sed harum imprimis virtutes ac propagandae virginitatis ardorem laudat.
PL 16, 204Cアンブロシウスのおとめの身への度重なる勧めは何の実も結ばない、という反論に答えて、著者は、他のおとめたちの例、またマウレタニアとボノニア〔今のボローニャ〕のおとめたちの例を挙げる。とくに後者の徳と、おとめの身を広めようとする熱意を称える。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.2
57. Dicet aliquis: Tu nobis quotidie virginum canis laudes. Quid faciam qui eadem quotidie cantito, et proficio nihil? Sed non mea culpa. Denique de Placentino sacrandae virgines veniunt, de Bononiensi veniunt, de Mauritania veniunt, ut hic velentur.
PL 16, 204C57. 誰かが言うだろう。「あなたは我々に毎日おとめたちの称賛を歌っている。」私はどうすればよいのか、毎日同じことを歌いながら、何の成果もない私は。しかし、私の咎ではない。実に、プラケンティア〔今のピアチェンツァ〕の地方から、献げられるべきおとめたちが来る。ボノニアの地方から来る。マウレタニアから来る。ここでヴェールを受けるために。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.3
Magnam rem videtis. Hic tracto, et alibi persuadeo. Si ita est, alibi tractemus, ut vobis persuadeamus. 58. Quid, quod etiam qui me non audiunt, sequuntur: qui audiunt, non sequuntur?
PL 16, 205A諸君は大事を見ている。私はここで説き、他の地で説き伏せている。もしそうなら、諸君を説き伏せるために、他の地で説こう。58. どうしたことか、私の言葉を聞かない者たちさえ従い、聞く者たちが従わないとは。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.4
Nam plerasque virgines cognovi velle, et prohiberi etiam prodire a matribus, et quod est gravius, viduis, cum quibus hic mihi sermo est. Nempe si hominem vellent amare filiae vestrae, per leges possent eligere quem vellent.
PL 16, 205A実際、私は、多くのおとめたちが望みながら、母たちに、そしてさらに重いことに、やもめたちに、進み出ることさえ妨げられているのを知った。ここで私の話の相手は、まさにその者たちである。確かに、もし諸君の娘たちが男を愛することを望むなら、法によって、望む男を選べるだろう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.5
Quibus igitur hominem eligere licet, Deum non licet? 59. Contuemini quam dulcis pudicitiae fructus sit, qui barbaricis quoque inolevit affectibus.
PL 16, 205Aそれなら、男を選ぶことが許される者たちに、神を選ぶことは許されないのか。59. 諸君、見よ、貞潔の実はなんと甘美であることか。それは蛮族の心にさえ根づいた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.6
Ex ultimis infra ultraque Mauritaniae partibus deductae virgines hic sacrari gestiunt; et cum sint omnes familiae in vinculis, pudicitia tamen nescit esse captiva. Profitetur regnum aeternitatis, quae moeret injuriam servitutis.
PL 16, 205Aマウレタニアの、手前の、またその向こうの果ての地方から連れて来られたおとめたちが、ここで献げられることを切望する。家人たちがみな鎖につながれているのに、貞潔は囚われの身であることを知らない。奴隷の境遇の不正を嘆きつつも、貞潔は永遠の国を公言する。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.7
60. Nam quid de Bononiensibus virginibus loquar, fecundo pudoris agmine, quae mundanis se deliciis abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt?
PL 16, 205B60. ボノニアのおとめたちについては、何を語ろうか。恥じらいの豊かな群れであり、世の快楽を捨て、おとめの身の聖域に住む者たちである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.8
Sine contubernali sexu, contubernali pudore provectae ad vicenarium numerum, et centenarium fructum, relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis Christi, indefessae milites castitatis: nunc canticis spiritalibus personant, nunc victum operibus exercent, liberalitati quoque subsidium manu quaerunt.
PL 16, 205B同じ屋根の下に異性を置かず、恥じらいを同居の伴として、二十人という数、また百倍の実にまで進み、親の宿を去って、キリストの幕屋に天幕を張る、疲れを知らぬ貞潔の兵士たちである。あるときは霊の歌声を響かせ、あるときは手仕事で生計を立て、施しのための助けも手で求める。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.10.9
61. Quod si investigandi virgines inoleverit odor (namque prae caeteris speculandi venatum pudoris explorant), totis curarum vestigiis praedam latentem usque ad ipsa cubilia persequuntur: aut si liberior alicujus volatus affulserit, totis omnes videas assurgere alis, concrepare pennis, emicare plausu; ut casto pudicitiae choro cingant volantem, donec albenti delectata comitatu, in plagas pudoris et indaginem castitatis domus patriae oblita, succedat.
PL 16, 205B61. もし、探り出すべき匂いが立ったなら(彼女たちは誰にもまさって、恥じらいの獲物を見張り探る)、おとめたちは、心遣いのあらゆる足跡をたどって、隠れた獲物を寝床にまで追い詰める〔virgines は「探り出す」の目的語(おとめを探り出す匂い)とも読めるが、主文の主語と取った〕。あるいは、誰かのより自由な飛翔が輝いたなら、みなが翼をいっぱいに広げて舞い上がり、羽を打ち鳴らし、羽ばたきの音とともに躍り出るのが見えるだろう。貞潔の清らかな合唱で、飛ぶ者を取り巻くためである。やがてその者は、白く輝く一行に喜び、故郷の家を忘れて、恥じらいの網と貞潔の囲い込みの中へ入ってくる。