De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.1
Ad lacrymas fundendas hortatus Davidis versiculo, vocem lectum docet hic simpliciter accipi posse, vel figurate, ut corpus nostrum significet: quam acceptionem probat et confirmat. Quomodo Christus corpus doloris susceperit, stratumque versaverit in infirmitate?
PL 16, 225Dダビデの詩句によって涙を流すよう勧め、「寝床」という語はここで単純にそのまま受け取ることもでき、比喩として我々の体を意味すると受け取ることもできると教え、後者の受け取り方を確かめ、補強する。キリストはいかにして苦しみの体を取り、病いの中で寝床を返したのか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.2
Omnia in honorem Christi referenda, et spiritali laetitia exsultandum, non autem illa, quae in conviviis insaniens Joanni Baptistae mortem intulit.
PL 16, 226A万事をキリストの栄誉に帰すべきであり、霊の喜びで歓喜すべきである。宴で狂乱して洗礼者ヨハネに死をもたらした、あの喜びによってではない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.3
21. Jam illud quis non ad nostram institutionem dictum intelligat, quod ait sanctus Propheta: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) ?
PL 16, 226A21. 聖なる預言者は言う。「私は夜ごとに私の寝床を洗い、私の涙で私の床を潤す」(詩篇6:7)。この句が我々の教導のために語られたものと、誰が悟らぬだろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.4
Nam sive lectum juxta litteram intelligas, tantam ubertatem ostendit profundi oportere lacrymarum; ut lavetur lectus, stratum rigetur fletibus obsecrantis: fletus enim praesentium, merces est futurorum; quoniam beati qui fletis, ipsi enim ridebitis (Luc. VI, 21) : sive pro corpore accipiamus propheticum dictum, delicta corporis poenitentiae lacrymis abluamus.
PL 16, 226A実に、寝床を文字どおりに解するなら、預言者は、寝床が洗われ、願い求める者の涙で床が潤されるほどに豊かな涙が注がれねばならないことを示している。現在の涙は来たるべきものの報いだからである。「泣く汝らは幸いである。汝らは笑うであろうから」(ルカ6:21)。他方、預言者の言葉を体の意味に受け取るなら、体の罪を悔い改めの涙で洗い清めよう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.5
Fecit enim sibi lectum Salomon ex lignis Libani, columnae ejus erant argenteae, acclinatorium ejus aureum, dorsum ejus gemmatum stratum (Cant. III, 9, 10) . Quis est iste lectus, nisi nostri corporis species?
PL 16, 226B実に、「ソロモンは自分のためにレバノンの木で寝台を作った。その柱は銀で、寄りかかる所は金、その背は宝石をちりばめた床であった」(雅歌3:9, 10)。この寝台とは、我々の体の姿でなくて何であろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.6
Namque in gemmis aerii species fulgoris ostenditur, in auro ignis, aqua in argento, terra per lignum: ex quibus corpus humanum quatuor constat elementis, in quo nostra recubat anima; si non aspero montium, non humi arido expers quietis existat, sed sublimis a vitiis, ligno fulta requiescat.
PL 16, 226B実に、宝石には空気の輝きの姿が示され、金には火、銀には水、木によって土が示される。人の体はこれら四つの元素から成り、その中に我々の魂が横たわる。魂が、山々の荒れ地や乾いた地面にあって安息を欠くことなく、悪徳から高く上げられ、木に支えられて憩うのであれば〔si 以下の係りは定かでない。条件と取った〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.7
Unde etiam David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus (Psal. XL, 4) . Nam lectus doloris esse qui potest, cum dolere non possit, qui non habeat sensum?
PL 16, 226Bそれゆえダビデも言う。「主は、彼の苦しみの寝床の上で、彼に助けをもたらすように」(詩篇40:4)。感覚を持たず、痛むことのできぬ寝床が、どうして苦しみの寝床でありえようか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.8
Corpus autem doloris sicut corpus est mortis ejus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ?
PL 16, 226Cところで、苦しみの体とは、死の体のようなものである。「ああ、私は惨めな人間だ。誰がこの死の体から私を解放するのか」(ローマ7:24)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.9
22. Et quoniam versiculum induximus, in quo Dominici corporis fecimus mentionem; ne quem forte perturbet legentem quod Dominus corpus suscepit doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit et flevit (Joan. XI, 35) , et in passione est vulneratus, atque ex vulnere sanguis et aqua exivit (Joan. XIX, 34) , spiritumque exhalavit.
PL 16, 226C22. さて、我々は詩句を引いて、その中で主の体に言及したので、読む者のうち誰かが、主が苦しみの体を取ったことに動揺することのないよう、思い起こすがよい。主はラザロの死に痛み、涙を流し(ヨハネ11:35)、受難において傷つけられ、その傷から血と水が出て(ヨハネ19:34)、霊を放ったことを。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.10
Aqua ad lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem. Unus enim Christus est nobis spes, fides, charitas: spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas in sacramento.
PL 16, 226C水は洗礼のため、血は飲むため、霊は復活のためである。実にキリストは我々にとって唯一の、希望、信仰、愛である。復活において希望、洗いにおいて信仰、秘跡において愛である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.11
23. Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam stratum in infirmitate versavit (Ps. XL, 4) ; quia convertit in commodum carnis humanae. Nam passione infirmitas est soluta, mors resurrectione.
PL 16, 226D23. だが主は、苦しみの体を取ったように、病いの中で寝床を返しもした(詩篇40:4)。人の肉の益へと転じたからである。実に受難によって弱さは解かれ、復活によって死は解かれた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.12
Et tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino: tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam; licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus oportere gentium Doctor salutari praeceptione praescripserit (Rom. XII, 15) .
PL 16, 227Aそれでも、諸君は世のことについては嘆き、主にあっては喜ぶべきである。悔い改めには悲しみ、恩寵には快活に。もっとも、泣く者とともに泣き、喜ぶ者とともに喜ぶべきことを、諸国民の教師〔使徒パウロ〕は救いの教えをもって定めてはいるが(ローマ12:15)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.13
24. Verum qui penitus enodare cicatricem omnem desiderat quaestionis, ad eumdem confugiat Apostolum: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo aut in facto in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo Patri per ipsum (Coloss. III, 17) .
PL 16, 227A24. しかし、問いの傷跡をことごとく根こそぎ解き明かすことを望む者は、同じ使徒のもとへ逃れよ。使徒は言う。「汝らが言葉によってであれ行いによってであれ行うことは何であれ、すべて我々の主イエス・キリストの名において〔行え〕。彼を通して父なる神に感謝しつつ」(コロサイ3:17)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.14
Omnia ergo dicta nostra factaque referamus ad Christum, qui vitam fecit ex morte, et lucem creavit ex tenebris.
PL 16, 227Aそれゆえ、我々の言葉も行いもみな、死から命を作り、闇から光を創造したキリストに帰そう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.15
Namque ut corpus aegrotum nunc calidioribus fovetur, nunc frigidioribus temperatur; remediorumque mutatio, si juxta praeceptum fiat medici, salutaris est: si contra mandatum usurpetur, languoris augmentum est; ita medico nostro quidquid penditur Christo, remedium est: quidquid usurpatur, incommodum.
PL 16, 227A実に、病む体は、あるときはより熱いもので温められ、あるときはより冷たいもので和らげられる。薬の入れ替えは、医者の指示に従ってなされるなら健やかさをもたらすが、命令に反して勝手に用いられるなら、衰弱を増す。同じく、我々の医者キリストに捧げられるものは何であれ薬となり、勝手に取るものは何であれ害となる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.16
25. Debet igitur bene consciae mentis esse laetitia, non inconditis comessationibus, non nuptialibus excitata symphoniis; ibi enim intuta verecundia, illecebra suspecta est, ubi comes deliciarum est extrema saltatio. Ab hac virgines Dei procul esse desidero.
PL 16, 227B25. それゆえ喜びは、よく自覚した精神の喜びでなければならない。粗野な宴や、婚礼の楽の音に掻き立てられたものであってはならない。そのようなところでは慎みは安全でなく、誘いは疑わしく、快楽の連れは最後には踊りだからである。この踊りから、神のおとめたちが遠くあることを私は願う。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.5.17
Nemo enim, ut dixit quidam saecularium doctor, saltat sobrius, nisi insanit. Quod si juxta sapientiam saecularem, saltationis aut temulentia auctor est, aut amentia; quid divinarum Scripturarum cautum putamus exemplis cum Joannes praenuntius Christi, saltatricis optione jugulatus, exemplo sit plus nocuisse saltationis illecebram, quam sacrilegi furoris amentiam?
PL 16, 227B実に、世俗のある教師が言ったように、「狂っているのでなければ、素面で踊る者はいない」。世俗の知恵に従っても、踊りの源が酩酊か狂気であるなら、神の聖書の例においては、何を用心すべきことと我々は考えるか。キリストの先駆者ヨハネが、踊り子の望みによって首を斬られ、踊りの誘惑のほうが、神を汚す怒りの狂気よりも害を与えたことの例となっているのに。