De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.1
Variis e capitibus virginitatis laudes petuntur, sed hinc imprimis quod e coelo Verbum elicere in terram ipsa meruerit; unde postea ejus studium quod sub antiquo foedere in paucis floruerat, propagatum est in innumeris.
PL 16, 191Bおとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕への讃辞はさまざまな点から求められるが、とりわけ、おとめの身が天から言葉を地に引き下ろすに値したという点からである。そこから、のちにそれへの熱意が、旧い契約のもとでは少数の者の中に咲いていたのが、数知れぬ者の中へ広まった。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.2
10. Invitat nunc integritatis amor, et tu, soror sancta, vel mutis tacita moribus, ut aliquid de virginitate dicamus; ne veluti transitu quodam perstricta videatur, quae principalis est virtus.
PL 16, 191B10. 今、無傷さへの愛が我々を促す。また、聖なる姉よ、あなたも、たとえ物言わぬ振る舞いのうちに黙したままであっても、我々を促して、おとめの身について何かを語らせる。第一の徳であるおとめの身が、通りすがりに触れただけのように見えてはならない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.3
Non enim ideo laudabilis virginitas, quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat. 11. Quis autem humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturae sit?
PL 16, 191Bおとめの身が讃えられるのは、殉教者たちの中にも見出されるからではなく、おとめの身そのものが殉教者を生み出すからである。11. 本性さえ自らの法の内に閉じ込めなかったものを、誰が人間の才で捉えられようか。本性の習いを超えるものを、誰が自然な声で包みうるだろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.4
E coelo accersivit quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quaesivit e coelo, quae sponsum sibi invenit in coelo. Haec nubes, aera, angelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore.
PL 16, 191Cおとめの身は、地上で倣うべきものを天から呼び寄せた。天に花婿を見出したおとめの身が、生き方の習いを天に求めたのも当然である。それは雲を、空を、天使たちを、星々を越えて、父の懐そのものに神の言葉を見出し、胸いっぱいに汲み取った。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.5
Nam quis tantum cum invenerit, relinquat boni? Unguentum enim exinanitum est nomen tuum: propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 1) .
PL 16, 191Cそれほどの善を見出した者が、どうしてそれを手放すだろうか。「汝の名は注ぎ出された香油である。それゆえ、おとめたちは汝を愛し、汝を引き寄せた」(雅歌1:1)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.6
Postremo non meum est illud, quoniam quae non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in coelo (Matth. XXII, 30) . Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quae angelorum Domino copulantur.
PL 16, 191C結局、これは私の言葉ではない。「嫁がず、嫁がされない者たちは、天の天使たちのようになる」(マタイ22:30)。ゆえに、天使たちの主に結ばれた者たちが天使たちにたとえられても、誰も驚くな。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.7
Quis igitur neget hanc vitam fluxisse de coelo, quam non facile invenimus in terris, nisi postquam Deus in haec terreni corporis membra descendit (IV Reg. II, 11) ? Tunc in utero virgo concepit, et Verbum caro factum est, ut caro fieret Deus (Matth. XVII, 3) .
PL 16, 192Aでは、この生き方が天から流れ出たことを、誰が否定しようか。神がこの地上の体の肢体に降りたあとでなければ、我々は地上でそれをたやすく見出せなかったのだから(列王記四2:11)。そのとき、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕は胎に宿し、言葉は肉となった。肉が神となるためである(マタイ17:3)〔この引照と前の(列王記四2:11)は、次節のエリヤの話(戦車で天に引き上げられたこと、栄光のうちに主とともに現れたこと)にかかるものらしいが、底本の位置のまま写す〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.8
12. Dicet aliquis: Sed etiam Elias nullis corporei coitus fuisse permixtus cupiditatibus invenitur. Ideo ergo curru raptus ad coelum, ideo cum Domino apparet in gloria, ideo Dominici venturus est praecursor adventus (Malac. IV, 3) .
PL 16, 192A12. ある者は言うであろう。「しかしエリヤも、体の交わりのいかなる欲望にも混じることがなかったと見られる。それゆえ戦車で天に引き上げられ、それゆえ栄光のうちに主とともに現れ、それゆえ主の到来の先駆けとなるのだ」と(マラキ4:3)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.9
Et Maria tympanum sumens pudore virgineo choros duxit (Exod. XV, 20) . Sed considerate cujus illa speciem tunc gerebat. Nonne Ecclesiae, quae religiosos populi coetus qui carmina divina concinerent, immaculato virgo spiritu copulavit?
PL 16, 192Aまたマリア〔Maria はウルガタでのミリアムの名。出エジプト記15:20のミリアムを言う〕は、太鼓を手に取り、おとめの恥じらいをもって踊りの輪を導いた(出エジプト記15:20)。だが、彼女がそのとき誰の姿を帯びていたかを考えよ。それは教会の姿ではないか。教会は、神の歌を合唱する民の敬虔な集まりを、おとめとして、汚れなき霊をもって結び合わせた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.10
Nam etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines deputatas. Sed quid Apostolus dicit? Haec autem in figura contingebant illis, ut essent indicia futurorum (I Cor. X, 11) ; figura enim in paucis est, vita in pluribus.
PL 16, 192B実際、エルサレムの神殿にもおとめたちが割り当てられていたことを我々は読む。だが、使徒は何と言うか。「これらは彼らにとって象りとして起こった。将来のことの指標となるためである」(一コリント10:11)。象りは少数のうちにあり、生き方は多数のうちにあるからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.11
13. At vero posteaquam Dominus in corpus hoc veniens, contubernium divinitatis et corporis sine ulla concretae confusionis labe sociavit, tunc toto orbe diffusus corporibus humanis vitae coelestis usus inolevit.
PL 16, 192B13. だが、主がこの体に来て、神性と体との同居を、融合した混淆の汚れなしに結び合わせたのちには、そのとき、全世界に広まって、人間の体に天の生き方の習いが根づいた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.3.12
Hoc illud est quod ministrantes in terris angeli (Matth. IV, 11) declararunt futurum genus, quod ministerium Domino immaculati corporis obsequiis exhiberet. Haec est coelestis illa militia, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris. Habemus ergo auctoritatem vetustatis a saeculo, plenitudinem professionis a Christo.
PL 16, 192B地上で仕えた天使たち(マタイ4:11)が告げたのは、まさにこのことである。来るべき種族が、汚れなき体の奉仕によって主に仕える、と。これこそ、地上で讃える天使たちの軍勢が約束した、あの天の軍勢である。ゆえに我々は、世の初めからの古来の権威と、キリストからの誓願の充満とを持つ。