De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.1
Ultima virginitatis laus proponitur, avaritiae nimirum immunitas. Hujus occasione sanctus Praesul sorori in mentem revocat, quanta sit illius felicitas quae non cogatur luxui atque vanitati, quibus nupturae mancipantur, morem gerere. 54. Quid illud?
PL 16, 203Bおとめの身への最後の称賛が示される。すなわち、貪欲を免れていることである。聖なる司教はこれを機に姉に、嫁ごうとする女たちが縛られている贅沢と虚栄に従うことを強いられない女の幸いが、どれほど大きいかを思い起こさせる。54. それはどうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.2
Quantae felicitatis est, quod nulla vos habendi cupiditas inflammat? Pauper quod habes poscit, quod non habes non requirit. Fructus laboris tui thesaurus est inopi, et duo aera si sola sint, census est largientis. 54 *. Audi ergo, soror, quantis careas.
PL 16, 203Cいかなる所有欲も諸君を燃え立たせないとは、どれほど大きな幸いであることか。貧しい者は、あなたが持つものを求め、あなたが持たないものを求めない。あなたの労苦の実りは貧しい者には宝であり、二枚の銅貨がたとえそれだけでも、与える者の財産である。54 *.〔ミーニュの脚注によれば、ベネディクト会版は番号54を二度用いており、ミーニュは二つ目に星印を付けて「54 *」とする。星印は、番号に付くところではどこでも同じ意味である〕 それゆえ聞け、姉よ、あなたがどれほど多くのものから免れているかを。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.3
Nam cavere quid debeas, nec meum est docere, nec tuum discere; perfectae enim virtutis usus magisterium non desiderat, sed informat.
PL 16, 203C何を避けるべきかを、私が教えることでも、あなたが学ぶことでもない。完全な徳の実践は、教えを求めず、かえって形づくるからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.4
Cernis ut pomparum ferculis similis incedat, quae se componit ut placeat, omnium in se vultus et ora convertens, eo ipso quo studet placere, deformior; prius enim populo displicet, quam placeat viro.
PL 16, 204Aあなたは見ているであろう、身を整えて人に気に入られようとする女が、行列の担ぎ台のように歩み、あらゆる人の顔と口を自分に向けさせながら、まさに気に入られようと努めるそのことによって、かえって見苦しくなるさまを。男に気に入られる前に、まず民衆に嫌われるからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.5
At in vobis rejecta decoris cura plus decet: et hoc ipsum quod vos non ornatis, ornatus est. 55. Cerne laceras vulneribus aures, et depressae onera miserare cervicis. Non sunt allevamenta poenarum discrimina metallorum.
PL 16, 204Aしかし諸君の場合は、飾りへの気遣いを捨てて、いっそう美しい。諸君が飾らないというこのことこそが、飾りである。55. 傷で裂けた耳を見よ。押し下げられた首の重荷を憐れめ。金属の違いは、刑罰の軽減にならない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.6
Hinc collum catena constringit, inde pedem compes includit. Nihil refert auro corpus oneretur an ferro. Sic cervix premitur, sic gravatur incessus. Nil pretium juvat; nisi quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis.
PL 16, 204A一方では首を鎖が締めつけ、他方では足を足枷が縛る。体が金で重くされるか鉄で重くされるかは、どうでもよい。こうして首は圧され、歩みは重くなる。代価の高さは何の助けにもならない。ただ、女である諸君が、その刑罰を失いはしないかと震えているというほかは。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.7
Quid interest, utrum aliena sententia, an vestra vos damnet? Hinc vos etiam miserabiliores quam qui publico jure damnantur, quod illi optant exui, vos ligari.
PL 16, 204A他人の判決が諸君を断罪するのか、諸君自身のそれが断罪するのか、何の違いがあるか。したがって諸君は、公の法によって断罪される者たちよりも、いっそう哀れである。あの者たちは〔鎖を〕外されることを望むが、諸君は縛られることを望むからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.8
56. Quam vero miserabilis illa conditio, quod tamquam mancipii forma venalis, nuptura licitatur; ut qui pretio vicerit, emat. Tolerabilius tamen mancipia veneunt, quae saepe sibi dominos eligunt: virgo si eligat, crimen est; si non eligat, contumelia.
PL 16, 204B56. まことに、あの境遇はなんと哀れなことか。嫁ごうとする女は、奴隷の姿のように売りに出され、競りにかけられ、値で勝った者が買い取る。それでも奴隷のほうが、まだ耐えやすい形で売られている。奴隷はしばしば自分で主人を選ぶからである。おとめは、選べば罪であり、選ばなければ屈辱である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.9
Quae quamvis pulchra sit et decora, et timet et cupit videri: cupit, ut se charius vendat: timet, ne hoc ipsum dedeceat quod videtur.
PL 16, 204B彼女は、たとえ美しく気品があっても、見られることを恐れ、また望む。望むのは、より高く自分を売るためであり、恐れるのは、見られること自体が不名誉になりはしないかということである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.9.10
Quanta autem votorum ludibria, et ad procorum eventus suspecti metus, ne pauper illudat, ne dives fastidiat, ne pulcher irrideat, ne nobilis spernat!
PL 16, 204Bまた、求婚者たちの成り行きをめぐって、願いはどれほど弄ばれ、疑心に満ちた恐れはどれほど大きいことか。貧しい男は嘲るのではないか、富める男は見下すのではないか、美しい男は笑うのではないか、高貴な男ははねつけるのではないか、と。