De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.1
Virginitatis patriam coelum esse, auctorem vero Dei Filium: qui cum virgo esset ante virginem, ex virgine tamen editus virginem Ecclesiam duxit uxorem. Ab ipsa susceptos nos omnes esse, cujus dotes nonnullae commemorantur.
PL 16, 194Bおとめの身の故郷は天であり、その創始者は神の子である。子は、おとめに先立つおとめでありながら、おとめから生まれて、おとめである教会を妻に迎えた。我々は皆、その教会に引き取られたのであり、その持参金のいくつかが記される。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.2
Ejusdem filias hinc praecellere quod virginitas non subjiciatur praecepto, quodque ad pietatis cultum facultatem suppeditet quam expeditissimam.
PL 16, 194B同じ教会の娘たち〔おとめたちを言う〕が他にまさるのは、おとめの身が命令に服さないこと、そして敬虔の礼拝のために、きわめて自由な余地を与えることによる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.3
20. In laudationibus solet patria praedicari et parentes; ut commemoratione auctoris dignitas successionis exaggeretur: ego licet laudationem non susceperim virginitatis, sed expressionem; ad rem tamen pertinere arbitror, ut quae sit ei patria, quis auctor, appareat.
PL 16, 194B20. 讃辞においては、故郷と親が語られるのが習いである。創始者を思い起こすことで、後継者の尊厳が高められるためである。私は、おとめの身の讃辞を引き受けたのではなく、その描写を引き受けたのだが、それでも、その故郷が何であり、創始者が誰であるかが明らかになることは、主題に関わると考える。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.4
Ac prius ubi sit patria definiamus. Si enim ibi est patria, ubi genitale domicilium: in coelo profecto est patria castitatis. Itaque hic advena, ibi incola est. 21. Quid autem est castitas virginalis, nisi expers contagionis integritas?
PL 16, 194Cまず、故郷がどこにあるかを定めよう。生まれの住まいのあるところが故郷であるなら、貞潔の故郷はまさしく天にある。それゆえ、この地では寄留者であり、あの地では住民である。21. では、おとめの貞潔とは、汚れに触れない無傷さでなくて何であろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.5
Atque ejus auctorem quem possumus aestimare, nisi immaculatum Dei Filium, cujus caro non vidit corruptionem, divinitas non est experta contagionem? Videte igitur quanta virginitatis merita sint.
PL 16, 194Cその創始者として、我々は誰を考えうるか。汚れなき神の子でなくてほかにない。その肉は腐敗を見ず、その神性は汚れを経験しなかった。見よ、おとめの身の功績がいかに大きいかを。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.6
Christus ante virginem, Christus ex virgine; a Patre quidem natus ante saecula, sed ex virgine natus ob saecula. Illud naturae suae, hoc nostrae utilitatis est. Illud erat semper, hoc voluit.
PL 16, 195Aキリストはおとめに先立ち、キリストはおとめから生まれた。父からは諸世紀に先立って生まれたが、おとめからは世々のために生まれた。前者は彼の本性に属し、後者は我々の益に属する。前者は常にそうであったことであり、後者は彼が望んだことである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.7
22. Spectate et aliud virginitatis meritum: Christus virginis sponsus, et si dici potest, Christus virgineae castitatis; virginitas enim Christi, non virginitatis est Christus.
PL 16, 195A22. おとめの身のもう一つの功績を見よ。キリストはおとめの花婿であり、こう言えるなら、おとめの貞潔のキリストである。おとめの身がキリストのものなのであって、キリストがおとめの身のものなのではないからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.8
Virgo est ergo quae nupsit, virgo quae nos suo utero portavit, virgo quae genuit, virgo quae proprio lacte nutrivit, de qua legimus: Quanta fecit virgo Hierusalem!
PL 16, 195Aゆえに、嫁いだのはおとめであり、我々をその胎に担ったのはおとめ、産んだのはおとめ、自分の乳で養ったのはおとめである。このおとめについて我々は読む。「おとめエルサレムは、何と大いなることをしたことか。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.9
Non deficient de petra ubera, neque nix a Libano, aut declinabit aqua valido vento quae portatur (Jerem. XVIII, 13 et seq.) . Qualis est haec virgo quae Trinitatis fontibus irrigatur: cui de petra fluunt aquae, non deficiunt ubera, mella funduntur?
PL 16, 195A「岩から乳房は絶えず、レバノンから雪は絶えず、運ばれる水が強い風にそれることもない」(エレミヤ18:13以下)。三位一体の泉に潤され、岩から水が流れ、乳房が絶えず、蜜が注がれる、このおとめとは、いかなるものか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.10
Petra autem est juxta Apostolum Christus. Ergo a Christo non deficiunt ubera, claritas a Deo, flumen ab Spiritu. Haec est Trinitas quae Ecclesiam suam irrigat, Pater, Christus, et Spiritus. 23. Sed et jam a matre descendamus ad filias.
PL 16, 195B使徒によれば、岩とはキリストである。ゆえに、キリストから乳房は絶えず、神から光輝が、霊から川が来る。これこそ、父、キリスト、霊が自らの教会を潤す三位一体である。23. だが今や、母から娘たちへ降りていこう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.11
De virginibus, inquit sanctus Apostolus, praeceptum Domini non habeo (I Cor. X, 4) . Si Doctor gentium non habuit, habere quis potuit? Et praeceptum quidem non habuit, sed habuit exemplum.
PL 16, 195B「おとめたちについては、主の命令を私は持たない」と、聖なる使徒は言う(一コリント10:4)〔引照は刷られたまま。この句は一コリント7:25にあたる〕。諸国民の教師が持たなかったのなら、誰が持ちえたか。命令は持たなかったが、手本は持っていた。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.12
Non enim imperari potest virginitas, sed optari; nam quae supra nos sunt, in voto magis quam in magisterio sunt. Sed volo vos, inquit, sine sollicitudine esse.
PL 16, 195B実際、おとめの身は命じられうるものではなく、望まれうるものである。我々を超えるものは、教えの権威よりも願いのうちにあるからである。だが使徒は言う。「私は、汝らが憂いなくあることを望む。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.5.13
Nam qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo . . . et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae mundi sunt, quomodo placeat viro suo (I Cor. VII, 32-34) .
PL 16, 195B「妻のない者は、主のことを案じ、どうすれば神に喜ばれるかを思う。……おとめは、体も霊も聖であるために、主のことを思う。だが、嫁いだ女は、世界のことを案じ、どうすれば夫に喜ばれるかを思う」(一コリント7:32–34)。