De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.1
Libri secundi conclusio, qua testatur Auctor modestissimus, si quid hactenus boni scripserit, id totum in virginum merita referendum: sui autem officii fuisse asseverat, antequam severiora traderet praecepta, earum animos orationis atque exemplorum suavitate mulcere; quod et humano usu, et divinorum codicum auctoritate demonstrat.
PL 16, 217D第2巻の結び。きわめて慎ましい著者は、これまで何か善いことを書いたなら、それはすべておとめたちの功に帰すべきだと証言する。そして、より厳しい教えを授ける前に、語りと手本の甘美さでおとめたちの心を和らげることが自分の務めであったと断言し、これを人間の慣わしと神の書物の権威によって示す。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.2
39. Haec ego vobis, sanctae virgines, nondum triennalis sacerdos munuscula paravi, licet usu indoctus, sed vestris edoctus moribus. Quantus etenim adolescere usus potuit tam parva initiatae religionis aetate?
PL 16, 218A39. 聖なるおとめたちよ、司教となって三年にもならぬ私は、これらのささやかな贈り物を諸君のために用意した。経験には乏しいが、諸君の振る舞いに教えられている。実際、信仰に入って手ほどきを受けてから、これほど短い年月で、どれほどの経験が育ち得たであろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.3
Si quos hic flores cernitis, de vestrae vitae collectos legite sinu. Non sunt haec praecepta virginibus, sed de virginibus exempla.
PL 16, 218Aここに諸君が何かの花を見るなら、諸君自身の生の懐から集められたものとして摘め。これらはおとめたちへの戒めではなく、おとめたちから取った手本である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.4
Vestrae virtutis effigiem nostra depinxit oratio, vestrae gravitatis imaginem quasi in speculo quodam sermonis istius cernitis refulgere. Vos si quam nostro gratiam inhalastis ingenio, vestrum est quidquid iste redolet liber.
PL 16, 218A諸君の徳の姿を、我々の語りが描いた。諸君は、諸君の重厚さの像が、この語りのいわば鏡の中で輝くのを見る。諸君が我々の才に何らかの魅力を吹き込んでくれたのなら、この書が香らせるものはすべて諸君のものである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.5
Et quoniam quot homines, tot sententiae: si quid defaecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet.
PL 16, 218B人の数だけ意見があるのだから、我々の語りに澄んだところがあれば、すべての人が読むがよい。煮詰めたところがあれば、より成熟した者が是認するがよい。慎ましいところがあれば、胸に留まり、頬を染めるがよい。花の盛りのところがあれば、花の盛りの年頃の者が退けぬように。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.6
40. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5) . Debuimus in nuptiis calamistris quibusdam crines saltem orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede (Ezech. XXI, 14) .
PL 16, 218B40. 我々は花嫁の愛を呼び覚まさねばならなかった。「汝の主なる神を愛せ」(申命記6:5)と書かれているからである。婚礼にあって、せめて語りの髪を、いわば髪ごてで飾らねばならなかった。「手を打ち、足を踏み鳴らせ」(エゼキエル21:14)と書かれているからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.7
Debuimus perpetuos spargere thalamos rosis. Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat. 41. Equorum vis plausae sonitum discit amare cervicis, ne recuset jugum.
PL 16, 218B我々は、とこしえの寝室にバラをまかねばならなかった。この現世の結婚においてさえ、嫁ぐ女にはまず喝采が送られ、それから命令が下される。愛が甘い言葉に育まれて根づく前に、厳しい命令が反感を招くことのないようにである。41. 馬の気性は、軽く叩かれた首の音を愛することを学び、くびきを拒まぬようになる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.8
Denique prius assuescitur verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo; et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat.
PL 16, 218C実に、鞭による躾よりも先に、戯れの言葉に馴らされる。だが首をくびきに差し出すと、手綱が締めつけ、突き棒が急かし、並ぶ仲間が引き、くびきの相棒が誘う。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.9
Sic etiam virgo nostra debuit prius amore pio ludere, aurea thori coelestis fulcra mirari in ipso vestibulo nuptiarum, et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius Dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret.
PL 16, 218C同じように、我々のおとめも、まず敬虔な愛に戯れ、婚礼の入口にあって天の寝台の金の脚に見とれ、戸口の柱が葉の花輪で飾られているのを見、内で響く合唱の楽しみを汲むべきであった。恐れさせられて主のくびきから先に身を引いてしまうことなく、呼ばれて身をかがめるようにである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.10
42. Veni igitur huc a Libano, Sponsa, veni huc a Libano, transibis et pertransibis (Cant. IV, 8) . Saepius euim nobis iste versiculus recantandus est; ut vel Dominicis vocata verbis, sequatur, si qua non credit humanis.
PL 16, 218C42. それゆえ、「ここへ来よ、花嫁よ、レバノンからここへ来よ。汝は通り過ぎ、通り抜けるであろう」(雅歌4:8)。というのも〔底本は euim。enim と読む〕、この短い一節は、我々が繰り返し歌い返さねばならないものだからである。人の言葉を信じない者がいても、主の言葉に呼ばれて従うようにである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.11
Hoc nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit mystici carminis doctrina coelestis: Osculetur me ab osculis oris sui, quia ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 1, 2) .
PL 16, 218Dこの教えの方法を、我々は見いだしたのではなく、受け取った。奥義を宿す歌の天の教えが、こう定めたのである。「彼が口の口づけで私に口づけするように。汝の乳房はぶどう酒にまさり、汝の香油の香りはあらゆる香料にまさるからだ。汝の名は注ぎ出された香油」(雅歌1:1, 2)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.12
Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt, et attraxerunt te: retro odorem unguentorum tuorum curramus: Induxit me Rex in tabernaculum suum (Ibid., 3) .
PL 16, 219Aこの楽しみの箇所全体が、戯れを響かせ、喝采を呼び起こし、愛を促す。それゆえこう言う。「おとめたちは汝を愛し、汝を引き寄せた。汝の香油の香りの後を追って走ろう。王は私を自分の幕屋に導き入れた」(雅歌1:3)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.13
Ab osculis coepit, ut ad tabernaculum perveniret. 43. At illa tam patiens duri laboris, exercitataeque virtutis, ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti: mox cum in tabernaculum venerit unguentum mutatur a castellis.
PL 16, 219A彼女は口づけから始めて、幕屋に至った。43. しかも彼女は、手で閂を開き、野に出て、砦にとどまるほどに、厳しい労苦に耐え、鍛えられた徳を備えている。それでも、はじめは香油の香りの後を追って走る。やがて幕屋に来たとき、香油は砦に取って代わられる〔unguentum mutatur a castellis の意は定かでない。香油の香りを追って走る段階が、砦にとどまる段階に替わる、と取った〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.14
Denique quo vadit, vide: Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas (Cant. VIII, 9) .
PL 16, 220A実に、彼女がどこへ向かうかを見よ。こう言う。「もし城壁であるなら、その上に銀の塔を建てよう」(雅歌8:9)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.6.15
Quae ludebat osculis, jam turres erigit; ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum.
PL 16, 220A口づけに戯れていた彼女は、いまや塔を立てる。尊い聖なる者たちの頂で塔のように飾られ、敵の襲撃を挫くだけでなく、善き功績の安全な砦をも築くためである。