De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.1
Ut optabile sit virgini favere parentes suos, eam tamen laude majori dignam esse, quam iis reluctantibus divinus amor ad hoc propositum instigaverit.
PL 16, 205C親たちがおとめに好意を寄せることは望ましいとしても、親が逆らうのに神の愛がこの志へと駆り立てたおとめは、いっそう大きな称賛にふさわしい。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.2
Non timendam igitur nec vim parentum nec patrimonii jacturam; quod memorabili nobilis ac piae virginis facto confirmatur.
PL 16, 205Cそれゆえ、親の力も財産の損失も恐れるべきではない。このことは、高貴で敬虔なおとめの、記憶すべき行いによって裏づけられる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.3
62. Bonum itaque si virgini studia parentum quasi flabra pudoris aspirent: sed illud gloriosius, si tenerae ignis aetatis etiam sine veteribus nutrimentis sponte se rapiat in fomitem castitatis.
PL 16, 205D62. おとめにとって、親たちの熱意が恥じらいを扇ぐ風のように吹くなら、それは善いことである。しかし、柔らかな年齢の火が、古い養いなしにも、自ら貞潔の火口へと燃えつくなら、それはいっそう栄えあることである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.4
Dotem negabunt parentes: sed habes divitem sponsum cujus contenta thesauro, patriae successionis emolumenta non quaeras. Quanto dotalibus praestat compendiis casta paupertas!
PL 16, 206A親たちは持参金を拒むだろう。しかしあなたには富める花婿がいる。その宝に満足して、父祖の相続の益を求めなければよい。貞潔な貧しさは、持参金の利益よりどれほどまさることか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.5
63. Et tamen quam audistis aliquando propter studium integritatis, legitimae factam successionis extorrem? Contradicunt parentes: sed volunt vinci.
PL 16, 206A63. それでも、諸君は、無傷さへの熱意のゆえに、正当な相続から追放された女を、いつか聞いたことがあるだろうか。親たちは反対する。だが、負かされたいのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.6
Resistunt primo, quia credere timent: indignantur frequenter, ut discas vincere: abdicationem minantur, ut tentent si potes damnum saeculi non timere: quaesitis blandiuntur illecebris, ut videant si variarum mollire te non queat blanditia voluptatum.
PL 16, 206A初めは抵抗する。信じることを恐れるからである。しばしば憤る。あなたが勝つことを学ぶようにである。勘当を脅す。あなたが世の損失を恐れずにいられるか試すためである。探し集めた誘惑で甘言をかける。さまざまな快楽の甘言があなたを和らげられないか見るためである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.7
Exerceris, virgo, dum cogeris. Et haec tibi prima certamina, anxia parentum vota proponunt. Vince prius, puella, pietatem. Si vincis domum, vincis saeculum.
PL 16, 206Aおとめよ、あなたは強いられる間に鍛えられる。親たちの案じる願いが、あなたに最初の戦いを課す。少女よ、まず孝心に勝て。家に勝てば、世に勝つ。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.8
64. Sed esto maneant vos damna patrimonii: nonne caducarum et fragilium dispendia facultatum futura coeli regna compensant?
PL 16, 206B64. しかし、諸君に財産の損失が残るとしよう。移ろいやすく脆い財産の損失を、来るべき天の国が償わないだろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.9
Quamquam si verbis coelestibus credimus, nemo est qui reliquerit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in hoc tempore: in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29) .
PL 16, 206Bもっとも、我々が天の言葉を信じるなら、その言葉はこう言う。「神の国のために、家、あるいは親、あるいは兄弟、あるいは妻、あるいは子らを捨てた者で、この時に七倍を受けない者はなく、来るべき世では永遠の生命を所有する」(マタイ19:29)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.10
Crede fidem tuam Deo: quae homini pecuniam credis, fenerare Christo. Bonus depositae spei custos multiplicatis fidei tuae talentum solvit usuris. Non fallit veritas, non circumscribit justitia, non decipit virtus. Quod si non creditis oraculo, vel exemplis credite.
PL 16, 206Bあなたの信仰を神に託せ。人に金を託すあなたは、キリストに貸し付けよ。預けられた望みの善き守り手は、あなたの信仰のタラントを、増した利子とともに返す。真理は欺かず、正義は陥れず、徳は誑かさない。もし諸君が神託を信じないなら、せめて実例を信じよ。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.11
65. Memoriae nostrae puella dudum nobilis in saeculo, nunc nobilior Deo, cum urgeretur ad nuptias a parentibus et propinquis, ad sacrosanctum altare confugit. Quo enim melius virgo, quam ubi sacrificium virginitatis offertur? Ne is quidem finis audaciae.
PL 16, 206C65. 我々の記憶にある少女が、少し前までは世で高貴であったが、今は神のもとでいっそう高貴であり、親や縁者から婚姻を迫られたとき、至聖の祭壇に逃れた。おとめにとって、おとめの身の犠牲が献げられるその場所にまさる所が、どこにあろうか。この大胆さも、そこで終わりではなかった。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.12
Stabat ad aram Dei pudoris hostia, victima castitatis: nunc capiti dexteram sacerdotis imponens, precem poscens, nunc justae impatiens morae, ac summum altari subjecta verticem. Num melius, inquit, maforte me quam altare velabit, quod sanctificat ipsa velamina?
PL 16, 206C彼女は神の祭壇のそばに立っていた。恥じらいの犠牲、貞潔の生贄として。あるときは司教の右手を自分の頭に置かせて祈りを求め、あるときは正当な遅れに耐えかねて、頭頂を祭壇の下に差し出した。彼女は言った。「ヴェールそのものを聖別する祭壇が覆うより、マフォルテ〔頭を覆う布〕が私を覆うほうがよいことがあろうか。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.13
Plus talis decet flammeus, in quo caput omnium Christus quotidie consecratur. Quid agitis vos, propinqui? quid exquirendis adhuc nuptiis sollicitatis animum? Jamdudum provisas habeo. Sponsum offertis? Meliorem reperi.
PL 16, 206C「このような花嫁のヴェール〔底本は flammeus(男性形)。flammeum と同じく花嫁のヴェールと取った〕こそ、いっそうふさわしい。そこではすべての頭であるキリストが、日ごとに聖別されるのである。縁者の諸君、何をしているのか。なぜ、なお婚姻を探し求めて〔私の〕心を煩わせるのか。私はとうに〔婚姻を〕備えている。花婿を差し出すのか。私はよりよい者を見いだした。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.14
Quaslibet exaggerate divitias, jactate nobilitatem, praedicate potentiam: habeo eum cui nemo se comparet, divitem mundo, potentem imperio, nobilem coelo. Si talem habetis, non refuto optionem: si non reperitis, non providetis mihi, parentes, sed invidetis.
PL 16, 207A「好きなだけ財産を積み上げ、家柄を誇り、権力を触れ回るがよい。私には、誰も比べようのない者がいる。世にあっては富み、支配において力あり、天にあっては高貴な者である。もし諸君がそのような者を持つなら、私は選択を拒まない。見いだせないなら、親たちよ、諸君は私のために備えているのではなく、妬んでいるのである。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.15
66. Silentibus caeteris, unus abruptius: Quid si, inquit, pater tuus viveret, innuptam te manere pateretur? Tum illa majori religione, moderatiore pietate: Et ideo fortasse deficit, ne quis impedimentum possit afferre.
PL 16, 207A66. 他の者たちが黙る中、一人がいきなり言った。「もしあなたの父が生きていたなら、あなたが嫁がずにいることを許しただろうか。」そのとき彼女は、いっそう深い信仰、いっそう穏やかな孝心をもって答えた。「だからこそ、おそらく父は世を去ったのだ。誰も妨げをもたらせないように。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.11.16
Quod ille responsum de patre, de se oraculum, maturo sui probavit exitio. Ita caeteri eadem sibi quisque metuentes, favere coeperunt, qui impedire quaerebant: nec dispendium debitarum attulit virginitas facultatum, sed etiam emolumentum integritatis accepit. Habetis, puellae, devotionis praemium: parentes, cavete offensionis exemplum.
PL 16, 208Aその返答は、父についてのものであったが、〔問いを発した〕彼自身についての託宣として、彼の早すぎる死によって裏づけられた。〔ille は、先の問いを発した縁者と取った〕こうして、他の者たちは、それぞれ同じことを我が身に恐れて、妨げようとしていたのに、好意を示し始めた。おとめの身は、当然あるべき財産の損失をもたらさず、かえって無傷さの益を受けた。少女たちよ、諸君は献身の報いを持つ。親たちよ、つまずきの例に気をつけよ。