De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.1
Sanctus vir a se minime damnari matrimonium contestatus, tamen ut bona mulierum ac virginum inter se componat, primo quae mala fecunditatem comitentur, puta dolores pariendi, molestias educandi, addictam viro servitutem, nimiam formae atque ornamentorum curam, proponit: tum illis opponit majorem virginum formae gratiam felicioremque fecunditatem; quibus eas Ecclesiae perquam similes fieri asseverat.
PL 16, 195C聖なる人は、結婚を自分は決して咎めないと明言する。それでも、女たちの善とおとめたちの善とを互いに比べ合わせるために、まず、多産に伴う悪、すなわち産みの苦しみ、育てる煩わしさ、夫に縛られた隷従、容姿と装飾への過度の気遣いを示す。次に、それらに対して、おとめたちの容姿のいっそう大きな魅力と、いっそう幸いな多産を対置する。それによって彼女たちが教会にきわめてよく似たものとなると断言する。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.2
24. Non ego quidem dissuadeo matrimonium, sed virginitatis attexo beneficium. Qui infirmus est, inquit, olera manducet (Rom. XIV, 2) . Aliud exigo, aliud admiror. Alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore?
PL 16, 195C24. 私は結婚を思いとどまらせるのではなく、おとめの身の益を付け加えるのである。「弱い者は野菜を食べよ」と言う(ローマ14:2)。私が求めるものと、私が感嘆するものとは別である。「汝は妻に結ばれているか。解かれることを求めるな。汝は妻から解かれているか。」
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.3
Ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) . Hoc praeceptum est copulatis. De virginibus autem quid ait? Et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (Ibid., 38) . Illa non peccat, si nubat: haec si non nubat, aeterna est.
PL 16, 196A「妻を求めるな」(一コリント7:27)。これは結ばれた者たちへの命令である。では、おとめたちについては何と言うか。「おとめを結婚させる者は良いことをし、させない者はいっそう良いことをする」(一コリント7:38)。前者は、嫁いでも罪を犯さない。後者は、嫁がなければ永遠である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.4
Ibi remedium infirmitatis, hic gloria castitatis. Illa non reprehenditur, ista laudatur. 25. Conferamus, si placet, bona mulierum cum ultimis virginum. Jactet licet fecundo se mulier nobilis partu: quo plures generaverit, plus laborat.
PL 16, 196A前者には弱さの治療があり、後者には貞潔の栄光がある。前者は咎められず、後者は讃えられる。25. 望むなら、女たちの善を、おとめたちの最低の善と比べてみよう。高貴な女が多産の出産を誇るのは勝手だが、多く産むほど、それだけ苦労が増す。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.5
Numeret solatia filiorum, sed numeret pariter et molestias. Nabit et plorat. Qualia sunt vota, quae flentur! Concipit et gravescit. Prius utique impedimentum fecunditas incipit afferre, quam fructum. Parturit, et aegrotat.
PL 16, 196A子らの慰めを数えるがよい。だが同時に、その煩いも数えるがよい。彼女は嫁ぎ〔底本は Nabit。nubit と読む〕、そして泣く。泣きながらする願いとは、何と悲しいものか。身ごもり、身が重くなる。多産は、実りをもたらす前に、まず妨げをもたらし始める。産み、そして病む。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.6
Quam dulce pignus quod a periculo incipit, et in periculis desinit, prius dolori futurum, quam voluptati! Periculis emitur, nec pro arbitrio possidetur. 26. Quid recenseam nutriendi molestias, instituendi et copulandi? Felicium sunt istae miseriae.
PL 16, 196Bなんと甘い愛し子〔pignus(担保、かたみ)。子を言う〕であることか、危険に始まり、危険に終わり、快楽の源となる前に、まず苦痛の源となるとは! 危険と引き換えに買われ、思いのままに所有されることもない。26. 養い、教え、結婚させる煩わしさを、なぜ数え上げようか。これらは幸福な者たちの悲惨にすぎない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.7
Habet mater haeredes, sed auget dolores. Nam de adversis non oportet dicere, ne sanctissimorum parentum animi contremiscant. Vide, mi soror, quam grave sit pati, quod non oportet audiri. Et haec in praesenti saeculo.
PL 16, 196B母は相続人を得るが、苦痛も増す。逆境については語るべきではない。いとも聖なる親たちの心が震えることのないように。見よ、姉よ、聞くべきでないことを耐えるのが、いかに重いかを。しかもこれは、現在の世でのことである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.8
Venient autem dies, quando dicant: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt (Luc. XXIII, 29) . Filiae enim hujus saeculi generantur, et generant: filia autem regni abstinet a voluptate viri, et a voluptate carnis; ut sit sancta corpore et spiritu.
PL 16, 196Bだが、やがて日々が来て、人々は言うであろう。「不妊の女と、産まなかった胎は幸いである」(ルカ23:29)。この世の娘たちは生まれ、産む。だが、王国の娘は、体も霊も聖であるために、夫の快楽と肉の快楽から身を慎む。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.9
27. Quid ergo famulatus graves et addicta viris servitia replicem feminarum, quas ante jussit Deus servire quam servos (Gen. III, 16) ? Quae eo prosequor, ut indulgentius obsequantur; quibus hoc si probae, merces est charitatis: si improbae, poena delicti.
PL 16, 196C27. では、なぜ私は、女たちの重い奉仕と、夫に縛られた隷従を繰り返し述べようか。神は、僕たちよりも先に、女たちに仕えるよう命じた(創世記3:16)。私がそれを追って述べるのは、彼女たちがより寛大に従うようにするためである。善良な女にとっては、これは愛の報いであり、邪な女にとっては、罪の刑罰である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.10
28. Hinc (Cf. S. Aug. lib. IV, de Doctr. Christ. cap. 21) illa nascuntur incentiva vitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum viris displicere formidant, et de adulterio vultus meditantur adulterium castitatis.
PL 16, 196C28. ここから(参照、聖アウグスティヌス『キリスト教の教え』第4巻第21章)、悪徳の火種が生まれる。すなわち、夫に嫌われることを恐れて、探し求めた色で顔を描き、顔の姦淫によって、貞潔の姦淫を企てるのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.11
Quanta hic amentia, effigiem mutare naturae, picturam quaerere; et dum verentur maritale judicium, prodere suum! Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum aliis studet placere, prius sibi ipsa displicet.
PL 16, 196Cここにはなんと大きな狂気があることか。本性の姿を変え、絵を求め、夫の判断を恐れながら、自分自身の判断を露わにするとは。生まれたままのものを変えたがる女は、自分について先に宣告を下しているからである。こうして、他の者に気に入られようと努めるうちに、まず自分自身に嫌われる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.12
Quem judicem, mulier, veriorem requirimus deformitatis tuae, quam te ipsam, quae videri times! Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae, nec alieni gratiam erroris habitura?
PL 16, 196C女よ、あなたの醜さについて、見られることを恐れているあなた自身よりも真実な裁き手を、我々は何に求めようか。あなたが美しいなら、なぜ隠れるのか。醜いなら、なぜ自分を美しいと偽るのか。自分の良心からも、他人の誤りからも、好意を得られないのに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.13
Ille enim alteram diligit, tu alteri vis placere. Et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur? Mala magistra es injuriae tuae.
PL 16, 197A実際、彼は別の女を愛し、あなたは別の男に気に入られたいのだ。あなたに対して姦通することを教えられた男が、他の女を愛したとして、あなたは怒るのか。あなたは、自分自身が受ける不当な仕打ちの、悪い教師である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.14
Lenocinari enim refugit, etiam quae passa lenonem est; ac licet vilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat: tolerabilioraque propemodum in altero crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur.
PL 16, 197A実際、女衒を甘受した女でさえ、人を誘うまねをすることは避ける。卑しい女であっても、他人ではなく自分に対して罪を犯す。もう一方の女の罪の方が、ほとんど耐えやすい。そこでは貞潔が、ここでは本性が、偽り汚されるからである〔この節の筋は取りにくい。in altero(もう一方の女において)を女衒の手にかかった卑しい女と取り、ibi をその女、hic を顔を描く女と解した〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.15
29. Jam quanto pretio opus est, ne etiam pulchra displiceat! Hinc pretiosa collo dependent monilia, inde per humum vestis trahitur aurata. Emitur igitur haec species, an habetur? Quid, quod etiam ad odorem variae adhibentur illecebrae!
PL 16, 197A29. さらに、美しい女でさえ嫌われないために、どれほどの代価が要ることか。こちらでは首から高価な首飾りが垂れ、あちらでは金糸の衣が地面を引きずられる。ならば、この見かけは買われたのか、それとも備わっているのか。ましてや、香りにまで、さまざまな誘惑の品が用いられることを、どう言おうか!
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.16
Gemmis onerantur aures, oculis color alter infunditur. Quid ibi remanet suum, ubi tam multa mutantur? Sensus suos amittit mulier, et vivere posse se credit?
PL 16, 197A耳は宝石で重くされ、目には別の色が注がれる。これほど多くが変えられるところに、自分のものは何が残るのか。女は自分の感覚を失って、なお生きていられると信じるのか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.17
30. Vos vero, beatae virgines, quae talia tormenta potius quam ornamenta nescitis: quibus pudor sanctus verecunda suffusus ora, et bona castitas est decori: non humanis addictae oculis, alieno errore merita vestra pensatis.
PL 16, 197B30. だが、諸君、幸いなおとめたちよ、諸君は、飾りというより責め苦であるようなものを知らない。聖なる恥じらいが諸君の慎み深い顔を染め、善き貞潔が諸君の誉れである。人の目に縛られず、他人の誤りによって自分の功績を量ることはしない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.18
Habetis sane et vos vestrae militiam pulchritudinis, cui virtutis militat forma, non corporis: quam nulla exstinguit aetas, nulla eripere mors potest, nulla aegritudo corrumpere.
PL 16, 197B実に諸君もまた、諸君の美の軍勢を持っている。それに仕えるのは、徳の姿であって体の姿ではない。それをどんな年齢も消し去らず、どんな死も奪い去れず、どんな病も損ないえない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.19
Solus formae arbiter petatur Deus, qui etiam in corpore minus pulchro diligat animas pulchriores.
PL 16, 197B美の唯一の裁定者として、神を求めよ。体があまり美しくなくとも、いっそう美しい魂たちを愛する神を。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.20
Non uteri onus notum, non dolor partus; et tamen numerosior soboles piae mentis, quae omnes pro liberis habet: fecunda successoribus, sterilis orbitatibus, nescit funera, novit haeredes.
PL 16, 197B胎の重みも知られず、産みの苦しみも知られない。それでもなお、敬虔な精神の子孫はいっそう数多い。その精神はすべての者を子として持つのだから。後継ぎには恵まれ、子を失う悲しみとは無縁で、葬りを知らず、相続人を知る。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.21
31. Sic sancta Ecclesia immaculata coitu, fecunda partu, virgo est castitate, mater est prole. Parturit itaque nos virgo non viro plena, sed spiritu. Parit nos virgo non cum dolore membrorum, sed cum gaudiis angelorum.
PL 16, 197C31. こうして聖なる教会は、交わりに汚されず、出産によって実り豊かで、貞潔においておとめ、子においては母である。ゆえに、夫にではなく霊に満たされたおとめが、我々を産みの苦しみで産む。おとめが我々を産むのは、肢体の痛みによってではなく、天使たちの喜びによってである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.22
Nutrit nos virgo non corporis lacte, sed Apostoli (I Cor. III, 2) , quo infirmam adhuc crescentis populi lactavit aetatem.
PL 16, 197Cおとめは、体の乳ではなく使徒の乳で我々を養う(一コリント3:2)。その乳で、成長しつつある民の、まだ弱い年齢を乳飲み子として養った。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.23
Quae igitur nupta plures liberos habet quam sancta Ecclesia, quae virgo est sacramentis, mater est populis, cujus fecunditatem etiam Scriptura testatur dicens: Quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) ?
PL 16, 197Cでは、嫁いだ女のうち、聖なる教会より多くの子を持つ者があろうか。教会は、秘跡においておとめであり、諸々の民において母である。聖書もその多産を証言して言う。「夫を持つ者の子よりも、見捨てられた女の子の方が多いからである」(イザヤ54:1)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.6.24
Nostra virum non habet, sed habet sponsum; eo quod sive Ecclesia in populis, sive anima in singulis, Dei verbo, sine ullo flexu pudoris, quasi sponso innubit aeterno, effeta injuriae, feta rationis.
PL 16, 197C我々の〔おとめ〕は夫を持たないが、花婿を持つ。教会が諸々の民の中にあっても、魂が一人ひとりの中にあっても、神の言葉に対して、恥じらいを少しも曲げることなく、永遠の花婿に嫁ぐように嫁ぐからである。不当な仕打ちには不毛で、理性には実り豊かである。