ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

Ambrose of Milan · De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres · PL 16, 224A · 19 sectiones

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.1

1

Recitata Liberii exhortatione, sororis virtutes laudat Ambrosius, maxime vero jejunium illius, quod tamen ut tantisper remittat, alternisque exercitiis mentem colat, hortatur, adductis in eam rem exemplis elegantissimis.

PL 16, 224A

リベリウスの勧告を語り終えて、アンブロシウスは姉の徳を讃え、とりわけその断食を讃える。しかしその断食をしばらく緩め、種々の修練を交互に行って精神を養うよう勧め、そのために最も優雅な例を挙げる。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.2

2

Praeterea ipsam ad preces frequentandas, orationem Dominicam et psalmos noctu etiam repetendos, recitandumque antelucanis horis symbolum urget.

PL 16, 224A

さらに、祈りをしばしば行うこと、夜にも主の祈りと詩篇を繰り返すこと、夜明け前の時刻に信条を唱えることを、姉に強く勧める。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.3

3

15. Haec tecum sanctae memoriae Liberius: quae apud alios majora veris, apud te minora exemplis; ita omnem disciplinam non solum virtute adaequasti, sed etiam aemulatione vicisti.

PL 16, 224B

15. 聖なる記憶のリベリウスはあなたにこう語った。これらのことは、他の人々にあっては真実より大きく、あなたにあっては手本より小さい。こうしてあなたはあらゆる修練を、徳によって等しくしたのみならず、競い合う熱意によって凌いだ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.4

4

Namque jejunium in praeceptis habemus, sed singulorum dierum: tu autem multiplicatis noctibus ac diebus, innumera tempora sine cibo transigis; et siquando rogaris ut cibum sumas, paulisper deponas codicem, respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4) .

PL 16, 224B

我々は断食を戒めとして持つが、それは一日ごとのものである。あなたは夜と昼を重ねて、数えきれぬ時を食物なしに過ごす。そして、食物を取り、書物をしばらく置くよう求められることがあれば、すぐに答える。「人はパンのみによって生きるのではなく、神のすべての言葉によって生きる」(マタイ4:4)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.5

5

Ipse epularum usus cibis obviis; ut edendi fastidio jejunium desideretur: potus e fonte, fletus in prece, somnus in codice.

PL 16, 224B

宴の用い方そのものも、手近な食物にとどめる。食べることへの嫌気から、断食が慕われるほどである。飲み物は泉から、涙は祈りの中に、眠りは書物の上にある。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.6

6

16. Haec junioribus convenere annis, donec mens aevi matura canesceret: ast ubi domiti trophaeum corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut magistra suppari servetur aetati.

PL 16, 224B

16. これらは若い歳月にふさわしかった。精神が齢を重ねて熟し、白髪となるまでのことである。だが、征服した体の戦勝記念碑をおとめが掲げたなら、労苦は加減すべきである。師である〔おとめ〕が、それに釣り合う年齢まで保たれるように〔magistra は労苦を節するおとめ自身、すなわちおとめたちの師と取った。suppari aetati の意も定かでなく、それに釣り合う(長い)年齢と取った〕。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.7

7

Cito fecundis onerata palmitibus emeritae aetatis vitis crepat, nisi aliquando reprimatur. Eadem tamen donec adolescit, exuberet, et inveterata putetur; ne silvescat sarmentis, aut fetu nimio exanimata moriatur.

PL 16, 224C

実り豊かな枝を早々に負わされると、盛りを過ぎた年のブドウの木はきしむ。ときに抑えられなければ。それでも、育つあいだは繁らせてよい。老いたなら剪定される。枝が野生に返らぬよう、あるいは過ぎた実りで力尽きて枯れぬためである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.8

8

Bonus agricola optimam vitem et fotu terrae cohibet, et defendit a frigore, et ne meridiano sole uratur, explorat. Agrum quoque vicibus exercet: vel si non patitur otiosum, diversa alternat semina, mutatis ut fetibus arva requiescant.

PL 16, 224C

良き農夫は、最良のブドウの木を土の温もりで抑え、寒さから守り、真昼の日に焼かれぬよう見守る。畑もまた順番に耕す。遊ばせておけぬなら、種を取り替えて蒔き、作物を替えることで畑が休むようにする。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.9

9

Tu quoque, virgo veterana, pectoris tui colles diversis saltem seminibus sere, nunc alimoniis mediocribus, nunc jejuniis parcioribus, lectione, opere, prece; ut mutatio laboris induciae sint quietis. 17. Non totus messem generat ager.

PL 16, 224C

あなたもまた、古参のおとめよ、胸の丘にせめて種々の種を蒔け。あるときは並の食物、あるときは控えめな断食、読書、仕事、祈りによって。労苦の移り変わりが、休息の猶予となるように。17. 畑がすべて収穫を生むわけではない。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.10

10

Hinc de collibus vineta consurgunt, illic purpurascentes cernas olivas, hic olentes rosas.

PL 16, 224D

こちらでは丘からブドウ畑が立ち上がり、あちらでは紫に色づくオリーブが見え、ここでは香るバラが見える。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.11

11

Saepe etiam relictis aratris, ipse validus agricola digito solum scalpit, ut florum deponat radices: et asperis manibus quibus luctantes inter vineta flectit juvencos, molliter ovium pressat ubera. Eo quippe melior ager est, quo numerosior fructus.

PL 16, 225A

しばしば、力強い農夫自身も鋤を置いて、指で土を掻き、花の根を植える。ブドウ畑の中で暴れる若牛を曲げる荒れた手で、羊の乳房をやさしく搾る。畑は実りが多いほど良いのである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.12

12

Ergo et tu boni agricolae exemplum secuta, non perennibus jejuniis tamquam depressis vomeribus humum tuam findas. Floreat in hortis tuis rosa pudoris, lilium mentis, et irriguum sacri sanguinis violaria bibant fontem.

PL 16, 225A

それゆえ、あなたも良き農夫の手本に従って、絶え間ない断食によって、鋤の刃を深く押し込むように自分の土地を割ってはならない。あなたの園には恥じらいのバラ、精神のユリが咲け。スミレの花壇は、聖なる血の潤す泉を飲め。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.13

13

Vulgo hoc ferunt: Quod velis prolixe facere, aliquando ne feceris. Debet esse aliquid, quod Quadragesimae diebus addatur: sed ita, ut nihil ostentationis causa fiat, sed religionis. 18. Oratio quoque nos Deo crebra commendet.

PL 16, 225A

世にはこう言われる。「長くやりたいことは、ときにはやらずにおけ」。四旬節の日々に加えるべきものがあるべきだが、それは見せびらかしのためでなく、信仰のために行われるようにせよ。18. 祈りもまた、頻繁に我々を神に推薦せよ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.14

14

Si enim propheta dicit: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. CXVIII, 164) , qui regni erat necessitatibus occupatus; quid nos facere oportet, qui legimus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) ?

PL 16, 225B

預言者が「日に七度、私は汝への讃美を語った」(詩篇118:164)と言うなら——彼は王国の務めに追われていたのだが——、「目を覚まして祈れ、誘惑に陥らぬように」(マタイ26:41)と読む我々は、何をなすべきか。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.15

15

Certe solemnes orationes cum gratiarum actione sunt deferendae, cum e somno surgimus, cum prodimus, cum cibum paramus sumere, cum sumpserimus, et hora incensi, cum denique cubitum pergimus.

PL 16, 225B

確かに、定まった祈りは感謝とともに捧げねばならない。眠りから起きるとき、外へ出るとき、食事を取ろうと備えるとき、取ったとき、香の時刻〔夕べの灯火の時を言うか〕、そして最後に寝に行くときである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.16

16

19. Sed etiam in ipso cubili volo psalmos cum oratione Dominica frequenti contexas vice, vel cum evigilaveris, vel antequam corpus sopor irriget; ut te in ipso quietis exordio rerum saecularium cura liberam, divina meditantem somnus inveniat.

PL 16, 225B

19. だが寝室の中でも、あなたが詩篇を主の祈りとともに、幾度も交互に織り込むことを私は望む。目覚めたときも、眠気が体を潤す前にも。眠りが安息のまさに始まりで、世俗の事柄の心配から解かれ、神のことを思うあなたを見出すように。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.17

17

Denique etiam qui primus philosophiae ipsius nomen invenit, quotidie priusquam cubitum iret, tibicinem jubebat molliora canere, ut anxia curis saecularibus corda mulceret.

PL 16, 225B

実に、哲学そのものの名を最初に見出した者〔ピュタゴラスを言う〕でさえ、毎日寝に行く前に、笛吹きに命じてより柔らかな曲を奏でさせ、世俗の心配に悩む心を和らげた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.18

18

Sed ille, sicut is qui laterem lavat, saecularia saecularibus frustra cupiebat abolere; magis enim se oblinibat luto, qui remedium a voluptate quaerebat: nos autem terrenorum vitiorum colluvione detersa, ab omni inquinamento carnis mentium interna mundemus.

PL 16, 225C

だが彼は、煉瓦を洗う者のように、世俗のものを世俗のものによって消し去ろうとして、空しかった。快楽に癒しを求める者は、かえって泥を塗りたくったのである。我々は、地上の悪徳の汚れを洗い落としたうえで、肉のあらゆる汚れから、精神の内なるものを清めよう。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.4.19

19

20. Symbolum quoque specialiter debemus tamquam nostri signaculum cordis antelucanis horis quotidie recensere: quo etiam cum horremus aliquid, animo recurrendum est. Quando enim sine militiae sacramento, miles in tentorio, bellator in praelio?

PL 16, 225C

20. 信条もまた、我々の心の印として、特に夜明け前の時刻に毎日唱えねばならない。何かにおののくときにも、心はそこへ立ち返らねばならない。実に、軍務の誓約なくして、天幕の中の兵士、戦いの中の戦士が、いつありえようか。